Quaestio 4
Quaestio 4
Equitur de pertinentibus ad substantiam spiritalem tantum separatam aut coniunctam. vbi primo proponebantur duo pertinentia communitur ad vtramque. Quorum primum pertinebat ad statum gratiae specialiter. Vtrum intellectus beatus possit proficere in cognitorum multitudine absque hoc quod proficiat in cognitione diuinae essentiae. Secundum vero pertinet ad omnem statum in differenter: vtrum videlicet intellectus & voluntas ambo sint aeque liberi, supponendo quod ambo sint liberi. Deinde quaerebantur plura alia pertinentia ad substantiam spiritalem corpori coniunctam, cuiusmodi est anima humana.
CIRca primum arguitur quod beatus non potest proficere in cognoscendo multitudinem cognitorum circa. creaturas in cognoscendo diuinam essentiam quin simul proficiat in cognitione ips sius diuinae essentiae: quia diuina essentia se habet ad cognita in illa sicut in disciplinis se habent principia ad conclusiones. ipsius enim diuinae essentiae cognitio in beatis est cam & principium cognitionis multitudinis quae cognoscitur in ipsa. Sed nullus intellectus proficere potest in cognitione conclusionum quin simul proficiat in cognitione principiorum: quia necessario clarius cognoscuntur principia cum plures conclusiones cognitae ex illis eliciuntur, quam cum paucae. ergo &c. In contrarium est quod tunc intellectus beatus proficeret in essentiali beatitudine. quod falsum est: quia illa respondet charitati ipsius beati quae in beatitudine proficere non potest eo quod non proficit nisi ex merito quod non sit in beatitudine. ergo &c.
DIco quod intellectus beatus bene potest proficere in cognitorum multitudine circa creaturas cognitas in diuia essentia visa absque omni profectu eius in cognitione diuinae essentiae: & hoc iuxta processum secundi argumenti: quia per cognitionem illorum in diuina essentia non augmentatur essentialis beatitudo, nec per illius subtractionem diminuitur. dicente Augustinus v libro confes. versus principium. Infelix homo ille qui scit ista omnia: te autem nescit. Beatus autem qui te scit ent si ista nescit. Qui autem te & ista nouit, non propter ista beatior: sed propter te solum beatus. Forte tamen in istorum cognitione in diuina essentia consi stit quaedam accidentalis beatitudo quae bene augeri & diminui potest secundum augmentum & diminutionem istorum cognitorum absque omni augmento & diminutione ipsius essentialis beatitudinis: quae non consistit nisi in cognitione solius diuinae essentiae.
AD primum in oppositum quod diuia essentia se habet ad cognita in ista sicut principia ad conclusiones &c. Vno modo potest dici quod falsum est illud assumptum quod clarius cognoscuntur principia pluribus conclusionibus cognitis ex illis: & hoc quia principia non cognoscuntur per conclusiones nisi cognitione quae dicitur quia est: quae non cadit intra essentiam principiorum: & non augetur cognitio principiorum proprie nisiau cta ista cognitione quae intra essentiam principiorum: quam cognoscitur de vnoquoque quid sit. Sed licet per conclusiones non cognoscantur principia cognitione quid est: tamen non augetur notitia conclusionum ex principiis nisi per augmentum notitiae ipsorum in ipsis. Si enim per se ex notitia principiorum elicitur notitia conclusionum: & augmentatio notitiae conclusionum nullo modo potest esse sine augmento notitiae principiorum: quia in eis quae sunt per se tenet ista regula Si simpliciter ad simpliciter &c. ldeo aliter dicendum: quod non est simile de notitia multorum in diuina essentia. & conclusionum in principiis aut ex principiis: quia essentia diuia non est principium naturale siue ratio cognoscendi multa in alia, sicut sunt principia in disciplinis. non enim cognita diuina essentia naturalitur & necessario sequitur aut simul habetur cognitio multorum in ista: sicut cognitis principiis disciplinarum secundum modum cognitionis istorum naturaliter & necessario sequitur aut simul habetur cognitio conclusionum in illis & per illa: & hoc quia diuina essentia respectu cognitionis aliquorum in illa non est speculum necessarium: sed voluntarium tantum: in qua nihil aliorum a se manifestatur nisi secundum beneplacitum diuinae voluntatis.
On this page