Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 7
CIrca secundum arguitur: quod duobus instantibus in tempore angeli respondet vnum in tempore nostro: quia duobus punctis in terminis duarum linearum respondet vnus in linea ambobus superposita. Item si non posset eis respondere vnicum, aut hoc est ratione minoris simplicitatis in vno quam in pluribus: aut quia in pluribus est mora. Non ratione primi, quia plura instantia aeque simplicia sunt vt vnum. simplum enim additum simplo nihil auget. Non ratione secundi, quia bene aliqua succedunt sibi sine mora vt tempus & instans. Contra. quia si ita esset cum primum instans temporis angeli sit simul cum in stanti nino, tunc plura instantia temporis angeli essent simul inter se. Hic primo oportet videre quale sit tempus angeli in se: & qualiter differat a tempore nostro: quae alias declarauimus: quod videlicet tempus angeli discretum est: sicut & suae actiones siue motiones quarum est mensura, discretae sunt sibi succe dentes absque medio continuante. Sed est aduertendum quod multum refert de actionibus angeli intrinsecus manentibus: cuiusmodi sunt eius volitiones & intellectiones: & de eius motionibus circa exterio ra corpora: & similiter de mensuris illarum. Primae enim actiones operationes, proprie sunt & actiones parfe cti secundum quod perfectum est, simplices, totae simul existentes, per moram comparatione nni temporis seu per comparationem ad tempus nostrum permanentes: & quaelibet illarum est producta in esse per coexistentiam in vnico instanti npi temporis. Secundae vero actiones mutationes sunt, quibus voluntate sua mouet seipsum quando transfertur de situ in situm: quae sunt actus imperfecti secundum quod imperfectum est. Tertiae autem actiones quas agit circa exteriora vt circa corporalia. Et tam actiones de primo genere quam de secundo pro mensura habent tempus discretum, sed modus actionum de primo genere pro mensura habet tempus compositum ex instantibus indiuisibilibus quae sunt tota simul cum discre tis & permanentibus in mora: sicut moram habent & permanentiam ipsae actiones mensuratae & discretionem, non est enim in angelo intellectio aut volitio sine mora: sed immediatam sine mora media habent adinuicem successionem: quia cum vna intellectio angeli praecesserit per aliquantulum morae nfi temporis, in vltimo instanti illius producitur tota simul alia cogitatio eius: quae similiter durat per moram aliquantulam nri temporis: & sic de caeteris. Sed mora ista tam in actionibus quam in mensuris earum potest esse maior vel minor secundum quod angelus plus vel mi nus voluit se tenere in vnica cogitatione. Et istud tempus est discreta quantitas sicut oro. partes enim ora tionis quae consistunt principaliter in prolatione vocalium cum quibus mixtim sonant consonantes, totae simul sunt sed non subito transeunt sed totae simul manent per aliquantulam moram nfi temporis: vt patet cum dicitur a, ei, o, u, vel pa, pe, pi, po, pu, vel coniungendo haec in dictione & dicendo papa, pape, papi, papo, papu. Et est in stans quod est pars discreta talis temporis angeli indiuisibilis, simul cum aliquantula parte nii temporis: & cum omnibus instantibus quae sunt in illo. Et sic contingit contrarium eius quod quaesitum est in quaestionem scilicet quod vni instanti temporis angeli respondet tempus nim, & plura instantia illius: cum quibus simul coexistit illud instans temporis angeli in mora permanens, in qua tempus nim & instantia eius transeunt. Modus autem actionum quae de secundo genere, pro mensura habet tempus compositum ex instantibus indiuisibilibus quae tota simul sunt & discreta sed transeuntia & sine mora sicut transeunt absque mora & permanentia ipsae mutationes mensuratae. In transitu enim angeli de situ in situm nullam moram intelligo. Et est tempus mensurans istas mutationes angeli subitas quantitas discre ta sicut numerus vnitatum quae simplices sunt. Sed partes eius quae sunt sicut vnitates simplices nullam ha bent permanentiam sed solummodo sunt in transitu: & coexistunt singulae instantibus nri temporis singulis: nec habent continuationem inter se: quia inter quaelibet duo instantia & dictas mutationes necesse est moram po nere angeli in signo ad quod terminatur praecedens mutatio: in quo angelus non mutatur: sed quasi quiescit per ali quam moram & partem nostri temporis. & mensuratur illa quies per accidens per instans vel per instantia intellectionis vel intellectionum quam vel quas interim angelus in se operatur. vna enim mutatio angeli terminata in vnum situm, non potest habere aliam mutationem continuam ab illo situ in alium: quaelibet enim mutationum talium sequitur propriam cognitionem in angelo: quaerum cognitionum quaelibet est morosa vt dictum est. His praelibatis ad id quidquaeritur vtrum duobus nunc existentibus in tempore angeli respondeat vnicum nunc siue instans existens in tempore nio: Dico quod non loquendo de instantibus temporis angeli quod habet esse secundum rem & veritatem extra animam, nisi secundum ima ginantes intellectiones angeli. secundum quarum formas mutatur de situ in situm, esse subitas: & quod secundum vnam transit per vnam partem spatii, secundum aliam per aliam, quid impossibile est ponere ex parte transituum. Sicut enim in naturalibus secundum philosophum. vii. Physicae subitae mutationes non possunt fieri nisi in terminis motuum sic istae mutationes angeli non possunt fieri nisi in terminis morarum intellectionum angeli. Si tamen angelus habet situm in loco absque operatione in illo: quid ponit quidam articulus: cuius contrarium interdictum est: ita quod aequaliter natus sit situari in quolibet signo medio sicut & in extremis, sicut corpus natum est situari sub quolibet signo sibi aequali in spatiis siue in extremis sit siue in medio, oportet quod angelus transeundo de si tu ad situm, puta ab orientis puncto in punctum occidentis, transeat per omnes partes spatii intermedias: & per omnia puncta existentia in illis: quid tamen totum fit in eodem instanti temporis angeli & similiter nii: quia in illis est solum in transitu & sic in potentia. Quemadmodum enim corpus motum in spatio in quolibet instanti temporis sui motus est semper sibi aequale in spatio: & sunt huiusmodi aequalia infinita: super quae corpus est in transitu & in potentia: & ideo possibile est illa a corpore ptransiri in tempore finito: sic angelus transiens de termino in terminum semper est super aequale sib scilicet in puncto, aut (uvt quidam dicunt) in indiuisibili minimo, quae licet sint infinita: quia tamen solum sunt in potentia, & de super illa est in transitu & in potentia: ideo omnia illa possibile est eum transire in eodem instanti temporis sui: & nfi & non est prius super vnum dictorum signorum quam super aliud, nisi natura & conside ratione nii intellectus. & hoc quemadmodum si graue puta lapis pedalis descenderet in vacuo iuxta mu rum vel per aerem non plus resistentem quam vacuum: & sit spatium muri vel aeris trium pedum, puta a, b colapis il le in vnico instanti transiret totum spatium: nec esset prius duratione aut tempore in a, signo quam in b, nec in b, quam in c, nec prius transiret spatium a, quam spatium b, nec spatium b, quae spatium c. dico tempore: natura tamen prius esset iuxta signum a, & transiret id spatium, quam bo signum, & quam transiret eius spatium. & similiter. de b, ad c, & si militer in quolibet dictorum spatiorum pedalium prius natura intrat ipsum prima medietas lapidis quam vl tima: & similiter quarta pars praecedens quam aliae. vt sic secundum rationem intelligendi siue imaginationem transit successiue per partes illius spatii: & est totum illud tempus imagnatum cum omnibus instantibus suis simul in eodem instanti reali in quo descendit. Et sic si angelus ponatur in vnico instanti temporis nri pertransire aliquid spatium: sicut hic ponitur transire diuersa signa siue diuisibilia siue indiuisibilia in alio & alio instanti temporis sui, illa non sunt instantia temporis sui secundum veritatem, sed solummodo per imaginationem tantum. Vnde qui ponit quod talia duo instantia temporis angeli simul sunt in eodem instanti temporis nostri, verum dicit: sed si intelligit quod sunt secundum rem & veritatem instantia temporis angeli:, ipse id quid est phantasticum & secundum imaginationem tantum, ponit esse aliquid secundum veritatem. Ad primum, quod duobus punctis respondet vnus &c. Dico quod hoc ideo contingit quia omnes sunt manentes in terminis linearum suarum & indiuisibiles sunt. vnde non plus occupat situs vnus illorum quam plures: non sic autem est in instantibus quae sunt secundum veritatem transeuntia: licet sic possit esse in illis quae solum trans eunt & sunt secundum imaginationem: quae prius & posterius natura in transitu dicti spatii distinguit secundum considerationem quasi fuissent secundum actum. Ad secundum quod videtur arguere iam dictorum contrarium: dico secundum dicta quod non potest duobus instantibus secundum veritatem existentibus in tempore angeli secundum primum aut secundum alium modum praedictos respondere vnicum nfi temporis: quia in primo modo temporis angeli instantia habent moram, & ideo vt dictum est vnum instans illius temporis angeli respondet parti temporis npri: & omnibus instantibus quae sunt in illa. In secundo autem modo temporis angeli instantia non habent moram sed transeunt mora quietis ange li in medio vt dictum est: & ideo singulis singula respondent instantia temporis nini. Quid autem assumitur: quod instantia temporis angeli succedunt sibi sine mora, dico quod hoc est ipossibile in instantibus quae habent esse se cundum veritatem: sed solummodo verum est in instantibus acceptis secundum imaginationem tantum. Et quid arguitur quod aliqua sibi succedunt sine mora: vt tempus & instans: dico quod succedere sine mora potest in telligi vel sine mora media inter succedentia, vel potest intelligi sine mora in altero, vel in vtroque ex tremorum. Primo modo succedunt sibi intellectiones angeli vt dictum est supra. & sic verum est quod ali qua sibi succedunt sine more. scilicet media. Sic sibi succedunt instans & tempus, & nox & dies, & veliter omnes partes continuae successiuorum. similiter motus & quies. Sed duo subito transeuntia non possunt sibi succede re sine mora media, vt duo instantia vel duae mutationes in eodem: quia non est mutatio nisi terminus vel principium morae vel medium morarum: vt mutatio inter duas intellectiones angeli quae sunt in mora permanente: vel mutatio inter duos motus quorum est mora per successionem vel instans inter duo tempora: quorum quodlibet est mora motus: vel potest huiusmodi indiuisibile esse principium & terminus morae vt instans temporis & mutatio motus. & sic secundo modo indiuisibile transiens numquam est sine mora. Ad argumentum in oppositum quod plura instantia temporis angeli non possunt esse simul cum vno temporis nostri: quia essent simul inter se: Dico quod verum est de instantibus veris. De instantibus autem imaginatis acceptis pro veris verum est quod secundum veritatem sunt simul cum eodem temporis nostri vt dictum est, non tamen sunt simul inter se: quia ordinem habent secundum imaginationem.
On this page