Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

CIrca sextum arguitur: quod meliora habens naturalia existens in aequali charitate & gloria cum altero intensius videt & diligit deum: quia actus conformatur potentiae & habitui, secundum quod agens agit: quare haoabens maiorem potentiam ex maioribus naturalibus in eadem charitate & gloria intensius agit suam actionem: ergo &c. Quod eonfirmatur per Augustinums xii. super Gen. quod anima separata retardatur ne feratur in summum caelum propter appetitum ad corpus: hoc autem non est nisi quia separata diminuta est in naturalibus: ergo &c.

CONtra, tunc minorem hobens charitatem posset esse aequaliter beatus cum habente maiorem: quid falsum est. Probatio consequentiae. Sint ei aliqui duo in gilsia in aequali gera siue charitate & gileosopa: quorum alter habeat meliora na turalia, & compensato eo in quo: lle excedit quo ad naturalia illud diuidatur per medium, & quantitas charitati siue gloriae proportionalis illi alteri partium tollatur de habente meliora naturalia, remanet ergo iste in mino ri charitate siue gloria quam ille & in maioribus naturalibus: & quantum iste exceditur ab illo in charitate siue gloria tantum excedit illum in naturalibus: aequaliter ergo videbunt deum & diligent ille & iste, & sic erunt aequaliter beati.

DIco quod in actu beatitudinis glorioso voluntatis & intellectus duo est considerare. scilicet ordi nem actus ad ipsum obiectum ad quod terminatur, & cui beatus per actum suum vnitur, & ordinem ad ipsum subiectum a quo actus elicitur: & ex ordinatione ad obiectum recipit actus formam & speciem, ex ordinatione autem ad subiectum recipit intensionem & remissionem penes dispositionem subiecti vt tactum est supra quaestione prima. Sed ex parte subiecti quod pertinet ad praesentem quaestionem, subdistinguendum est: quia dispositio subiecti secundum quam recipit actus intensionem & remissionem, duplex est scilicet naturalis potentia agentis & habitus potentiam informantis. Et tam potentia quam habitus dupliciter considerari praesent: aut quo ad eorum subam: aut quo ad eorum feruorem ad actum eliciendum. Similiter ex parte intensionis & remissionis distinguendum est: quia illa aut consistit in ipsa suba actus vt tendit in obiectum: aut in modo expeditionis in eligendo ipsum ex subiecto. Considerando autem intensionem & remissionem actus primo modo, sic semper sequitur subiectum ex quo elicitur secundum dispositionem vtramque: sed principaliter ratione feruoris eius quo ad actum merendi in praesenti vita, & quo ad subam actus vt tendit in obiectum, & quae ad expeditionem eliciendi ipsum ex subiecto. secundum feruorem enim maiorem potentiae & habitus charitatis actus intensior merendi elicitur & expeditius. & hoc meritum ex nobis est & ex deo. Quo ad actum vero praemium recipiendi in vita gloriosa quo ad intensionem & remissionem eius in sua substantia vt tendit in obiectum solum sequitur secundum dispositionem habitus, quia in ipso consistit meritum cui redditur praemium secundum intensionem actus vt tendit in obiectum: & hoc a solius dei liberalitate. Quo autem ad intensionem modi expedite eliciendi actum ex subiecto: sequitur secundum dispositionem vtramque. Et ideo dico quod habens meliora naturalia in aequali charitate expeditius elicit actum intelligendi & volendi quam haobens minus bona naturalia, actibus tamen intelligendi & volendi existentibus aequalibus in vtrisque iuxta aequalitatem habituum gloriae. Et secundum hoc concedendum est vl timum argumentum probans quod habens aequalem gloriam in melioribus naturalibus non videt aut diligit deum intensius licet actum videndi & diligendi quantum est ex se eliciat expeditius: nulla tamen existente difficultate eliciendi in illo qui ex minus bonis naturalibus elicit actum minus expedite.

PER dicta etiam patet responsio ad primum dicendo quod verum est quod actus conformatur semper potentiae vel habitui: sed non semper vniformiter actus merendi i & actus praemium recipiendi, & actus quo ad suam substantiam & quo ad expeditionem eliciendi ipsum: sed secundum modum iam expositum.

PER idem patet ad tertium de dicto Augustinus quoniam anima separata quia non est in omnimoda perfectione naturalium extra suum corpus, ideo retardatur in actum suo, non quo ad subam: actus: sed quo ad expeditionem in eliciendo actum fruendi. Nec tamen propter hoc erit beatior anima quando erit coniuncta suo corpori, quam quando erit se parata. beatitudo enim non consistit maior vel minor in expeditione eliciendi actum: sed solummo in intensione & remissione actus in sua substantia qua teudit in obiectum, & vnit intensius & remissius agentem ipsi subiecto.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6