Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 8
CIrca secundum arguitur quod cogitationes substantiae incorporalis separatae mensurentur mensura composita ex indiuisibilibus: quia omnis mensura debet esse vnigenea & correspondens mensurato, secundum philosophum in. x. Metaphysicae quare cum quaelibet illarum cogitationum sit indiuisibilis & tota simul sic quod inter duas illarum non cadat medium sui generis: similiter ergo erit de mensuris: ergo &c.
CONfirmatur autem ratio quia sicut se habet aeuum ad esse, & instans ad mutatum esse, & tempus ad motum & aeternitas ad aeternum: sic & mensura illarum cogitationum ad illas. sed omnes hae mensurae sunt re eaedem cum mensuratis, & differunt secundum rationem & animae considerationem. Illae enim mensurae se habent ad sua mensurata sicut enter esse ad esse, & sicut aeternaliter esse ad esse aeternum. Sed ista inter se differunt sola ratione: ergo & illa. Similiter prius & posterius in motu sunt idem quid motus: quia sunt partes eius. Tempus autem non est nisi prius & posterius in motu secundum philosophum & Commentatorem quarto Physicorum. Sicut ergo ex illis cogitationibus non est aliquod vnum constitutum nisi ex indiuifibilibus: quare nec ex mensuris illarum.
CONtra, Indiuisibile in tempore vt instans sic se habet ad instans aliud quod si inter quaelibet duo cadat aliquod continuum vt tempus medium quod non componitur ex indiuisibilibus: ergo & similiter inter duo indiuisibilia mensurantia dictas cogitationes: ergo &c.
CONfirmatur autem ratio: quia angelus potest continuare tanto tempore vnam cogitationem quanto sibi succedunt plures: quid non esset nisi esset aliquod continuum inter duo indiuisibilia.
DIco quod mensura omnis quae est duratio, nihil aliud est nisi modus & forma qua res cuius est mensura perseuerat in suo esse. & secun dum hoc debet esse ei proportionalis. & est mensura rei permanentis permanens, & rei in suo esse fluentis & non permanentis secundum eundem modum fluens & non permanens. Quia ergo vt procedit prima ratio cogita tiones dictae singulae sunt indiuisibiles & totae simul: sed transeuntes ordine quodam vna post aliam absque omni comnexione illarum inter se: quia vna earum non succedit ex alia: eo quod intellectus substantiae separatae non est discursiuus cogitando vnum ex alio: sicut intellectus noster: licet cogitet diuersa & vnum post aliud: propter hoc oportet quod mensurae illarum cogitationum sint singulae indiuisibiles & totae simul: sed transeuntes consimili modo & absque omni comnexione illarum inter se. Quia tamen ordinem quendam inter se habent vna quaedam mensura ex illis constituitur vt ex discretis, quam Aug. appellat tempus quando dicit. xii. super Gen. quod deus mouet spiritalem creaturam per tempus licet non per locum. Et est tempus discretum & ex discretis, habens potius rationem numeri quam temporis. de quo loquitur Aristo. Non tamen est quantitas illa quae est numerus, sicut nec oratio, licet sit quantitas discreta: sed magis conuenit cum oratione eo quod non permanent partes eius simul, sicut nec orationis. partes autem numeri simpliciter permanentes sunt, & si non permanent hoc accidit eis. tale autem tempus Philosophus ponere non potuit: quia actionem cuiuslibet substantiae separatae posuit esse suam substantiam: posuit enim quamlibet illarum esse deum quendam vt alias declarauimus Secundum hoc ergo dico quod mensura cogitationum angelorum composita est ex indiuisibilibus discretis trans euntibus sicut & oratio, & distinguitur secundum speciem ab oratione. quia partes orationis licet sint discretae inter se quaelibet in se potest habere rationem continui & mensurari vero tempore secundum quod morari possumus in prol atione cuiuslibet syllabae, vt eius prolatio mensuretur tempore sicut & nostra cogitatio quando in ea persistimus, & non est tota simul: sicut & quaelibet cogitatio angelica. & sic concedenda est prima ra tio. Confirmatio autem eius falsum supponit quod semper mensura idem est in re cum mensurato: hoc enim contingit in solo deo. Vnde non fuit (ut puto) illa confirmatio adducta propter argumentum: sed propter ipsam difficultatem in se: quam alias satis declaraui in aeuo & in aeuiterno ostendendo quod non sunt idem re. & idem sentio de instante & mutatione & tempore & motu. Nec obstat quod tales mensurae sint intrinsecae suo proprio mensurato: vt aeuum aeuiterno, instans mutationi, tempus motui primi mobilis quod per illum est mensura extrinse ca aliorum motuum quorum ille est mensura. Frequenter enim alia accidentia intrinseca sunt suo subiecto. Sed quaeret aliquis in quo praedicamento sit, & dico quod est in praedicamento quantitatis sicut principium eius: quemadmodum vnitas & punctum & instans sunt in praedicamento quantitatis. Quemadmodum enim ex diuersis indiuisibi libus mensurantibus diuersas cogitationes cuiuscunque angeli constituitur vna mensura discreta quae tempus appellatur: quia constituitur ex transeuntibus mensurantibus esse rei transeuntis: sic ex diuersis indiuisibilibus aeuorum mensurantibus substantiam & esse secundum substantiam plurium angelorum numero differentium in vna specie angelorum constituitur vna mensura discreta: quae non meretur appellari tempus: quia non constituitur ex transeuntibus mensurantibus esse rei transeuntis vt transiens est, sed potius ex permanentibus mensurantibus esse rei permanentis vt permanens est. Et ideo est non vna species temporis: sed potius numeri. Et est iste numerus ex discretis vnitatibus in spiritualibus, sicut est ille numerus quem ponunt Philosophi ex discretis in corporalibus. Quia si contingat quod non sit nisi vnicus angelus in vnica specie: quia tamen plures possunt esse secundum quod alias declarauimus: ni hil refert ad ponendum talem numerum esse aliquam speciem quantitatis, sicut si omne corporale esset vnum con tinuum, nihil referret ad ponendum numerum naturalem esse speciem quantitatis: cum continuum illud diuidi posset saltem per intellectum: & de continuo fiat discretum. Sic ergo aeuum in specie continens in se aeua diuersa mensurantia esse diuersorum angelorum, eiusdem speciei est quantitas discreta & diuisibilis in indiuisibilia: quae sunt aeua singulorum angelorum differentia inter se secundum numerum. & si ab aeuis diuersorum angelorum differentium specie fieri possit abstractio mathematica, sicut a numeris diuersarum rerum corporalium differentium specie, tunc forte sicut est vnus. x. hominium denarius &. x. equorum, licet. x. non sunt eadem, sic idem est aeuum in specie omnium angelorum diuersorum specie, licet ipsa aeuiterna non essent eadem specie. Quod autem assumitur in confirmatione: quod enter esse & esse sunt idem re: Dico quod si per enter intelligas mensuram entis creati vt sit aduerbium temporis, non est verum, sicut nec verum est quod temporaliter esse idem est quod esse Si autem enter sit aduerbium qualitatis sicut si dicatur currenter currit: tunc idem significat enter & esse sicut currenter & currere. Sed tunc esset nugatorium dicere iste enter est sicut est nugatorium dicere iste currem ter currit. Quia autem assumitur specialiter de tempore: quod prius & posterius in motu sunt ipse motus & prius & posterius in motu sunt ipsum tempus: ergo tempus est idem re quod ipse motus: Dico quod esse in aliquo multis modis dicitur secundum philosophum. iiii. metaphysicae & sunt duo: scilicet esse in vt pars in toto, & vt accidens in subiecto. Dico ergo quod prius & posterius in motu vt pars in toto sunt ipse motus quia sunt ambae partes eius, prius autem & posterius in motu vt accidens in subiecto non sunt ipse motus nec partes eius: sed sunt accidentia & mensurae partium eius: & per hoc totius motus. & hoc secundo modo intelligunt Philosophus & Commentator siquis diligenter inspiciat ipsos, quod tempus est prius & posterius in mo tu, & non primo modo. Quid autem arguitur primo ad partem quaestionis contrariam: quod inter duo instantia in diuisibilia est continuum medium quod est tempus non compositum ex indiuisibilibus: ergo similiter inter duo indiuisibilia mensurantia diuersas cogitationes angelorum: Dico quod non est simile. quia mensuratum ibi ab indiuisibili non est nec potest esse manens in se: sed non est nisi fluens in aliud vt prima mutatio in mo tum: vel fluxum alterius terminans vt vltima mutatio motum. propter quod ibi inter duo indiuisibilia opor tet ponere continuum ad indiuisibilia terminatum: mensura enim proportionatur mensurato, Mensuratum autem hic ab indiuisibili potest esse manens in se, etiam si fluat desinendo esse, non tamen fluit in aliud cuius est terminus: licet aliud similiter fluat post ipsum, vt vna cogitatio angeli post aliam: sed nulla fluit in aliam vel terminat fluxum illius: propter quod nullum continuans omnino cadit inter illa: sed manent omnino discreta, & constituunt tempua discretum ex indiuisibilibus. Quia additur ad rationis confirmationem quod angelus potest continuare suam cogitationem vnam tanto tempore quanto sibi succedunt vel prasent succedere plures quod non esset nisi esset continuum interceptum inter plures: Dico quod quaelibet cogitatio angeli est tota simul in simplici duratione stans, sicut suo modo est aeternitas dei tota simul: nec quantum est ex se & ex mensu ra suae durationis est maius vel minus: nec magis vel minus in duratione vnius & alterius. Sed si haec in ea intelliguntur, hoc est in ordine ad tempors quid currit cum aeuo, simplici stante & aeternitate. Sic enim deus dicitur plus durasse aut angelus quam Adam: & similiter cogitatio vna vnius angeli quam duae alterius angeli: nulla tamen continuatione interueniente ex parte sui in indiuisibili mensurante vnam cogitationem multum durantem: nec inter duo indiuisibilia mensurantia duas cogitationes tantundem durantes vt vna durat, sicut nec aliquam continuatio cadit in aeternitate licet ipsa complectatur totum tempus.
On this page