Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 12
SEquuntur pertinentia ad hominem accidentaliter pro statu vitae praesentis. Quorum primum & vnicum erat pertinens ad Christum qui est & erat deus & homo. Vtrum Christus si fuisset mortuus senio fuisset secundum corpus putrefactus. Plura autem alia erant de homine puro.
CIRca primum arguitur quod sic. quia natura non incipit motum quem non potest terminare secundum philosophum. iii. metaphysicae. terminus autem corruptionis corporis viuentis est putre factio, secundum philosophum in iiii. meteoro. ergo cum natura istum corruptionis terminum in se nio Christi per eius mortem incepisset, ergo &c.
DIco de ista putrefactione corporis de qua est quaestio, sicut de morte Ezechiae dicit beatus Gregorius libro. x. Mora. sic inquiens. Nulla quae in hoc mundo hominibus fiunt absque omnipotentis dei occulto consilio eueniunt, nam cuncta deus praesciens ante saecula de creuit quae per saecula disponuntur. nec propheta igitur fallax quia tempus mortis innotuit quo vir ille mori merebatur: nec dominica statuta convulsa sunt: quia vt ex largitate dei anni vitae crescerent: hoc quoque and tenpora praefixum fuit. Secundum hunc ergo modum dico ad quaestionem quod Christus si mortuus fuisset confectus senio quantum est ex cursu motus naturalis fuisset corpus eius putrefactum: sicut tunc quando nuntiauit Esaias, Eze chias fuisset mortuus. Quantum tamen est ex diuina praeordinatione puto quod putrefactum nequaquam fuisset etiam si vsque ad resurrectionem vniuersalem deus resurrectionem Christi distulisset, quia cum ab initio in Chri sti incarnatione filius dei humanam naturam integram & quo ad corpus & quo ad animam assumpsit: quod in desibiliter assumpsit pie credendum est. Deposuisset autem corpus illud separata anima si putrefactione corruptum fuisset. Sic ergo pietati fidei adhaerendo dico quod putrefactum non fuisset nec incineratum: sed deus sua ordiatione integrum custodisset quousque ipsum resurrecturum decreuisset. Nec est difficultas in hac quaestio ne alia quam vtrum postquam mortuus fuit in cruce statim corrupta fuerit in eo forma corporeitatis, aut corrupta fuisset si non fuisset accelerata Christi resurrectio. Puto enim quod in nullo casu fuisset corruptum sed di uina ordinatione conseruatum miraculose: sicut miraculose additi fuerunt. xv. anni annis naturalibus Eze chiae: non dico miraculo nouo operato a deo inter Christi mortem & resurrectionem: sed antiquam miraculo quo scilicet ilius dei in sua incarnatione indesibilitur integram humanam naturam assumpsit. dicente Damasceno libro. iii. ca. iii. Indiuisibiliter & ineuulsibiliter & indistanter & immiscibiliter in duabus naturis vnam hypostasim confitemur filii dei. Et Leo papa sermone. x. de natali dicit sic. Quia etsi vnum manet ab aeternitate, aliud coepit ex tempore, tamen in vnitatem conueniunt vt nec separationem possint habere nec finem: dum ita sibi inhaeserunt vt siue in omnipotentia siue in contumelia nec diuina in Christo careant humanis: nec huma na diuinis. Et sic humana natura in Christo finem habere non potuit nec ex parte animae nec ex parte corporis, quae vtique vt dicit in sermone. viii. finiri nisi aut consumptione aut separatione non posset. Eodem igitur miracu lo quo tunc corpus Christi assumpsit cum anima sibi coniuncta: ipsum conseruauit a corruptione ipsa anima separata: & hoc insinuant verba prophetae. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Glossa secun dum Augustinus i. corpus meum a te sanctificatum: quasi diceret, ex hoc quod sanctificatum est a te non permittes ipsum videre corruptionem. Erat autem illa sanctificatio per hoc quod ex vnione humanae naturae cum diui na natura vnxit eum deus prae participibus suis. & secundum haec concedenda est secunda ratio Vnde quid Petrus ar guit in actibus cap. ii. &. xiii. verificari verbum Dauid per resurrectionem Christi acceleratam: non est argu mentum a cauam sed a signo tantum: quia etsi non fuisset accelerata, adhuc tamen verificatum fuisset verbum Dauid propter aliam causam iam dictam.
AD primum in oppositum: quod natura non incipit motum quem non potest terminare: Dico quod verum est si non esset impedita a superiore & primo agente & mouente: cuius motum potius sequitur natura omnis quam motum naturae inferioris: & potius debet iudicari fiendum simplici ter quod est fiendum vel non fiendum secundum cauam naturalem superiorem: quam quid est fiendum vel non fiendum secundum causam particularem inferiorem. Et per hunc modum natura in Ezechia motum ad mortem eius incepit quem non impleuit. Et sic quia in proposito impeditus fuisset motus naturae in morte Christi ex senio per causam superiorem, bene potuisset natura istum motum incepisse: quem non potuit terminasse stante tali impedimento. potuisset tamen simpliciter & absolute ipsum terminasse quantum erat ex se.
On this page