Quaestio 30
Quaestio 30
CIrca octauum arguitur: quod excommunicatus pro vero contemptu ab officiali non sacerdote post absolutionem ab eodem in forma ecclesiae tenetur petere absolutionem pro eodem contemptu a suo sacerdote curato: quia iste non obediendo officiali non solum est inobediens homini: sed etiam deo: quaere sicut pro imobedientia facta homin requiritur absolutio ab homine: ita similiter & pr inobedientia facta deo requiritur absolutio a deo: & hoc non nisi per sacerdotem qui in hoc est loco dei: ergo &c.
DIco quod excommunicatio non est peccatum: sed poena medicinalis contra peccatum conmittendum ne committatur & ne poena talis incurratur: & etiam contra iamconmissum vt ipsum celerius emendetur: ita quod quando aliquis excommunicatur pro contemptu vero, hoc non est nisi ratione peccat scilicet omissionis praecepti iudicis: ita quod etsi non apponeretur excommunicatio nihilominus tamen peccatum illud maneret vsque ad vera poenitentiam: & indigeret contemptor absolutione ab illo peccato. Similiter si excommunicaretur pro illo antequam esset poenitens de illo, similiter maneret obligatus illo peccato: & oporteret illum de illo poenitere & ipsum confiteri sacerdoti. Similiter si esset poenitens ante absolutionem ab excommunicatione: dico quod etiam post absolutionem illam necesse esset eum petere absolutionem de peccato Quod clarum est quando officialis est non sacerdos: quia nec clericus non sacerdos sicut nec laicus sacramentaliter a peccato absoluere potest. & perinde esset si esset sacerdos: quia absolutiones illae duae omnino diuersae sunt sicut poena & culpa a quibus fit absolutio. & secundum hoc concedenda est prima ratio hoc probans. Ad secundum quod tunc multi essent decepti: Dico quod verum est si ita sit quod non sit consuetum confiteri de tali peccato sed ex illis deceptis aliqui bene possunt excusari ex ignorantia secundum aliquem modorum tactorum in quadam quaestione superius. Propter quid sacerdotes ne sic contemnentes per ignorantiam vt peccatum hmodi non recognoscant decipiantur debent hoc populo suo praedicare & eum in hoc docere. alioquin ipsimet bene possunt ex tali omissione peccare.
On this page