Quaestio 33
Quaestio 33
D Septimum dicendum: quod quanto homo magis tenetur seipsum ex charitate dili gere quam proximum, tanto magis & circa seipsum debet opera charitatis exercere. Nunc autem opus charitatis summum hominis erga proximum est, cum peccatum eius occultum est, eum ad correctionem occultam exhortari & trahere quam tum potest: nullo autem modo peccatum eius publicare: ne tam sit corrector criminis quam proditor. Multo ergo magis opus charitatis erga seipsum est non esse sui ipsius proditorem sed correctorem. Siquis ergo crimen habet occultum, solum se debet corrigere. quia contra charitatem erga seipsum debitam esset crimen suum prodere. Nunc autem contra charitatem est ab homine petere quod est contra charitatem ipsum facere. petere ergo a subdito sine iuramento siue sub iuramento vt in aperto confiteatur peccatum suum occultum est contra charitatem petere. Dico quando est ita occultum vt non sit contra ipsum super facto suo infamia: vel suspitio talis vt contra ipsum per inquisitionem opus sit procedere. Quare cum in quam tiscunque obediendum est praelato, in illis tamen non est obediendum praelato quae per se militant contra charitatem.
DIcendum absolute quod praelatus non debet petere a subdito vt suum peccatum occultum confiteatur in capitulo. immo ipse grauiter peccat per hoc subditum suum de crimine suspectum faciendo: & ipse subditus in casu isto non tenetur ei obedire: quia praeceptum superioris dei in hoc casu obuiat praecepto inferioris. & ideo praeceptum inferioris hic contemnendum est. Vnde cum illicitum est facere sub iuramento quod non licet facere omnino sine iuramento: & illicitum est promittere sub iuramento quod non licet facere: ideo etsi praelatus petat iuramentum suum super hoc expressum vt dicat de eo veritatem quam nouit, non debet in hoc ei obedire: neque se ad iuramentum tale astringere.
VLterius si astringat ipsum generali iuramento ad dicendum veritatem super interrogatis: & postmodum petat specialiter sibi dici veritatem casus praedicti: Dico quod non tenetur ei respondere, quia iuramentum generale non intelligitur nisi de licitis quae iurans sine offensa dei potest facere: & quae ille cui iuratur debet & potest sine peccato petere: cuiusmoni non est petitio in casu praedicto. Vnde si peteret a me praelatus sub generali iuramento ei praestito vt dicerem veritatem ei de aliquo quod non noui nisi ex confessione, non tenerer ei dicere. & si ipse sciret quod aliter illud non scirem: non tenetur illud a me interrogare.
On this page