Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 22
SEquuntur comoniter pertinentia ad clericos tam religiosos quam saeculares quo ad eorum bona spiritalia. Quorum vnum pertinebat ad priuilegii papalis interpretationem: vtrum exponens pri uilegium apostolicum contra planum & expressum verborum sit commendandus vt exhibitor reuerentiae domino papae, cardinalibus & curiae Romanae: & alia plurima quae pertinebant ad diuini officii exequutionem.
CIRca primum arguitur quod ille expositor talis non sit commendandus dicto modo. quia nullus praesumptuosus interpretator priuilegii apostolici commendandus est dicto modo: quia praesumptio nec commendabilis est: nec cuiquam reueren tiam, sed contrarium magis exhibet scilicet irreuerentiam illi cuius est priuilegium. quia ille per pri uilegium suum intelligi nihil vult quam secundum planum verborum. Aliter enim omnia priuilegia traherentur in abusum: si scilicet cuilibet liceret eis dare intellectum & maxime contra planum ver borum: vt extra de priuilegiis. Priuilegia. Ille autem expositor talis est: quia extra de priuilegiis Cum venissent. dicitur in Glos. quod iudex de priuilegio apostolico incidenter potest cognoscere si verba sint clara & manifesta. & si inuenta sint fore clara & manifesta: potest dicere si aliquid pro vel contra arguatur: obstat vel non obstat. secundum quod diximus in nostro decimo Quolibet, quaestio ne prima: sic solummo licitum est iudicare de dictis in priuilegio apostolico secundum planum ver borum: ergo a contrario sensu (quod est fortissimum argumentum in iure) nullo modo licet iudices ire contra planum & expressum verborum. Hoc autem facere circa expositionem priuilegiorum (quod non licet) praesumptuosum est. ergo &c. In contrarium est dixit opponens quod viri & sapientes & discreti dicunt talem expositionem esse de mente & intentione domini Papae: et in hoc dicunt se esse assecuratos: qui bus in hoc credendum est. Exponens autem priuilegium sm mentem et intentionem domini papae maxime cum de huiusmodi exposi tione habeat sufficiens testimonium proborum, quod sit de mente et intentione domini papae dicto modo commendandus est: ergo &c. Dicendum secundum Augustinus de sermone domini in monte: Quia de occultis no pEa bis iudicare non licet, sed solummodo de manifestis: sic quod de ipsis possint haberi aperta indicia: per quae quae alias sunt occulta fiunt manifesta. Sic enim dominus docet cognoscere occultam hypocrisim: quando dicit: Ex operibus eorum cognoscetis eos. vt exponit Aug. Propter quid dicitur primi Reg. xvi. Homi nes vident ea quae apparent: Deus autem intuetur cor. In priuilegiis ergo de mente & occulta intentione domini papae nobis praesumere aut iudicare non licet nisi quod per manifesta indicia verborum priuilegii nobis indicatur. In priuilegiis enim non est vtendum verbis obscuris figuratiuis & aenigmaticis quae nos ad praesumendum excitant aliquam occultam intelligentiam sub illis verbis intellexisse scribentem quam verba intendunt sed non quam praetendunt: in quibus aliquando vitium est verbis insistere, & secundum verba exponere, cum tamen in pri uilegiis semper oporteat verbis insistere. Vt autem paulo altius ordiamur, Sciendum quod omnis sermo aut est proprius aut figuratiuus. Et est sciendum quod ipsum exponere secundum planum verborum aliquando bonum est: & malum est exponere ipsum alio modo maxime contrario. dicente Greti. in prologo Moralium. Aliquando qui verba accipere historiae iuxta literam negligit oblatum sibi lumen veritatis abscondit: cumque a bore inuenire in eis aliquid extrinsecus appetit hoc quod foris fine difficultate assequi poterat amittit. & ponit exempla quae habentur lob. xxxi. Si negaui quod volebant pauperibus: & oculos viduae expectare feci & caetera huiusmodi. de quibus subdit: dicens. Quae videlicet si ad allegoriae sensum violenter inflecti mus cunctae eius misericordiae facta vacuamus. Aliquando vero sermonem, proprium exponere secundum planum verborum bonum est & alio modo similiter: immo aliis modis pluribus. dicente Greti. Nonnulla tiipliciter indagamus: nam primum fundamenta historiae ponimus: deinde per significationem typicam in arcem fidei fabricam mentis erigimus: ad extremum per moralitatis gratiam quasi superducto aedificium colore vestimus. talis expositio in theologicis acceptatur. Sermonem vero figuratiuum exponere secundum planum verborum semper malum est. dicente Greti. Aliquando aperta verba intelligi iuxta literam nequeunt, quia st per ficie tenus accepta nequaquam instructionem legentibus: sed errorem gignunt. Ecce enim dicitur lob. ix. Sub quo curuantur qui portant orbem. & de tanto viro quis nesciat quod nequaquam vanas poetarum fabulas sequa tur vt mundi molem subuehi gigantum sudore suspicetur: Et sic huiusmodi sermonem exponere secundum plarum verborum non est bonum, ita quod aliquando sit bonum ipsum exponere contra planum verborum. Dicente GregAliquando ne intelligi iuxta literam debeant: ipsa se verba literae impugnant. ait namque lob iii. Pereat dies in qua natus sum: occupet eum caligo & inuoluatur amaritudine. quia nimirum natiuitatis dies ipso impulsu temporis euolutus stare non poterat. Quo igitur pacto ipsum inuolui caligine optat: & tamen si in rerum natura subsisteret sentire amaritudinem nequaquam posset. Constat ergo quod nullo modo de die sen sibili dicitur qui percuti amaritudine optatur: sed nimirum verba literae dum collata sibi conuenire nequeunt aliud in se aliquid quid quaeratur ostendunt: ac si dicant, dum nostra nos conspicitis superficie destrui hoc in nobis quaerite quod ordinatum sibique congruens apud nos valeat interius inueniri. Ex quo patet quod sunt tres modi expositionis sermonis: duo proprii, & vnus figuratiui. Quorum primus est quem malum est exponere alio modo, & maxime contrario quam secundum planum verborum. de natura eius debet esse omnis sermo positus in priuilegiis: quia debet exponi secundum planum verborum: & non alio modo maxime con trario penes aliquem aliorum duorum modorum. Expositio enim penes secundum modum non competit ei: quia non debet continere mysterium. Expositio vero penes tertium modum ei non competit: quia non debet conti nere sermonem figuratiuum. & sic (ut dictum est) oportet semper verbis priuilegii insistere, & secundum sensum quem verba praetendunt ipsum exponere. dico grammatice loquendo, quemadmodum dominus papa Nicolaus vult regulam fratrum Minorum exponi, quae in hoc habet vim priuilegii: praeter hoc quod si dictio ambigua vel clausula dubia in priuilegio ponatur & secundum hoc possint in eodem plures haberi sensus veri & possibiles: tunc ex titulo de verborum significationibus vel ex aliis iuribus sensus quem dominus papa intellexit perscrutandus est secundum quod iura quaedam per alia iura solent exponi, & hoc licitum est. Aliter enim iu ra legi aut exponi non consueuerunt in scholis a doctoribus, qualiter tamen non licet exponere regulam fratrum Minorum: quia praecipit papa quod solum grammatice exponatur. Si autem dubium illud per alia iura exponi non potest: tunc non sunt censenda verba esse plana, nec licet exponere alterum sensum pertinaciter defendendo: sed oportet expositionem domini papae expectare. Propter quod simpliciter dico quod expositor dicto modo dicti priuilegii nullo modo secundum dictum modum conmendandus est, maxime quia non dubium sensum sua expositione promit: quia nec hoc ei liceret: quia hoc iudicio solius domini papae reseruatum est: sed quia vt proponit quaestio contra planum verborum contrarium sensum ingerit, quod minime licet secundum praedi cta. ldeo qui exponit priuilegium domini papae secundum planum verborum, quando in eo non est ambiguum vt doctor humilis est commendandus. Qui vero exponit ipsum cum aliquid verborum est ambiguum, vt interpretator praesumptuosus est corripiendus. Qui vero exponit ipsum contra planum verborum nequaquam est commen- dandus: sed potius vt praeuaricator insuriosus est fustigandus: & sic talis sua expositione reuerentiam papae aut alicui suorum superiorum non exhibet: sed magis irreuerentiam maximam quantum in se est: nec dominus papa aut cardinales talem reuerentiam acceptarent. Vnde talis commendatio non potest esse charitatiua ad propalandum commendati merita: sed potius est histrionica & adulatoria ad procurandum commendanti beneficia. Tales enim commendatores non commendant alios quia in se sunt bene meriti: sed etiam licet mali essent: quia ipsis sunt benefici. qui econtra aeque faciliter alios vituperant: non quia in se sunt male meriti, sed etiam si boni essent non apparet eis quod sibi sint bene fici. vnde Greti. iii. Mora. Sunt nonnulli qui dum sibi in ecclesia vident deesse quod ambiunt, hostes bonorum fiunt: & non solum prauae semet ipsos actioni inserunt: sed etiam iustorum rectitudinem inflectere ad peruersa moliuntur. Vnde in talibus impletur illud Miche. iii. Haec dicit dominus super prophetas: qui seducunt populum meum: qui mordent dentibus suis: & praedicant pacem: et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum praelium. De qualibus etiam dicit Apostolus. Roma. xv. Huiusmodi Christo domino non seruiunt: sed suo ventri. vbi dicit Glos. Aliis enim adulantur, aliis detrahunt vt possint suum ventrem implere. Et bene correspondent sibi talis expositor & talis commendator. Expositor enim nititur quae recta sunt corrigere: Commendator vero con tendit quae peruersa sunt laudare: in quibus duobus consistunt duo genera loquutionum quae sunt in humana societate perniciosissima. dicente Greti. in fine. vii. Mora. Duo sunt genera loquutionum importuna valde & noxia humano generi. Vnum quid curat etiam peruersa laudare: et alterum quid stu det etiam recta corrigere: illud deorsum cum fluuio deducitur: hoc vero contra fluenta veritatis obserare etiam alueum conatur: illud metus praemit: hoc elatio erigit: illud gratiam ex fauoribus ca ptat: hoc iram certaminis excitat. et hoc commotum per illud contra doctores qui sanam doctrinam sustinent. vt in illis impleri incipiat (si tamen modo sint aliqui talium: quid absit, licet quaestio assertiue proponatur) illud Apostoli. ii. Timo. vlt. Erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt: sed coaceruabunt sibi magistros prurientes auribus. vbi dicit Glos. quod prophetia est apostoli: vnde necesse est eam impleri. Secundum praedicta concedenda est prima ratio: quia bene procedit & veritatem iam expositam concludit.
AD argumentum in oppositum quod viri sapientes & discreti dicunt ta lem expositionem qualem ille ponit esse de mente & intentione domini papae: & quod super hoc sunt assecurati: bene potest esse quod haec omnia vera sint: non tamen est eis in hoc credendum: maxime si pro se & in fauorem illorum prolata est illa expositio. Pro se enim & in causa sua nullius testimonium recipitur in forensi iudicio, & maxime super expositione papalis priuilegii: cui in hoc debemus exhibere tantam reuerentiam ne alicui expositioni contra verborum planum credamus: quousque ipse met nobis quid intendat aperire dignetur: ne forte quo ad planum verborum falsitas aliqua in eius priuilegio contineri valeat suspicari si contra planum verborum alicuius alterius expositio admittatur.
On this page