Text List

Quaestio 19

Quaestio 19

CIrca Quintum arguitur: quod legens aliquid de libro sub excommunicatione interdicto est excommunicatus: quia qui simpliciter interdicit nihil excipit: quia quod simpliciter di citur nullo addito dicitur. Si autem nihil excipit: totum ergo interdicit: quia qui nihil excipit (vt videtur) totum interdicit: ergo &c.

CONtra. liber aliquaniam interdicitur propter aliquod falsum contentum in illo: in quo plurima bona alia continentur simul: quae bene licet legere: quia illicitum esset interdicere ne quod bonum est, legatur.

DIco quod legere potest aliquis de libro interdicto aliquid dupliciter. Vno modo prout est scriptum in illius libri contextu Alio modo prout inuenitur seorsum scriptum alibi. Si primo modo: dico quod legens aliquid scienter & ex proposito in libro sic interdicto, est excommnicatus nisi specialem super hoc aut generalem habuerit licentiam ab interdicente: & hoc quemadmodum excommunicatus esset qui aliquid exponeret de libro interdicto sub excommunicatione ne quis exponeret aliquid de contentis in illo: quemadmodum modo excommunicatus esset qui aliquid exponeret de contentis in constitutione domini Nicolai papae super regulam fratrum Minorum in legendo eam aliter quam grammatice ex certa scientia & deliberate. Si secundo modo: dico quod non est excommunicatus: quia ad hoc non extendit se nec debet extendere intentio interdicentis: quemadmodum ille non esset excommunicatus quilegendo euangelium in loco vbi est sermo de aliquo quid tactum est in illa regula, exponeret illud aliter, expositione tamen consona fi dei aut clarius quam sit expositum in illa regula. Per praedicta patent argumenta vtriusque partis. Dico enim quod nihil contentum in libro interdicto quantuncumque contineat in se vera doctrinam & sanam: licet legere prout ibi continetur continuatum ad ancedentia & consequentia, in quibus continentur illa erronea propter quae est interdictus. Sicut nec licet exponere euangelica contenta in constitutione dicta domini Nicolai papae: aliter quam grammatice & quam litera sonat. Dico vt sunt contenta in illa & continuata ad ancedentia & consequentia. Bene tamen licet legere contentum in libro interdicto maxime quod continet in se veritatem & sanam doctrinam, prout continetur alibi seorsum continuatum ad antecedentia & consequentia: in quibus non continentur illa erronea propter quae est interdictus. Sicut bene licet exponere euangelica dicta contenta in illa constitutione: vt tamen continentur in euangelio continuato ad antecedentia & consequentia euangelica.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 19