Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

SEquuntur quaesita tria pertinentia ad creaturam intellectualem incorpoream: quorum Primum pertinet ad eius actionem: vtrum peccatum in ipsa secundum augmentum procedat in infinitum. Secundum pertinet ad mensuram actionis eius: vtrum cogitationes ipsius mensurentur mensura composita ex indiuisibilibus. Tertium vero pertinet ad eius passionem: vtrum possit pati ab igne absque hoc quod calefiat.

CIRca primum istorum arguitur: quod peccatum substantiae intellectualis incorporeae puta daemonis aut animae separatae procedat in infinitum: quia scribitur in psal. Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper illi autem praecipue sunt daemones & animae danmnatorum: quorum superbia non ascendit semper nisi semper peccando: ergo &c.

CONtra. Omne peccatum adimit aliquid habilitatis ad bonum: quia non est malum nisi quia bonum adimit vt dicit Augustinus in libro de natura boni, quare cum illa habilitas sit finita eo quod est in natura finita, si ipsa semper peccaret in infinitum aliquando tota habilitas naturae ad bonum consumeretur: quia aliquid quantitatis eius quantumcunque modicum quod libet peccatum adimeret: consequens est impossibile: quia impossibile est natura manente tolli ab ipsa omnem habilitatem suam ad bonum: ergo &c.

DIco quod in peccato tria consideranem scilicet actus quo fit: & macula quam in peccante imprimit: & reatus siue debitum poenae ad quam peccantem obligat. Si consideremus peccatum primo modo, dico quod procedit in illis in infinitum. Semper enim habent malos & peruersos actus in voluntate interius, quos exterius exercent in opus secundum quod a deo permittuntur. Si autem consideremus peccatum secundo modo, non video quomodo macula peccati, quae scilicet consistit in habitu vitioso, possit plus procedere in infinitum in augmentando ex actibus malis quam habitus virtutis in angelis bonis & animabus sanctorum ex illorum actibus bonis. hintus autem ille cum sit forma quaedam creata in infinitum augeri non potest. & est eadem difficultas in hoc & in augmento charitatis. Si autem consideremus peccatum tertio modo, sic tenet fides quod non augmentatur demeritum in danmnatis quo ad reatum poenae in infinitum: quia tunc deberet semper poena eorum crescere in infinitum: sicut nec augmentatur meritum beatorum nec augmentatur eorum praemium. Quida ergo arguitur primo: quod superbia eorum qui te oderunt ascendit semper &c: Dico quod dictum illud si exponatur de daemonibus & danmnatis non ascendit omnino secundum augmentum maculae & reatus: sed solummo secundum actuum malorum multiplicationem quo ad eorum substantiam vt dictum est. Intelligendo autem illum ascensum secundum maculam peccati aut reatum secundum quod exponit Augustinus in originali & habetur in glossa, tunc secundum ipsum exponitur ly semper pro toto tempore praesentis vitae. Vnde cum isto verbo exponendo verbum immediate praecedens. Ne obliuiscaris voces inimicorum tuorum. dicit. Noli eorum supbiam obliuisci: nec obliuiscitur omnino aut punit aut corrigit.

AD secundum quod peccatum semper adimit de habilitate &c. Dicendum quod bene probat intentum quod non procedit peccatum in infinitum secundum maculam quia per illam solam adimit solum aliquid intrinsecus inclinans ad contrarium, non autem secundum substantiam actus: licet secundum eius deor dinationem adimat ab extrinseco elongando ipsum a gratia. quia per hoc deus se elongat ab illo quod ille hoc modo se elongat a deo. Vnde Gretgi, exponens de diabolo illud lob. xviii. Socii eius qui non est, dicit. xiiii. libro Mor. Qui idcirco non est quia a summa essentia recedit & per hoc quotidie excrescente defectu quasi ad non esse tendit: quod semel ab eo qui vere est cecidit. Et hoc est quod aliter potest dici scilicet quod habilitas respicit duo: & naturam in quam est: & actum ad quem est. Primo modo non tollitur aliquo modo naturae habilitas nisi tollendo naturam vel aliquid iprimendo naturae quo inclinetur ad contrarium: sed solummo tollitur Secundo modo, & hoc nihil aliquae est quam impedire naturalem habilitatem ad bonum a progressu in actum bonum. & est primus modus tollendi habilitatem fini tus sicut est & ipsa natura: sed secundus vadit in infinitum. & sic tollitur per peccatum seu minuitur habilitas ad bonum in infinitum etiam in daemonibus absque hoc quod in ipsis augetur macula peccati aut reatus, qui libet enim actus peccati in ipsis ponit in ipsis obstaculum progrediendi in actum bonum, & est in ipsis poena quaedam fpiritualis ne deus eis impartiatur gratiam: sicut est in nobis excommunicatio ne admittamur ad ecclesiasticam conmunionem: quae quanto plus plurificatur tanto magis homo habet obstaculum reconciliandi ecclesiae, & requirit quaelibet suam absolutionem. & hoc etiam quemadmodum auis per pennas quae sunt in alis suis habet habilitatem ad volandum: quam diminuitur secundum se per extractionem penarum, diminuitur etiam per obstaculum impediens progressum ad actum vt per aliquid ponderosum, pennis appensum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7