Text List

Quaestio 29

Quaestio 29

AD tertium dicendum: quod aliquibus videtur quod sicut contritio integra debet esse de omnibus peccatis: & similiter confessio: ita & sacramentalis absolutio: vt non pos sit valere absolutio facta a praelato inferiori de eis quae pertinent ad se: etsi consequenter praelatus superior absoluat de eis quae pertinent ad ipsum. immo debet praelatus superior simul absoluere de eis quae pertinent ad se: de quibus sibi specialiter confessus est: & de quibus inferiori praelato confessus est: & quae pertinent ad illum: vel re ad inferiorem: vt de omnibus simul eum absoluat.

SED contrarium huius videmus obseruari communiter in vniuersali ecclesia: tam in curia summi pontificis quam aliorum pontificum. Cum enim summus pontifex missos ad ipsum pro absolutione super casibus specialiter pertinentibus ad ipsum absoluit, sic rescribit dicecesanis Episcopis. Tali quem de tali crimine ad te remittimus absolutum: salutarem poenitentiam secundum quantitatem delicti sui ei iniungas. Non autem scribit: quem de tali crimine & aliis peccatis suis tibi vel curato suo confessis remittimus absolutum. Vel quem ad te remittimus a tali crimine & aliis peccatis suis tibi & curato suo confessis vel confitendis absoluendum, nec ali ter sit in curia quam scribitur. Et per eundem modum Episcopi missos ad se a curatis simpliciter absoluunt de casibus pertinentibus ad eos, nullam mentionem faciendo de aliqua absolutione de peccatis iam confessis curato: nec remittunt eos ad curatos ab omnibus peccatis simul absoluendos. & constat quod in his ecclesia non errat.

SIMPLIciter ergo dicendum quod inferior praelatus potest simpliciter absoluere subditum de pertinentibus ad ipsum: & remittere eum absoluendum ad superiorem supe eo quod pertinet ad illum. Cum enim per contritionem & confessionem factam praelato inferiori omnia peccata sunt remissa: etiam peccator absolutus est a deo.

ABSOlutio enim sacramentalis faciennda per ecclesiam duo facit. Vnum, quia partem debitae satisfactionis remittit. Aliud, quia absolutum ecclesiae militanti a qua per peccatum suum separatus fuerat: reconciliat. Omnis enim mortaliter peccans quantum ad se a communione sacramentorum & ecclesiae separatus est & excommunictatus. Nunc autem neutri horum repugnat separare absolutionem & facere eam per partes. Satisfactio enim per partes bene potest iniumgi. potest enim dicere sacerdos: facias hoc vsque ad illud tempus: & tunc reuerteris & tibi aliud iniumgam. Similiter reconciliatio bene potest fieri per partes: sicut patet de excommunicato pluribus excon- municationibus: quod bene potest absolui ab vna sine alia. Vel si omnibus modis velimus quod absolutio de omnibus debet esse vnica, dicamus quod prima absolutio fit sub ratihabitione de secunda subsequenda. ita quod factum in prima suspenditur: nec habet effectum suum quousque eueniat secunda. & tunc secunda agens in virtute propria, & primae praecedentis agit totum quod vnica absolutio de omnibus simul facta agere deberet. & sic ratificat primam: immo illa cum ista vnica simpliciter & indiuisa reputatur. Et quamquam ita sit, tamen in prima absolutione nulla debet apponi conditio de secunda subsequenda: neque in secunda de prima praecedenti. Nec oportet: quia de iure talis conditio subintelligitur: vt non sit necesse quod exprimatur: sed inferior debet absolute absoluere de pertinentibus ad se: & de aliis remittere ad superi orm: dummodo ille disponat superiorem adire. Si enim eum rebellem videret, de nullo debet illum ab soluere: quia iam impoenitentem se ostenderet.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 29