Text List

Quaestio 24

Quaestio 24

SEquuntur pertinentia ad administrationem sacramenti poenitentiae specialiter: quorum vnum pertinebat ad illusionem confessoris passiuam. Vtrum si confessus peccata quae dicit se habere, recipiat poenitentiam satisfactoriam pro illis ex confessoris iniunctione, & reuersus sequenti die in confessione alia dicat eidem confessori quod in praecedem ti confessione fuit omnino mentitus: & confiteatur alia cum illo mendacio, pro quibus petit sibi iniungi poenitentiam salutarem: vVtrum inquam confessor poenitentiam satisfactoriam in iunctam in prima confessione debeat reuocare & nouam in illa secunda confessione iniungere. Alia autem duo pertinebant ad illusionem confessoris actiuam. Primum per actum confitendi: vtrum clericus non existens in sacris ordinibus assumens habitum confessoris: si audiat sic alicuius confessionis: fingens se esse sacerdotem & confessorem: qua audit a dicit se delusisse confitentem & deridet eum: vtrum inquam clericus ille sit suspensus: vt non possit de caetero ad sacros ordines promoueri. Secundum per actum detinendi fidei commissum: vtrum confessus habens rem alienam quam iusto metu non audet restituere illi cui est restituenda: si committat eam confessori suo vt eam restituat: confessor autem eam non restituit: Vtrum inquam confessus ille sit absolutus a debito illius rei.

CIRca primum arguitur quod ille confessor debet primam satisfactionem reuocare, & nouam iniungere: quia reuocata causa debet reuocari effectus: & noua causa superueniente debet sequi nouus effectus. Peccata autem hic sunt reuocata propter quae facta fuit illa iniunctio: & noua sunt confessa propter quae debet fieri noua satisfactionis iniunctio. ergo &c.

CONtra. confessor non debet reuocare quod nescit: sed nec scit illa peccata prioris confessionis, nec quod iniunxerat pro illis: quia vt dicit Augustinus, nihil minus scitur quam quod in confessione scitur. ergo &c. Item confessor non debet reuocare quod nescit an sit reuocandum: sed nescit an illa iniunctio sit reuocanda an non: Nec debet illi super hoc credere: quia qua ratione dixit se fuisse mentitum in prima confessione: eadem ratione posset dicere se fuisse mentitum in secunda, & sic de caeteris: ergo &c.

DIcendum: quod confessor aut percipere potest quod sana vel non sana mente fecerit primam confessionem: aut non: sed manet semper in dubio. Si potest percipere quod non sana, totum quod factum est in illa prima confessione, pro nihilo debet reputari & pro non facto: & debet iniungi noua satisfactio pro confessis in secunda confessione. Si autem manet in dubio, debet potius praesumere quod non sana mente fecerit primam confessionm: sed secundam: quia non est praesumendum quod in secunda confessione in qua percipitur esse sanae mentis sit immemor suae salutis. et tunc redit in idem ac si percipere posset ipsum tunc fuisse sanae mentis. Propter quod etsi non multum debet ei credere: debet tamen secundae confessioni magis inhaerere: quia semper praesumendum est quod confitens sanae mentis verum dicat in confitendo retroacta. Et ideo magis debet reputare satisfactionem primo iniunctam non fuisse iniungendam tamquam tunc fuisset mentitus, & non in secunda confessione. Non tamen debet illud simpliciter reputare: quia forte in prima confessione non est mentitus: sed in secunda: et ideo potius primam debet reuocare & nouam secundam iniungere, quam illam primam ratam habere & quam secundam confessionem pro nihilo reputare: nec pro ea aliquid iniungere, non tamen simpliciter: sed dicendo com fesso sub conditione. Si verum dixisti in prima confessione, non reuoco tibi iniuncta in illa: nec habeo ratam confessionem quam modo facis: & quod tibi iniungam. Si autem mentitus es in illa confessione, vt dicis nihil habeo ratum de factis a me in illa confessione: sed reuoco totum. & tunc debet ei iniungere poe- nitentiam secundum exigentiam secundae confessionis.

AD primum in argumentum: quod peccata prae cedentis confessionis reuocantur. ergo &c. Dicendum quod verum est forte verbo solum: sed nequaquam secundum rem. propter quod iniuncta poenitentia pro ibi confessis non debet reuocari nisi sub conditione secundum iam dictum modum.

AD primum in oppositum quod confessor nescit facta in prima confessione secundum Augustinum. Dicendum quod verum est vt reuelanda, etiam si esset super reuelatione facienda adiuratus in publico iudicio: nisi forte alio modo sciret eadem: quia quod in confessione scit: non scit confessor vice personae propriae, sed solummodo vice dei. Scit tamen illa simpliciter vt memoriter retenta. Et debet confessor vt perfectius in qualibet confessione ex ordine ad confessionem praecedentem agnoscat pecoris sui vultum niti vt memoriter retineat quae in confessione audit & facit poenitentias iniungendo. Per hoc enim melius cognoscendo statum eius cum iterum ad confitendum ipsi reuertitur: melius & discretius potest ei consulere. Ad secundum quod nescit confessor an prima iniunctio sit reuocanda: quia nescit an sit confitenti credendum in confessione secunda: Dicendum quod licet non sit ei simpliciter credendum in illa: potius tamen credendum est ei quam non credendum. Et ideo alia satisfactio iniungenda est non simpliciter: sed sub conditione, vt dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 24