Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 5
Irca Quintum arguitur: quod verbum non potuit assumere aliam naturam quam in tellectualem. Sic enim arguit Augustinus xiii. libro de trinitate. c. ix. exponendo illud Ver bum caro factum est. Si illud est quod minus credibile est esse, & quid magis: sed minus credibile est quod deus possit fieri filius hominis natura, quam quod filius hominis possit fieri filius dei gratia. sed illud iam est factum in Christo: ergo credibile est aliud posse fieri in aliis hominibus. sic enim ait. c. ix. Fides totum hominem futurum beatum vere promittit in euangelio: cum dictum est quod lesus dedit potestatem filios dei fieri. Sed ne hominum infirmitas tantam excellentiam desperaret, annexum est, Et verbum caro factum est: & habitauit in nobis: vt a contrario suaderetur quod incredibile videbatur. Si enim natura filius dei factus est filius hominis, quanto credibilius est natura filios hominis, gratia fieri dei filios & habitare in deo: de quo solo possunt esse beati. Per eundem modum arguens sermone. ii. super Ionem. dicit sic: Vt homines nascerentur ex deo: primo ex ipso natus est deus. Noli ergo mirari homo quia efficeris per gratiam filius dei: quia nasceris ex deo: prius voluit nasci ex homine. ldeo cum dixisset ex deo nati sunt: quasi hoc miraremur & exhorreremus tantam gratiam, ne nobis incredibile videretur quod homines ex deo nati sunt, quasi securum te faciens ait: Et verbum caro factum est. Quid ergo miraris quod homines ex deo nascuntur: Attende deum natum ex hominibus. Et procedit argumentum Augustini a maiori ad minus, & a minore ad maius. Iuxta quem modum arguitur ad propositum sic Si quod maius est potest fieri, & quod minus: & econtra si non quod minus, nec quid maius: maius autem est vniri deo in persona quam in gratia: quare cum non potest deo vniri in gratia alia natura quam intellectua lis: ergo &c. Item eleuata & nobilitata essentia necesse est nobilitari & eleuari potentiam: quia po tentia sequitur conditionem essentiae. vbi ergo potentia non est nata eleuari ad actum vltra modum naturae: nec essentia. sed intellectualis natura non est nata eleuari secundum potentiam ad actum vltra modum naturae suae: quare nec essentia vel substantia siue natura cuius est illa potentia. sed in assumptione tali cleuatur natura assumpta vel essentia ad actum vltra modum naturae suae: quia ad esse substantiae diuinae personae: ergo &c. Item tunc verum esset dicere quod deus esset lapis vel brutum. Item cum manet natura in homine peccatore & damnato: tunc posset assumere hominem peccatorem & damnatum. Item si non esset necesse eleuari essentiam cum potentia: & potentiam cum essentia: tunc, homo assumptus posset peccare & me reri damnationem: & verum esset dicere quod deus peccaret: consequens est falsum. ergo &c. CONtra. corpus Christi in triduo fuit vnitum verbo inanimatum, & potuit illud sic conseruare in perpetuum dimissa anima: eo quod deus nulla necessitate retinuit animam secum vnitam: quia nulla necessitate determinatur ad actionem in creatura: & sic eadem potestate ab initio potuit assumpsisse corpus humanum sine anima. Item ad deum potest fieri assumptio in esse subsistentiae: quia in deo est ratio esse & subsistentiae quae est in natura assumpta. sed in ipso est ratio omnis esse & subsistentiae quae sunt in creaturis. omnis ergo creatura siue natura subsistens potest assumi. Quia naturae assumendae possibilitas ad assumptionem occulta est, & nulla ex parte dei omnino existit dubitatio an possit sibi assumere quancumque naturam assumptibilem: ideo tota difficultas huius quaestionis ver titur circa possibilitatem naturae assumendae. Et sunt circa hoc duae positiones solennes. Dicit enim positio communior & solennior, cui quandoque aliquantulum assentire consueui: quod quaelibet natura subsistens in creaturis possit assumi. & hoc principaliter propter tacta in vltima ratione. Tenentes autem istam positionem respondent ad primum argumentum: si quid maius est potest fieri, & quod minus: & econtra si quid minus est non potest fieri nec quid maius est &c. Dicendo quod verum est quando ambe scilicet maius & minus consequuntur po tentiam eiusdem rationis, quod enim potest calefacere vel calefieri magis: potest calefacere vel calefieri minus. Sed hoc non contingit in proposito de potentia passiua assumptibilis: quia natura subsistens in cre aturis ex eo quod est natura subsistibilis simpliciter est assumptibilis ad vnitatem subsistentiae diuini suppositi qua sit filius dei per naturam: non autem vnde natura est simpliciter subsistibilis est assumptibilis ad operationes vnitatis qua sit filius dei per adoptionem, sed solummodo vnde est intellectualis. & sic nequaquam est eadem ratio potentiae haec & illa, siue potentia rationis eiusdem. Tnde quia non sunt eiusdem subiecti: nec sunt ad eundem actum: vnde nec est idem modus vnius rationis naturae diuinae & humanae in vnitate suppositi & in vnitate operationis: licet vna necessario concomitetur alteram: sed hoc accidit ratione materiae et naturae assumptibilis: quia. scilicet est possibilitas ad vtramque in eodem: ideo vt dicunt (o bene) argumentum Augustinus non tenet ratione formae: sed ratione materiae tantum: quia. scilicet in homine est potentia duplex praedicta. Vnde quod arguitur consimili modo: si potest fieri quid est maius, & quid est minus: & ecom tra si non quod est minus, nec quod est maius: dicunt quod verum est quando potentia ad vtrumque est eiusdem rationis, quod non contingit in proposito: vt dictum est: & ideo non tenet vlterior processus.. Similiter quid arguitur secundo: quod eleuata natura necesse est eleuari potentiam: dicunt quod verum est quando potentia eleuabilis est in natura assumptibili quae potest sequi naturam. Et ideo non posset deus assumere hominem in natura quin assumendo ipsum in potentia faceret ipsum impeccabilem. & sic si naturam hominis pecca toris assumeret, stati omne peccatum aboleret. & sic non sequuntur inconuenientia assumpta in duobus argumen tis vltimis. Secus autem est quando in natura non est potentia eleuabilis: immo tunc essentia potest sola ele uari. Sed hic supponitur vnum a quo dependet tota dubitatie. scilicet an natura sit eleuabilis in qua non est potentia eleuabilis. Illae enim absurditates adductae in tertio argumento: quod deus esset lapis vel brutum vel irratinalis & huiusmodi: non arguunt ad negandum assumptibilitatem lapidis vel brutinisi apud ru des qui ex deuotione quam habent ad dignitatem Christi & deitatis, illud negant: quasi indignum esset ei vniri tali naturae & eam sibi assumere. Propter simile enim aliqui rudes posuerunt quod cum mus accipe ret hostiam consecratam ad comedendum illam: vel si proiiceretur in locum immundum: quod statim desine ret ibi esse corpus Christi: quasi indignum esset ei esse sub hostia sic tractata: quod tamen non est verum.
DE illo ergo est tota dubitatio an aliqua natura sit eleuabilis dicto modo: in qua modo correspondenti non sit eleuabilis potentia, quod mihi non videtur posse rationabiliter poni. Ad cuius intellectum est aduertendum: quod deus dupliciter habet esse in creaturis. Vno modo naturaliter & modo congruenti naturae: Alio modo voluntarie: & modo supergredienti limites naturae. Primo modo habet esse per illapsum in omni natura & creatura. Secundo modo habet esse solummo in natura assumpta per circum insessionem. Et licet per illapsum deus sit intimus omni creaturae, & intimior quam ipsa sibi aut forma materiae: per circuminsessionem tamen sit intimissimus naturae assumptae, & intimior quam insit alicui naturae per solum illapsum. per intimationem enim circuminsessionis natura assumpta intantum vnitur ineffabilitur & incomprhensibiliter naturae assumentis quod necesse est naturam assumptam amittere proprium esse subsistentiae scilicet quod ante assumptionem in ea fuit: vel eo carere si numquam ipsum habuit: & subintrare esse subsistentiae naturae ad quam assumitur: vt sit idem suppositum subsistentiae in duplici natura. Vtraque enim illarum naturarum in vnione ipsarum retinet suum, proprium esse essentiae & existentiae. Per illapsum autem deus intimatur omni creaturae naturaliter & modo congruenti naturae ad due. scilicet ad actum na turae primum qui est esse stabiliendum vt persistat: & ad actum naturae secundum qui est operari producen dum vt existat. sine illo enim illapsu non potest creatura in esse persistere, nec propriam operationem clicere: quia per illapsum deus creaturam in esse conseruat: & cooperando omnem suam actionem siue operationem illi ministrat. dicente Grego. libro. xvi. Moralis supe illud lob. xxiii. lpse solus est. Nunquid non sunt angeli & homines & caelum & terra: Sed aliud est esse scilicet absolute: & aliud principaliter esse. sunt enim haec: sed principaliter non sunt: quia in semetipsis minime subsistunt: & nisi gubernantis manu teneantur esse nequaquam possunt. Cuncta namque in illo subsistunt a quo creata sunt: cuncta quippe ex nihilo facta sunt: eorumque essentia rursus ad nihilum tenderet nisi eam auctor omnium regiminis manu retineret. Ecce primum dictorum: & sequitur de secundo & primo simul. Per se nec subsistere valent nec moueri: intantum subsistunt in quantum vt esse debeant acceperunt: intantum mouentur inquantum occulto instinctu disponuntur. Arescit terra: concutitur mare: ignescit aer: obtenebrascit caelum: & ardescunt homines: mouentur angelicae virtu tes: numquid haec suis instinctionibus & non magis diuinis impulsionibus agitantur: Per circuminfessionem vero deus intimatur soli naturae quam voluntarie assumit, sed modo supernaturali. et hoc facit ad due. scilicet ad sublimandam naturam ad actum primum qui est esse subsistentiae diuini suppositi, & potentiam ad actum secundum, qui est operari actum beatificum intelligendi & volendi. Sine dicta enim circuminsessione non posset natura in esse diuinae subsistentiae sublimari, neque diuinam operationem participare, vidende scilicet & amam do diuinam essentiam modo congruenti creaturae. sed per circuminfessionem deus naturam assumptam subleuat ad esse diuinae subsistentiae: & ad operationem diuinam promouet. dicente Damasceno libro iii. capi. xvi. Caro domini deificata dicitur esse & deo coindiuidualis, non secundum transmutationem naturae, sed secundum dispositionem vnionis, secundum quam indiuisibiliter deo verbo vnita caro per eam quae inuicem naturarum circuminsessionem. Et infra. Dei autem caro diuinis actionibus dicata est propter intimissimam ad verbum vnionem. Et sumit ibi carnem pro tota humana natura. Ex his arguo sic. Sicut se ha bet deus in omni creatura per illapsum naturalem ad duas actiones praedictas modo congruenti naturae, sic se habet ad creaturam assumptam per circuminsessionem ad duas actiones praedictas supergredientes limites naturae. vt iam patuit ex dictis Damasceni. Nec potest negari simile quo ad aliquid: quia sicut illapsus quantum in se est, semper natus est operari in eo cui deus illabitur dicta duo: sic circum insessio nata est quantum est ex se, semper operari alia duo. Sed nulla natura creaturae est susceptibilis nec potest esse susceptibilis illapsus dei ad suscipiendum in se modo congruenti naturae primam dei operationem praedictam: quin etiam susceptibilis sit in se operationis secundae, quia nulla creatura potest esse per substantiam cui non potest conuenire aliqua operatio per potentiam, quia secundum Philosophum in fine quarti Metaphysi. omnia opere determinantur: & sunt propter suas operationes: & tandiu sunt quam diu possunt agere suas proprias operationes: & cum desinunt posse operari suas proprias operatio nes, tunc simul desinunt esse. Vt enim dicit Damasce. ibidem cap. xvii. Intellectus insipiens & priuatus cognitione non vtique erit vnquam. Si enim inoperabilis & immobilis est, inexistibilis omnino est. Et per hoc aperte insinuat quod si non posset eleuari per intellectum, non esset assumptibilis ipsa substantia intellectualis, nec ipse homo, quia nec esset homo. secundum quod praemittit ibidem. Quoniam autem rationale & intellectuale animal homo, qualiter ergo homo factus est deus si carnem inanimatam vel animam anouin i. fine in tellectu assumpsisset: non hoc enim homo. Ergo similiter nulla creaturae natura est susceptibilis aut potest esse susceptibilis circuminsessionis dei ad suscipiendum in se supra limites naturae primam dei ope rationem praedictam, quin etiam sit susceptibilis in se operationis secundae: secundae autem non est susceptibilis nisi per potentias intellectus & voluntatis: ergo vt concludit secunda ratio praedicta, vbinata est eleuari essentia dicto modo, & potentia: & vbi non, non. vt idcirco etiam cum hoc quod gratia niu teriae bene tenet argumentatio Augustinus tacta in prima ratione, etiam non fallit in aliqua materia, quin sequitur: si natura ista, puta hominis, est eleuabilis secundum essentiam quin sit necessario simul ele uabilis secundum potentiam: & si non secundum potentiam, nec secundum essentiam. Quemadmodum sequitur, si anima fortis est immortalis, etiam cuiuslibet hominis anima est immortalis: & si non cuiuslibetur, nec fortis: quia eadem ratio immortalitatis vel mortalitatis est in omnibus. Et ideo talis argumentatio ratione materiae talis, bene tenet ac si teneret secundum formam arguendi, quae reuera tenet virtute fur mae, habendo scilicet aspectum ad communem rationem qua conuenit aliquid materiae, puta immortalitas animae. illa enim eadem est in omni anima. quae quia nobis incognita est ex parte assumptibilis idcirco nobis difficilis est intellectus veritatis in dicta quaestione. Propterea haec positio alia a praedicta licet minus solennis, quae tamen magis applicabilis est animo, licet non videatur ita vera propter consuetudinem, tamen forte verior est: quod scilicet nulla natura susceptibilis est a deo dicto niodo per circuminfessionem nisi natura intellectualis, magis mihi placet. Tenendo ergo hanc opinionem ad praesens, Dico ad primum in oppositum de corpore Christi in triduo: quod per naturam intellectua lem intelligo & ipsam naturam incorpoream animae rationalis vel angeli: & in homine naturam cor poris, inquantum ordinatur ad animam, vt perfectibile ad perfectionem, & in quo anima suam operatio- nem intellectualem efficacius operatur, amota ab ipso omni dispositione accidentali impediente inquantum est separata, vt totum compositum ex corpore & anima cum sua vi intellectiua sit ipsum susceptibile & corpus mediante substantia animae, & in ordine ad illam, & substantia animae vt ipsa est potentia intellectiua, ita quod nullo modo sit susceptibile id in quo non est potentia intellectiua. & hoc compre hendendo sub potentia intellectiua totum illud, in quo principalis consistit ratio imaginis existens in substantia animae, vt nihil sit susceptibile nisi ratione imaginis dei quae est in illo vt per circuminsessionem, vel secundum substantiam & secundum potentiam simul, vt in solo Christo: vel secundum potentiam so lum, vt in omnibus beatis ipsa imago dei quasi reimprimitur sine prototypo, quasi denarius figurae a qua sibi imago sua impressa est. Hinc Damascenus in cap. praedicto. Quod secundum imaginem est volens reuocare deus, verbum factum est homo. Imago dei est homo secundum intellectum. Quid autem secundum imaginem nisi intellectus: Quod melius igitur derelinquens, quid deterius est assumpsit. Quasi diceret, nequaquam hoc possibile est fieri nisi ratione ordinis quem habet ad intellectum. Et loquitur contra illos qui posuerunt corpus humanum assumptum in Christo absque anima rationali: & comprehen dit sub intellectu etiam substantiam animae. cuius vim & potentiam in assumptione ostendens, subdit. Intellectus enim est in medio dei & carnis huius, aut vt inhabitator dei, aut vt imago intellectus: igi tur intellectui miscetur, & mediatur intellectus, dei puritati & carnis grossitudini. Intelligo autem per mixtionem dictam vnionem per circuminsessionem intellectus diuini cum humano: qui secundum tres potentias, quae sunt memoria, intelligentia, &e voluntas existentes in vnitate essentiae animae, vni tur per circuminsessionem quandam trinitati personarum in vnitate diuinae naturae, vt sic per se & proxima causa siue ratio propter quam aliquid sit susceptibile a deo sit ratio imaginis dei, quae non est nisi in substantia intellectuali: & propterea ipsa sola substantia intellectualis sit susceptibilis. Et secundum hoc in gloriosa assumptione per circuminsessionem, qua natura diuina subintrat naturam assumptam, imago quae est in creatura intellectuali assumpta, vnitur intime ipsi prototypo, quod est in natura diui na, ad modum quo si caerae in qua est impressa figura sigilli: ipsum sigillum reapplicetur secundum eundem modum quo ipsa impressit subintrando omnes angulos eius, quali modo non possit applicari illi in quo non fuisset figura sua prius impressa, sed solummodo effigies aliqua, quale est vestigium dei in omni creatura non intellectuali, vt secundum hoc nulla natura non intellectualis nisi mediante intellectuali secundum dictum modum possit assumi. Ad secundum: quod ad deum potest fieri assum ptio: quia in ipso est ratio esse & subsistentiae in natura assumpta: Dico quod verum est quod illud est con causa. Nisi enim ita esset nihil posset ad eam assumi, sicut nec vna natura creata potest assumi ad alteram. Sed hoc non est tota causa. Licet enim sit causa ex parte assumentis, quia propter illud ad ipsum potest fieri assumptio, non tamen ex parte assumptibilis, in quo tota causa assumptibilitatis est quod est imago, & per hoc solum circuminsessibilis a deo & eleuabilis ad dictam vnionem in diuina essentia in vnitate diuinae personae. secundum dictum modum. Vnde nec aliquam causa finalis propter quam facienda esset a deo alicuius naturae assumptio pos set esse in assumendo aliam naturam quam intellectualem, quia non est naturae assumptio finaliter nisi ad illius aliquam promotionem & profectum in sui eleuatione, qualem non potest habere nisi natura intellectualis. Hinc dicit Augustinus super loan. vbi supra. Prius verbum voluit nasci ex homine, vt tu secutus nascereris ex deo. Nonne sine causa nasci ex homine voluit nisi quia alicuius momenti me exi stimauit, vt immortalem me faceret: quasi dicat, vtique sine causa &c. Vbi per immortalitatem intel ligit veram beatitudinem: quia non est fine immortalitate, secundum eundem Augustinus xiii. de trinat. Hinc dicit vbi supra ser. x. Deus homo factus est: quid futurus est homo propter quem deus factus est ho mo: momentum illud quo deus homo existimatur, est dignitas imaginis in ipso, propter quam solam contigit quod deus ex homine nasci voluit, non sine causa. In qua natiuitate, humana natura assum pta est, ita quod alia natura in qua non est talis imago, omnino absque causa assumeretur.
On this page