Text List

Quaestio 25

Quaestio 25

CIrca Secundum arguitur: quod clericus ille sit suspensus, & non possit ad sacros ordines promoueri: quia in quo quis peccat debet & puniri. lste in sacros ordines peccat fingendo se habere illos cum non habuerit, & officium illis debitum exercendo: ergo in ipsis debet puniri: & hoc non nisi prohibendo ipsum ad ipsorum susceptionem accedere. ergo &c.

CONtra. Iudaei & haeretici qui sunt in grauiori delicto non sunt suspensi ad ascensum suscipiendi sacros ordines postquam poeniteant: ergo nec iste multo minus. Respondeo: quod clericus ille aut est super dicto facto in iudicio conuictus, vel aliter grauiter diffamatus: aut non: sed factum illud est occultum. Si primo modo: sic tanquam criminosus non potest nec debet promoueri: vt extra de temporibus ordi nandum. cap. vlt. & dist. xxxi. cap. i. & de hoc notatur dist. xxv. cap. vlt. Et sic iste ab ordinibus repellitur: non quia ex facto illo de iure ab ordinum susceptione suspensus sit: sed propter subsequentem infamiam. Si ergo se habeat res secundo modo: dico quod promoueri potest ad sacros ordines.

AD argumentum in oppositum: quod in ordines sacros peccauit &c. Dicendum quod licet verum sit quod puniendus esset circa sacros ordines in quos deliquit si canones ipsum punirent siue poenam eius taxarent: quia tamen iura circa tale factum poenam specialem non exprimunt, ipsa arbitraria est: & statuenda secundum qualitatem & quantitatem delicti & personae, & maxime circa ordines si congruum videtur confessori: & hoc vel vt tardet ire ad ordines, vel vt in susceptis ordinibus circa confessiones audiendas diligentius & cautius se exerceat.

AD secundum dicendum quod non est simile de Iudaeis: quia post baptismum in ipsis prioris vitae nec manet delictum nec infamia. De haereticis autem simile est quo ad infamiam licet alias ipsi sunt excommunicati & suspensi etiam occulti. vnde ad ordines non ascendunt nisi ex speciali gratia.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 25