Text List

Quaestio 18

Quaestio 18

Irca Quartum arguitur: quod ille ad cuius manus veniunt tales literae, si eas aperiat & legat, & lectas abbati tradat, mortaliter peccat: quia per hoc proximum suum scandalicat.

CONtra est: quod ille malum impedit ne fiat scilicet bonorum monasterii distractio contra regulam.

DIco quod in tali facto est considerare duo: vn. scilicet & literarum illarum aptionem & lecturam: aliud literarum ostensionem abbati. Quo ad primum articulum dico: quod nisi firmiter praesumeret ille quod literae deuenientes ad manus suas continerent illicitum: & quod vergere possent in detrimentum monasterii si non impediretur earum processus, ille multum peccaret qui secreta, proximi sui rimari contenderet curiose. An mortaliter an venialiter hoc iudicandum est secundum modum libidinis & intentionem quam habuit ad respiciendum contenta in illa, & procedendi si posset contra mittentem, & illum cui mittuntur: nec in hoc certum quid determinare possumus. Si vero ille firmiter praesumeret quod literae illae continerent illicitum, & aliquid quod posset vergere in detrimentum monasterii si non impediretur earum pro cessus: puto quod licitum est literas illas apire & respicere contenta in eis: & quod peccaret si sic non faceret. Quo ad secundum articulum dico, quod si literae illae non continerent illicitum, nec aliquid quod posset vergere in detrimentum monasterii: Dico quod peccaret eas ostendendo abbati: quia forte minus iuste posset prouocari abbas contra alim. scilicet mittentem literas, & eum cui mittebantur, vel contra vtrumque: et in hoc quoquo modo daret occasionem scandali. Si vero continerent aliquid illicitum, aut aliquid quod posset vergere in detrimentum monasterii: tunc si probabiliter praesumi posset quod absque ostensione facta abbati illicitum illud corrigi posset, & periculo obuiari: Dico quod in isto casu peccaret, & materiam scandali daret illas lras ostendendo abbati. Sin autem aliter, puto quod non peccaret illas ostendendo abbati tamquam illi qui omnibus deberet velle prodesse & nulli obesse: immo vt puto multum peccaret illas non ostendendo abbati. Et per hoc patent obiecta ad vtramque partem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 18