Quaestio 4
Quaestio 4
CIrca quartum arguitur quod deus possit diligi absque eo quod diligatur aliquid aliud cum eo: quia deus potest se facere cognitum absque eo quod fiat aliquid aliud cognitum cum eo secundum autem Augustinus nihil potest diligi nisi cognitum: ergo &c.
PRObatio antecedentis est: quia sequitur econtrario: proximus non diligitur ergo deus non diligitur. secundum quod dicitur in Canonica loannis. Qui proximum quem videt non diligit, deum quem non videt quomodo diligere potest:
DIco quod secundum quod procedit primum argumentum, deus potest praesentari intellectui creato & viatori & beato sic quod simul in illo non praesentatur illi aliquid aliud: secundum quod in alio Quolibet declaraui. Idcirco etiam bene potest diligi absque eo quod aliquid aliquae cum ipso diligatur: licet vno & eodem actu intelligendi non variato posset simul aliud intelligere: & similiter eodem actu diligendi posset simul aliud diligere: quamquam forte hoc in deo sit impossibile: cum naturaliter cognoscit & diligit quae cunque cognoscit & diligit.
AD argumentum in contrarium: dico quod diligere & similiter non diligere aliquid contingit intelligi dupliciter. Vno modo enim aliquid diligitur secundum actum. Alio autem modo secundum habitum. Non diligere autem vno mod dicitur negatiue: alio modo priuatiue. Loquendo autem de diligere secundum actum non sequitur omnino: deus diligitur, ergo proximus diligitur: quia oppositum consequentis potest stare cum anecedente. deus enim bene diligitur sic tamen quod proximus non diligatur secundum actum. Si tamen deus diligitur secundum actum, necesse est quod proximus diligatur secundum habi tum: quia oppositum consequentis non stat cum antecedente. Deus enim diligi non potest si proximus non diligatur secundum habitum: quia sequitur econtrario: si proximus non diligatur secundum habitum, deus non diligitur secundum actum. Non diligere autem proximum secundum habitum est non diligere priuatiue: quia fundatur ista negatio super actum contrarium qui est odire: qui enim odit proximum non diligit eum etiam secundum habitum. Non diligere autem proximum negatiue bene stat cum diligere proximum secundum hab tum quia homo non diligit proximum negatiue: quaere nec habet eius notitiam in actu diligendi deum: nec tamen odit ipsum.
On this page