Quaestio 11
Quaestio 11
SEquuntur quaesita pertinentia ad accidentalia homin. Quorum primum & vnicum erat de accidentali homin pro statu damnationis & hoc ex parte corporis: Vtrum corpus hominis damnati in inferno possit simul esse summe calidum & summe frigidum. Alia autem plura erant pertinentia ad hominem pro statu vitae praesentis: de quibus statim.
CIRca primum arguitur quod corpus hominis damnati simul possit esse summe calidum & summe frigidum: quia in hoc non incidit contradictio: eo quod calidum & frigidum opponuntur contrarie non contradictorie. Deus autem potest facere quaecumque non implicant contradictionem. Nec habent esse circa idem: quia circa aliam potentiam materiae habet esse calidum & circa aliam frigidum.
CONtra. super. iiii. metaphysicae dicit Commentator. Si non possunt esse l simul contradictoria nec contraria: quia non compatiuntur se.
DIco quod illud impossibile est fieri quid omnino repugnat rei naturae: nunc autem naturae rei & quae inest & cui inest omnino repugnat quod aliquid sibi in sit naturaliter ad quod est indisposita natura cui inest. Quare cum calidum & frigidum & vniuersaliter contraria nata sint fieri circa idem naturaliter: & materia vt est sub vno contrariorum excellenti omni no est indisposita ad esse sub contrario excellenti: licet citra suas intensiones siue excellentias contraria cmnia quae recipiunt magis & minus, possint esse simul: idcirco dico quod impossibile est corpus danmnati simul esse summe calidum & summe frigidum. An autem pati possit ab vtroque simul absque calefactione & infrigidatione, de hoc dicendum, sicut iam dictum est de passione animae an pati possit a calore absque eo quod calefiat. Quid ergo arguitur ad primam partem: quod deus hoc potest facere: Dico quod verum est si sit factibile sed dico quod non est factibile. Quod arguitur, quod immo: quia non occurrit contradictio: Dico quod falsum est. Et quod arguitur quod non: quia calidum & frigidum sunt contraria non contradictoria: Dico quod verum est primo & per se sed quando sunt in excellentia reducuntur ad contradictoria & habent in se vim contradictoriorum. calidum enim in summo & frigidum in summo opponuntur sicut calidum & non calidum: & sicut frigidum & non frigidum. Quida iterum arguitur quod non sunt contradictoria quia non sunt circa idem: Dico quod immo: quia ly circa dicit circunstantiam subiecti & materiae tantum: ly ex autem bene potest etiam dicere circunstantiam potentiae. & sic sunt simpliciter circa idem: quid ponit contradictionem: quamquam non sunt ex eadem potentia. illa enim potentia non ponit rem aliquam supra substantiam sed solummodo respectum eius ad formam, vt alibi declarauimus.
On this page