Quaestio 28
Quaestio 28
Irca secundum arguitur quod ille excommunicatus celebrans sit irregularis: quia pro tali causa licet ordinarium vt ex iusta causa excommunicare: tenet ergo eius sententia: & sic est vere excommunicatus. Sed vere excommunicatus celebrans statim est factus irregularis. Contra, forte sunt exempti. Vana videtur mihi ista quaestio stando in generali intra istos terminos, quia postquam haec est iusta causa exconmunicandi: quia iste resistens praedicatori veritatis procul dubio mortaliter peccat: tum quia veritatem impugnat, tum quia scandalum commouet: igitur si celebrat non est dubium quin statim factus est irregularis vt procedit primum obiectum: & hoc nisi sit praemunitus legitima & rationabili appellatione: aut exemptus a iurisdictione ordinarii: sic vt ab ipso puniri non possit, etiam ratione delicti commissi. Quia si praecesserit talis appellatio aut habeat talem exemptionem & hoc constiterit: nec pro excommunicato: nec pro irregulari debet haberi. Si autem non constiterit, illi quibus alterum horum non constiterit debent ipsum habere pro excommunicato & irregulari & vitare, nec cum ipso communicare. ipse etiam si tale priuilegium habeat: aut legitime appellauerit: nisi hoc constare faciat si ex facto eius scandalum oriatur, grauissime peccat ille & omnes complices eius praeter peccatum primum mortale quid commisit praedicatori veritatis resistendo: a quo non credo eum per aliquod priuilegium posse fieri immunem vt scilicet ex virtute priuilegii potestatem habeat impugnandi veritatem agnitam: sic quod in huiusmodi impugnatione non peccet.
On this page