Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

CIrca tertium arguitur quod non habens rationem cogentem potest assentire vni parti contradictionis sine formidine: quia sic assentitur articulis fidei. Contra. ratio demonstratiua facit assentire sine formidine: ratio autem probabilis cum formidine. quicunque autem assentit alicui parti assentit illi ex ratione. igitur quicumque assentit sine formidine assentit ratione de monstratiua: aliter en. essent contradictoria simul scilicet assentire cum formidine & fine formidine. Dico quod assentire contingit alicui parti contradictionis dupliciter. Vno modo ex ipsius cogniti claritate in sua veritate. Alio modo ex habitu infuso cum ipsius voluntatis imperio. Primo modo nulli assentitur fine demonstratione siue veridica ratione siue in diuinis siue in humanis pro statu huius vitae. Secundo autem me scilicet ex voluntatis imperio cum lumine tamen fi dei apud intellectum bene assentitur alteri parti contradictionis fine demonstratione: & hoc sine omni ratione qua directe assentitur ipsi quid scitur: licet non fine ratione qua quis suadetur quod credi debet: vt dictum est secundum Augustinus in quaestione praecedenti. Secundum hoc ergo concedenda est prima ratio. Ad secundum autem dicendum cum assumitur: quicumque assentit alicui parti assentit illi ex ratione: quod falsum est in illis quibus assentit quis ex auctoritate maxime in his quae sunt fidei: quibus assentitur in adiutorio luminis fidei & forte alicuius doni gratuiti apud voluntatem. de quo aliquid tetigimus in quinto Quolibet quaestione. xxi. Talibus autem assentitur sine omni formidine absque omni ratione: & si ad idem habeatur ratio probabilis, propter illam tamen in assentiendo nulla est formido: sicut nec scientia est cum formidine quando aliquis de eadem conclusione habet demonstrationem & rationem probabilem simul. licet enim ratio probabilis ex se sola formidinem ponit circa cognitum: non tamen vt est cum demonstratione aut voluntatis imperio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3