Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 5
Irca quintum arguitur quod deus potest facere quod intellectus videat ipsum: ita tamen quod vo luntas non diligat ipsum: quia intelligere & videre sunt diuersi actus secundum rem: deus autem quaecunque realiter diuersa potest ab inuicem separare secundum esse: ergo &c.
ITem vo luntas fertur in obiectum suum libere: in eius ergo potestate est ferri in ipsum vel non ferri etiam quandocunque intelligitur: ergo &c.
DIco quod voluntas licet ad quodcunque in l volendo ordinetur illud libere velit: aliter tamen ordinatur in volendo finem: aliter autem in volendo id quod est ad finem. Ad finem enim licet ordinetur vt velit ipsum libere: non tamen sic ordinatur vt possit ipsum velle ex libero arbitrio vt est flexibile secundum effectum ad opposita: sed sic ordinatur solummodo ad ea quae sunt ad finem: & hoc ideo: quia omne quod vult ex tali libero arbitrio, vult per electionem: quod autem quis vult libere per electionem, potest illud libere velle & non velle. Nunc autem non potest aliquis libere non velle siue nolle per electionem aliquid nisi ex duplici causa. Vna quia intellectus cum eo quod in aliquo videt rationen boni, simul etiam videt in eodem rationem mali: puta cum intelligit fornicationem sub ratione delectabilis inordinati. Alia: quia intellectus cum eo quod videt in aliquo rationem boni, simul videt in eo etiam rationem diminuti: puta cum in telligit fornicationem sub ratione delectabilis tantum, simul intelligit quod delectatio in fornicatione est bonum diminutum: quae diminutio ponit rationem mali quod est defectus. Tale autem bonum diminutum est omne bonum quod est ad finem, & ideo libero arbitrio semper potest voluntas ipsum indifferenter velle & nolle, siue simul appareat cum ipso in eodem ratio mali simpliciter adiuncta siue sola ratio diminuti: nec potest aliquid non velle siue nolle nisi propter aliquam istarum duarum causarum: ita quod sicut voluntas non potest aliquid velle per se nisi aspiciendo ad bonum: quia nihil potest velle per se aspiciendo ad malum vt dicit Dyonisius: sic non potest aliquid nolle per se nisi aspiciendo ad malum: quia nihil potest nolle per se aspiciendo ad bonum. Quare cum in deo intellecto sub ratione boni, & in intellectu sub ratione qua practicus est non: potest fieri aspectus nisi ad bonum: & impossibile est quod in ipso fiat aspectus ad malum, quia in ipso est persecta ratio omnis boni & nulla ratio mali aut defectus: idcirco dico quod simpliciter est impossibile quod intel lectus videat deum vt finem: quod proprie pertinet ad intellectum practicum circa amabile, cum sit finis in quo est perfecta ratio omnis boni: & quod voluntas nolit ipsum: immo necesse est quod statim velit ipsum siue diligat: secundum quod processit vltima ratio.
AD primam rationem in oppositum. quod intelligere & diligere sunt diuersae actiones: ergo &c. Dico quod aliqua differunt re quae tamen nul l lam habent naturalem connexionem in esse: scilicet nec ex parte vnius nec ex parte alterius, quin vnum eorum quantum est ex ordine naturae suae possit esse sine altero & econtrario: quemadmodum si sic re differunt substantia & quantitas continua: quod planum est sic esse ex parte quantitatis: licet naturaliter sit posterior substantia. ex natura enim sua habet quantitas quod non sic ordinatur ad substantiam quin quantum est de po tentia obedientiae suae possit esse sine ea si sit agens qui supra talem potentiam habet vim agendi. & omnia talia potest deus separare & facere quod vnum eorum possit esse sine altero: quia ipse vim habet agendi super omnem potentiam obedientiae in omni creatura. Alia autem differunt re quae tamen habent naturalem connexionem in esse: sic quod vnum eorum quantum est ex ordine naturae suae non possit esse fine altero. & hoc quia vnum eorum in esse dependet ab altero vel ambo a tertio. Primo modo non est factibile quod vnum relatiuorum sit sine altero: quia relatiua sunt: quorum esse est ad aliud quodammodo se habere. Secun do modo in proposito voluntas & intellectus praedictus sic se habent in intelligendo & volendo deum quod in obiecto sic connectuntur quod vnum eorum sine altero esse non potest: quantumcunque intelligere deum & velle siue diligere ipsum differant secundum rem. Vtrum autem intelligere deum speculatiue & diligere ipsum siue velle, possit separari deo agente, vt scilicet beatus possit intelligere deum pure speculatiue & non velle siue ama re ipsum, de hoc potest esse alia quaestio.
AD secundum quod voluntas fertur libere in obiectum: ergo in po testate eius est ferri & non ferri in ipsum: Dico quod reuera in potestate eius est ferri & non ferri quando obiectum est aliquid ad finem. & hoc non solum ex libertate: sed ex libero arbitrio vt dictum est. Sed quando obiectum eius est finis sub ratione omnis boni, in potestate eius est ferri in ipsum: quia ferri in bonum sub ratione boni potesta tis simpliciter voluntatis est: quia non est ordinata ferri nisi ad aliquid sub ratione boni: sed non est in porestate eius non ferri in ipsum: quia non ferri in tale bonum ostensum sub ratione boni non est potesta tis voluntatis simpliciter, nec etiam potestatis obedientiae vt a tali actu suo suspendatur ab alio: quia non est ordinata diuerti nisi ab aliquo sub ratione mali secundum dictos suos modos. & ideo licet libere fertur in ipsum, non tamen libero arbitrio, & quia non libero arbitrio, ideo necessitate non coactionis antecedentis, quia illa excluderet libertatem, sed immutabilitatis concomitantis fertur: in ipsum. & sic posse ferri in bonum sub omni ratione boni scilicet in bonum quod est finis & simil ter in bonum quod est ad finem sub ratione boni, est potestatis simpliciter: vnum libertatis & alterum liberi arbitrii. Posse autem non ferri in bonum quid est finis subomni ratione boni aut in malum sub omni ratione mali non est potestatis omnino: quia vtrunque eorum est impossibile posse autem non ferri in bonum quod est ad finem sub ratione boni, licet sit ei diminutio annexa, aut in bonum cui est malum annexum, non est potestatis simpliciter sed defectus libertatis arbitrii.
On this page