Text List

Quaestio 32

Quaestio 32

PEr idem patet ad sextum. Cum enim super illud quod impossibile est de se nulla potest esse potentia: & impossibile est quod sacramentalis absolutio aliter fiat quam sub verbis absolutiuis assertoriis vt dictum est: nullus autem potest dare potentiam ad illud faciendum super quod nulla cadit potentia: idcirco absolute dicendum quod praelatus superior non potest dare inferiori potestatem absoluendi sub illa forma. Quod si praelatus superior quia non est semper praesens committat alteri potestatem absoluendi de illis quae ad se pertinent, cum fuerit absens, sub tali conditione, quod sibi fiat confessio de eis postquam fuerit praesens: tunc praelatus inferior debet confitenti dicere conditionem. Quia si non velit eam acceptare: non debet eum audire: nec absoluere: quia poenitens non est. Quia si tunc ex animo consentiat & confiteatur & absoluatur: quod factum est tenet. Sed si postmodum confiteri renuit superiori, quae dimissa sunt non redeunt: sed nouum crimen incurrit. Vnde cum dictam conditionem appositam acceptat absolute debet eum absoluere sine omni conditione apposita ex parte absolutionis. & tunc praelatus ad ueniens potest ratam habere confessionem factam inferiori. Et si audire velit confessionem vt cognoscat vultum pecoris sui, potest etiam ex abundanti absoluere. sed non oportet postquam rata fuerit ab solutio praecedens. Vnde bene potest praelatus committere ea quae ad se pertinent sub hac forma. committo tibi audire confessiones & absoluere de talibus casibus cum absens fuero, sub tali conditione quod mihi confiteantur cum reuersus fuero. quia confessio nihil aliud est quam ligaminis ostensio. & idem ligamen pluribus potest ostendi. & tunc non habet vigorem prima confessio nisi sub proposito faciendi secundam. Sub tali autem forma, committo tibi audire confessiones & absoluere de talibus casibus cum absens fuero: & absoluere ab eis sub tali conditione quod non valeat tua absolutio nisi mea subsequatur: vel ratam eam habeam: vel quousque ego ab illis absoluam: non potest committere nec valet commissio. Sic enim committere absolutionem nihil est committere. quia absoluens aut amouet ligamen aut non. Si sic, nihil manet ad amouendum: & amotum est, siue superior ratum habeat siue non: siue iterato quantum est de se absoluat siue non, quia quod semel est dissolutum non amplius manet dissoluendum ab eodem ligamine, maxime cum dissoluendo ligamen destruitur. sicut fit in ab solutione sacramentali: ad modum quo in absolutione excommunicationis: a qua absolutus semel num quam ab illa excommunicatione est absoluendus: sed solum a noua si in eam intrudatur.

SED dices quod ab soluere sacerdotis nihil est nisi ostendere absolutum. & a pluribus ab eodem vinculo potest ostendi absolutus. sicut per confessionem potest pluribus ostendere vinculum a quo est absolutus vel absoluendus.

DIcendum quod non est ita, immo absolutio sacramentalis proprium habet effectum ex vir tute sacramenti. quem non habet confessio peccatoris. Illa enim solum habet virtutem ex deuotione confitentis. Absolutio autem quantum est de se ex gratia sacramentali habet virtutem. vt quamuis confitens non sit omnino contritus sufficienter de peccatis vt ei debeant virtute contritionis remitti: sed solum attritus vt de proximo sit dispositus vt ei remittantur: si tamen non apponeretur sacra mentum absolutionis: non ei remitterentur. postquam tamen apponitur absolutio sacramentalis, datur gratia qua subito persecte conteratur. & a peccato absoluitur virtute absolutionis: & aliquid cum hoc de satisfactione remittitur: quod remitteretur etiam si peccatum esset prius remissum in suffici enti contritione. Vnde aut non est absolutio: aut aliquid fit virtute absolutionis quod nunquam restat faciendum per actionem cuiuscumque superioris.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 32