Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 3
CIrca Tertium arguitur: quod deus non potest facere corpus extra mundum: quod non tan gat vltimum caelum: quia non distaret ab illo. sicut enim non potest esse album sine albedine: sic non possunt aliqua distare fine distantia: quare cum inter illud corpus & caelum nulla sit distinctio media, non distant: corpora autem quae inter se non distant sese tangunt: ergo &c. Item secundum philosophum. vi. physicorum. Corpora illa tangunt set quorum nihil est medium: inter illud autem corpus & extremum caelum nihil est medium: ergo &c.
CONtra: deus non est potentior intra caelum quam extra: sed intra caelum deus posset caelum continue tenere in esse cadentibus elementis in nihilum: cum in nullo dependeat caelum ab elemen tis in suo esse: sed magis econtrario. & tamen latera caeli non concurrerent, nec se tangerent sed distarent sicut modo: ergo &c.
DIco quod deus bene potest facere corpus aliquod vel alium mundum extra vltimum caelum sicut fecit terram infra mundum siue infra caelum: etisimiliter ipsum mundum & vltimum caelum: & hoc non in aliquo sed in nihilo: non materialiter quasi nihil sit aliquid: sed post nihil, quia vbi nihil erat: & hoc non quia tunc illud vbi erat aliquid vt dimensio separata: in qua ipsum nihil erat: quasi nihil esset aliquid & in quae dimensiones corporis recipi possent post nihil prius ibi existens & expulsum: sed totum debet intelligi negatiue: ac si diceretur, non vbi erat aliquid: vt & vbitas & aliquitas simul negentur. vt intelligamus modo ipsum caelum vel corpus de quo loquimur factum esse in nihilo, intelligendo hoc, secundum modum quo intelligit Augustinus ipsum nihil: quando exponendo illud loan i. Sine ipso factum est nihil: dicit sic. Videte ne cogitetis quia nihil aliquid est. Solent enim multi male intelligere: Sine ipso factum est nihil, putantes aliquid esse nihil. Et secundum hoc dicitur de deo. lob. xxvi. Appendit terran super nihilum, omnine scilicet quia non super plenum quod est aliquid per se vt corpus dimensionatum: nec super vacuum quod est aliquid per accidens vt iam dicetur. Secundum hunc etiam modum deus extremum caelum fecit in nihile scilicet omnino: quia secundum philosophum: extra caelum nihil est. i. non est aliquid. Dico neque per se existens aliquid neque per acciamens. propter quod specificando continue subdit. Neque plenum est vacuum, vt intelligatur omnino necesse extra caelum nihil esse: & supremum caelum factum in nihilo: & terra appensa super nihilum. Vlterius dico: quod posset deus facere illud corpus extra caelum distans ab vltimo caelo, vt procedit vltima ratio, nec est hic aliqua alia difficultas nisi in argu mentis duobus ad oppositum. Quia ergo arguitur primo: quod caelum & dictum corpus non distarent: quia nul la est distantia inter illa &c. dico quod aliqua contingit distare dupliciter. Vno modo per se scilicet quia est ali qua distantia positiua dimensionis corporalis in medio eorum. Alio modo per accidens: quia etsi non sit aliqua distantia positiua inter illa: tamen iuxta vel inter illa potest esse aliquid quod habet in se dimensionem positiuam per quam potest aduerti distantia illorum, vt si iuxta extrema duorum corporum inter quae est vacuum, & iuxta vacuum sit murus trium pedum: tunc distantia trium pedum dicendum est corpus quid est sub vacuo distare a corpore quid est super vacuum. quid etsi nihil sit intra, tamen quantae dimensionis corpus natum est recipi inter dicta duo corpora, tantum secundum distantiam iudicandum est esse illud intermedium: sed per accidens. & ratione illius per accidens intermedium quod secundum se omnino nihil est, per accidens est quasi aliquid: propter quod appellatur vacuum: quasi non omnino nihil: sed per accidens distantia separata corporis receptiua Et secundum hoc dicta duo corpora non distant nisi distantia non quae est secundum actum, & per se iuxta vel inter illa sed quae nata est esse inter illa per se: aut iuxta illa: et per hoc bene distantia quae est distantia, per accidens, & inter illa, quale est vacuum, sicut iam dictum est. Quia arguitur secundo: quod nihil est medium inter illa: dico quod nihil esse medium inter aliqua potest intelligi dupliciter. Vno modo quia nulla distantia nec per se nec etiam per accidens est in medio. Alio modo solum quia nulla distantia per se est in medio, vt nullum corpus: est tamen in medio, vel quod est distantia per accidens: & per hoc aliquid per accidem scilicet vacuum. De non habentibus medium inter se primo modo verum est solummodo quod tangunt se, non autem verum est de non habentibus medium inter se secundo modo. Sed contra hoc arguet forte per philosophum qui dicit quod extra caelum nihil est nec plenum nec vacuum: quare nec est ibi distantia per accidens: per hoe. scilicet quod in dicto vacuo intermedio natum esset esse corpus.
AD quid dico: quod sicut vacuum non est distantia siue dimensio separata inter illa corpora nisi per accramens secundum dictum modum: sic nec vacuum est omnino nec est aliquid omnino vt aliquam dimensio nisi per accramens. sed hoc alio & alio modo habet quod per accidens sit dimensio & aliquid: & quod per accidens sit, sumendo esse secundo adiacens. Est enim vt dictum est vacuum dimensio siue distantia inter duo corpora dicta, & hoc peraccidens: vel quia dimensio positiua est iuxta vel nata est esse infra aut iuxta. lpsum autem vacuum habet esse per accamens: quia corpora aliquam inter quae est, sic situata sunt quod dimensio aliquam corporis nata est esse inter illa sed non est. Et proptrea si extra caelum extremum esset a deo aliquid corpus factum vel alius mundus sine contactu ad caelum, tunc inter vtrumque dicendum esset esse vacuum secundum mensuram determinatam corporis, quia natum esset inter illa recipi: sed alibi non. sicut nec modo extra dicendum est esse vacuum, si cut nec plenum, sed purum nihil. Et ideo philosophus loquens de vnitate mundi, & supponens nuilum corpus extra nostrum mundum esse: quid etiam nititur probare: Dicit (o bene) quod extra caelum nihil est, neque plenum neque vacuum. & hoc neque per se neque per accidens: puta nec aliquod corpus habens distantiam partium & dimensiones nec receptibile corporis determinatum inter duo corpora distantia. Vnde si deus modo crearet corpus extra caelum tangens caelum, illud nec in pleno nec in vacuo crearetur sed in puro nihilo, & esset ex opposito caeli subsistens in puro nihilo negatiue accepto, sicut caelum creatum fuit in puro nihilo: & purum nihil erat prius vbi est illud corpus: & hoc totum negatiue intelligendo secundum iam expositum modum. Et proptrea si elementa essent amota de sub caelo, infra caelum ponendum esset esse vacuum: quid tamen nequamquam ponendum esset esse extra caelum. Et proptrea licet numquam fuit caelum sine elementis contentis in ipso & sub ipso: quia tamen caelum naturaliter prius est elementis: ideo prius naturaliter creatum est elementis: licet simul duratione. & propter hoc signam ter dicit beatus lob de deo. Qui extendit aquilonem super vacuum, non autem dicit super elementa: quia naturaliter sunt creata post creationem caeli: licet simul duratione. Sed nunc postquam creata sunt elementa sub caelo apparet caelum extensum super terram: sicut quoddam tabernaculum super pauimentum. & sic non dicit caelum extensum super aliquid positiuum: nec etiam super nihilum: sicut terra appensa est super nihilum: quam nec dicit appensam super vacuum aut super aliquid Per aquilonem autem beatus lob intelligit caelum: quia pars caeli aquilonaris maxime apparet supra nostrum habitabile.
On this page