Text List

Quaestio 30 et 31

Quaestio 30 et 31

AD quartum & ad quintum dicendum simul quod inferior de illis quae pertinent ad se statim potest & debet absolute absoluere: non sub aliqua conditione si de illis postmodum absoluatur a superiori: neque ad tempus quousque de illis absoluat eum superior. Nec valeret absolutio facta hoc modo: quia verba sacramentalia effectum nullum habent nisi sub assertione illa & forma verborum prolata sub qua sunt instituta. Cum igitur verba sacramentalia sint instituta sub assertione absoluta qua dicit sacerdos in persona Christi acsi Christus diceret, Ego absoluo te: sicut ego inungo te: nullo modo valet absolutio sub quacunque conditione vel protestatione facta. Quia si circa illa quae pertinent ad se non valet absolutio talis: multo minus valet de illis quae pertinent ad superiorem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 30 et 31