Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 2
CIrca Secundum arguitur: quod deus non possit plus diligi quam cognosci: quia si simpliciter ad simpliciter &c. Sed dilectio dei simpliciter sequitur cognitionem dei simpliciter: ergo maiorem cognitionem sequitur maior dilectio: & sic omnino aequantur. ergo &c.
CONtra. tunc simplex idiota non posset plus diligere deum quam perspicax literatus: quid falsum est.
DIco ad quaestionem & ad argumenta simul: quod ista quaestio de comparatione dilectionis & cognitionis de deo inter se (utrum. scilicet dilectio possit esse maior quam pro tempore dilectionis sit ipsa cognitio) est quaestio de comparatis aequiuoce, ac si quaereretur de lacte vtrum possit esse plus dulce quam album, siue vtrum dulcedo eius possit esse maior quam sit sua albedo. & sic non est quaestio de comparatione proprie & vere dicta. Talis enim secundum philosophum. vii. Physi. non est nisi in vniuocis. i. secundum vnam dispositionem in specie specialissima: vt cum quaeritur de duobus albis: vtrum illorum sit albius. De tali autem comparatione dispositionum diuersarum inter se: dico quod potest intelligi prout ambae sunt in eodem: quemadmodum iam dictum est de dulci & albo in lacte, vel prout sunt in diuersis: quemadmodum si quaereretur an mel sit plus dulce quam lac sit album. Et isto secundo modo intelligendo comparationem: dico simpliciter quod magis diligi potest ab vno quam cognoscatur ab altero: & similiter magis cognosci ab vno quam diligatur ab altero: puta quod si dilectio sit in vne scilicet in quaerto gra du intensionis suae, & cognitio alterius in secundo, vnus in duplo plus diligit quam alter cognoscat: et si econtra, vnus in duplo plus cognoscit quam alter diligat. & sic non intelligitur quaestio: quia omnino nullam habet difficultatem, nec circa beatos, nec circa viatores. Primo ergo modo intelligendo eam distin guo de dilectione & cognitione dei in via & in patria: & similiter de dilectione dei naturali & gratuita. Loquendo autem de cognitione dei in via quacumque, siue acquisita siue ex fide habita siue alio modo dono gratuito infusa, & de dilectione gratuita in via: dico quod minus cognoscens potest plus diligere: & econuerso plus cognoscens potest minus diligere: secundum quod procedit secundum argumentum. Loquendo autem de cognitione dei in via quacunque praedicta, & de dilectione gratuita simili ter in via, & similiter de cognitione dei & dilectione eiusdem in patria, distinguo quia aut intelligitur fieri comparatio vnius dilectionis & vnius cognitionis in eodem: aut duarum dilectionum & duarum cognitionum inter se siue in eodem successiue siue in diuersis. Si primo modo, dico quod deus semper magis diligitur quam cognoscitur: & hoc quia voluntas per dilectionem magis vnitur fini quam in tellectus per cognitionem, quia intellectus non vnitur per cognitionem nisi quia finis est: & in ipso ipsum informando forma intellectionis quasi specie sua. Voluntas autem vnitur fini per dilectio nem: quia ipsa subintrat finem, sese in ipsum quo ad id quod est quantum possibile est transformando. Et propterea voluntas perfectius vnitur fini & verius quam intellectus: quanto verius & perfectius est rei vniri fini secundum seipsam quam secundum speciem suam, & quanto finis ipse verius habet esse in seipso quam in intellectum & nobilius: sicut & omnia quae sunt supra intellectum: econtrario illis quae sunt sub intellectum: quae nobilius habent esse in intellectu quam in seipsis. Propter quod melius est homini diligere superiora quam cognoscere vt angelum, nisi quatenus eius dilectio impedit dilectionem summi boni: & huiusmodi diligere angelum est in finem. Econtra melius & perfectius est cognoscere inferiora quam diligere ea: puta verum: nisi quatenus eius dilectio proficit ad dilectionem summi: & hoc diligere verum est in ordine ad finem. & quanto magis est transformari in ignem: quemadmodum ferrum missum in ignem candescit, & ignescit vt ignis: ac si secundum substantiam essent idem, ferrum & ignis: quam informari similitudine ignis. & propterea voluntas sic vnita fini plus inardescit in eius dilectione: & gradum pertransit in dilectione quam de eo percepit intellectus in cogni tione: & amor subintrat vbi cognitio foris stat: secundum quod omnia haec alias latius declarauimus. Si intelligatur fieri comparatio quatuor inter se: scilicet vnius dilectionis & vnius cognitionis in vno pro vno tempore, & alterius dilectionis & cognitionis in eodem pro alio tempore, aut alterius dilectionis & cognitionis in alio siue pro eodem tempore siue pro alio, vlterius distinguo, quod talis comparatio talium dispositionum penes aequale & inaequale siue magis & minus, potest intelligi secun dum proportionem arithmeticam: in qua consideratur aequalitas vel excessus secundum speciem & formam proportionis. Vel potest intelligi secundum proportionem geometricam: quae est secundum quantitatem proportio natorum. Est enim aequalis & consimilis comparatio quatuor ad duo: &. viii. ad quatuor secundum proportionem arithmeticam: quia sicut secundum duplam proportionem. iiii. excedunt duo: sic & octo excedunt. iiii. Est autem inaequalis & dissimilis comparatio illorum secundum proportionem geometricam: quatuor enim non excedunt duo nisi in duobus. viii. autem excedunt. iiii. in iiii. Econtrario autem aequalis & consimilis est comparatio secundum proportionem geometricam quatuor ad duo: & sex ad. iiii. quia sicut. iiii. excedunt duo in duobus tantum: sic sex excedunt quatuor in duobus tantum. Est autem inaequalis & dissimilis comparatio secundum proportionem arithmeticam, quatuor enim excedunt duo secundum duplam proportionem: in qua vnum continet aliud bis. sex autem excedunt quatuor secundum sesquialteram proportionem: in qua vnum continet alterum & medietatem eius tantum. Si quidem enim intelligatur dicta comparatio secundum proportionem atithmeticam: Dico quod deus non potest plus aut mi nus diligi quam cognosci: sed tantummodo aequaliter: quia qualis est proportio inter cognitiones, dupli. scilicet vel tripla: & sic de caeteris: talis est proportio dilectionum inter se, prout processit prima ratio. & hoc secundum modum quo est aequalitas in iustitia distributiua quae secundum dignitatem recipientis procedit. Si vero dictacom paratio intelligatur secundum proportionem geometricam: dico quod numquam deus aequaliter cognoscitur & diligitur: sed semper diligitur inaequaliter. quia enim vt dictum est, semper maior est dilectio quam cognitio sit, eo quod voluntas ma gis penetrat: & ad simplicem cognitionem puta a, sequitur simpla dilectio: puta a cum aliquo plus secundum quantitatem dilectionis: vt dilectio sit a c: vt a sit quantitas dilectionis quae respondet per aequalitatem quantitati cognitionis: c vero sic suprex crescat ex voluntatis penetratione quantumuis sit modicum siue decima pars ipsius a, siue vicesima, siue secundum aliquam aliam proportionem, sed semper aequaliter: sicut per aequalitatem quan titati cognitionis respondet aliquam quantitas dilectionis, & duplae cognitioni dupla dilectio: sic semper quan titati dilectionis respondet determinata quantitas in excrescente, & duplae dilectionis duplum excrescens, ita quod computando cum principali quantitate quae in dilectione per se respondet cognitioni per aequalitatem quantitatem ex crescentis: semper ad duplam cognitionem, puta a b, sequitur dupla dilectio: puta a b. & plus in excrescenti secundum quantitatem dilectionis: ita quod in duplo plus quam prius. secundum quod est maior in duplo dilectio quam praecedens. & sit a d. vt sit haec dilectio tota a bcd. vbi licet dupla proportio sit inter dilectiones ex vna parte & ex altera: inter cognitiones tamen in maiori parte excedit dilectio dilectionem quam cognitio cognitionem: quia in maiori me dietate. Cognitio enim dupla quae est a b: non excedit cognitionem simplam quae est a: nisi in btantum: dilectio autem du pla quae est a bcd: excedit dilectionem simplam quae est a c: in bd. & plus est bd, quam b tantum. Propter quod est inaequalitas secundum geometricam proportionem: & excedit in plus dupla dilectio dilectionem simplam, quam excedat cognitio dupla cognitionem simplam: licet maneat vtrobique eadem proportio arithmetica.
On this page