Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 3
Equitur de pertinentibus ad creaturas determinatas. vbi primo quaerebatur vnicum pertinens ad substantiam corporalem tantum: deinde plura alia pertinentia ad substantiam spiritualem tantum: vel ad compositam tantum ex corporali & spirituali. Illud vnicum erat: vtrum forma separata: puta color aut albedo G habeat omnem rationem illorum quae sub sua specie habent participari in subiecto. Ex arguitur quod sic, quod est per essentiam tale habet rationem omnium illorum quae per principationem sunt talia: quia necesse est quod in isto sit puritas ipsius speciei, quemadmodum dicitur Plato posuisse tale quid in suis ideis. sed forma ista ex hoc quod est separata ab omni subiecto est per essentiam tale eo qui a nullo est principata. ergo &c.
CONtra, magnitudo separata est in sacramento altaris: & tamen non habe rationem omnium magnitudinum in materia: quia habet determinatam rationem extensionis: quam multae magnitudine existentes in materia excedunt. ergo &c.
DIco quod quaestio ista supponit quod talis forma sit separata: quod fa sum est: immo forte est nec separabilis est virtute cuiuscumque agentis. sed quia vt dicit philosophus, diuersum peccatum est dicere quid non oportet scilicet ponere falsum, & positionem non suare secundum modum, vt scilicet etsi sit impossibilis aui incompossibilis, seruanda tamen est concedendo conuenientia posito secundum modum quo positum est: quam artem seruabimus in huius quaestionis partractatione: posita igitur tali forma separata in reali existentia & extra animam: & extra subiectum: dico in primis quod necesse est ponere quod ista inquantum huiusmodi inextensa est & inextensibilis & indiuisa & indiuisibilis secundum partes quarum vna est extra aliam: quales habet omnis magnitudo: & est extensa & diuisibilis secundum illas: & hoc siue ponatur in subiecto naturali & materia: siue separata etiam a subiecto & extra animam: quod non contingit circa alias formas a magnitudine: sicut nec hoc contingit circa materiae substantiam: quae si separata ponatur a quantitate & extra animam: inquantum huiusmodi inextensa est & inextensibilis, indiuisa & indiuisibilis secundum partes extra partes existentes. quae sicut extensibilis est & extensa, atque diuisibilis & diuisa secundum partes extra partes sub quantitate habentes partes substantiae suae sub partibus quantitatis per quantitatem: vt per causam sine qua non: non autem a quantitate vt a cauam propter quam sic: sed solummo ab agente: similiter & formae materiales substantiales extensibiles sunt & diuisibiles sub quantitate & per quantitatem: sed ab agente: sic etiam dictae formae accidentales vt sub quantitate & in subiecto sunt, per agens sunt intensibiles & remissibiles secundum gradus perfectionis in essentia earum: ad quam intensionem vel remissionem quo ad perfectionem in essentia formae secundum maius & minus sequitur simul necessario intensio vel remissio eius quo ad virtutem eius in operando secundum magis & minus, a quibus vlterius conformiter sequitur intensio vel remissio eius quo ad participationem eius a subiecto: qua subiectum secundum eas magis vel minus tale dicitur, puta magis vel minus calidum, quod magis vel minus natum est calefacere per hoc quod calor in se est maior vel minor: ita quod maius vel minus in perfectione substantiae sint causa eius quid est magis vel minus in vigore: &etiam in participatione, secundum quod hoc alias declarauimus in quaestione de magis & minus.
DIco vlterius quod quaelibet talium formarum vt habet esse etiam in subiecto, hent quemlibet gradum perfectionis vigoris & intem sionis in quodam simplici: hoc excepto quod extenditur extensione quantitatis: & per hoc est diuisibilis secundum partes quae sunt extra se. vt secundum hoc aeque simplex sit calor maior vt minor, & calor qui est in magis calido, illi qui est in minus calido: nec excedit maior calor minorem: nec ma gis calidum minus calidum in calore secundum proportiones & partes, sicut magnitudo maior excedit minorem: sed secundum perfectionem maiorem: secundum quod in substantiis spiritalibus quanto aliqua est superior tanto perfectior est & simplicior, continens in suo simplici omnem perfectionem inferiorum: & secundum quod deus immensus & infinitae simplicitatis continet perfectiones omnium entium. Quia igitur in talibus formis non sunt maius aut minus, nec magis aut minus nisi ab agente secundum diuersitatem subiecti & materiae: ideo si ponan tur separatae, quia nihil habent ibi a subiecto & materia nec ab agente nisi quid competit eis secundum rationem suae speciei, in gradu illo solo sunt qui competit ipsi speciei vt est species creaturae: quae necessario certis limitibus continetur: & sic quelibet talium formarum separatarum est in summo gradus illius qui speciei competit. Et quia omnis perfectio in participato descendit ab imparticipato: ideo quaelibet talium rationes omnium participatorum quae sunt sub ipsa specie, continet virtute in vno simplici: & hoc siue quae sunt in materia: siue quae natae sunt fieri in ea: & semper excederet in gradu quamlibet illarum: quia omnis forma materialis habens contrarium in materia, per cuius admixtionem obumbratur, non potest existere in ea puritate & perfectione qua exi stit separata. Et ideo sicut deus est mensura omnium entium simpliciter: sed excedens in infinitum sic ista forma esset mensura omnium quae sunt in materia sub sua specie, sed excedens secundum finitum tantum.
DIcta autem in vtroque argumento perscrutanda sunt. Quod ergo dicitur in primo argumento, quod forma se- a parata est per essentiam tale: quia est separata: intelligendum quod duplex est formae separatio. Vna secundum rem & existentiam. Alia secundum rationem & intelligentiam: qualis est abstractio logica vniversal scilicet a particularibus: aut mathematica quae est formae quantitatis a materia sensibili: de quibus nihil ad praesens. Separatio autem for mae secundum rem & existentiam duplex est. Vna rei habentis esse separatum ex se: qualis est solummod diui na natura: respectu cuius omne aliud ens quantumcunque separatum ens participatum est. Alia vero est rei habentis esse separatum sed ab alio: & hoc tripliciter. Vno modo per naturam, sicut angeli vel intelligen tiae: & hoc a deo qui tales formauit eos. & quia quaelibet talium est indiuiduum sub specie, esse spe ciei habet participatum non participatione gradus: quia quotquot sunt sub eadem specie, quodlibet eorum aequaliter hent gradum speciei in summo: sed principatiue: quia nullus numerus eorum posset euacuare specie plura litatem ad eius plurificationem per indiuidua. Alio modo per errorem, sicut ideae Platonicae, & hoc ab homine errante, si tamen Plato posuit illas prout ei imponitur, videlicet quod sic per naturam existant a deo & quod vna est cuiuslibet speciei specialissimae, quae totum gradum & naturam speciei continet sic vt non possint esse plures illius speciei, sicut est tantum vnica idea hominis quam vocant hominem separatum, & vna asini, & sic de caeteris. qui tamen homo non erat homo nisi aequiuoce cum illis hominibus qui sunt hic: cum iste incorruptibilis secundum Platonem sit per naturam & ingenerabilis: isti vero qui sunt hic, generabiles sunt & corruptibiles: & non posuit aliud vniuersale nec aliam rationem vniversalis super homines qui sunt hic: & quod iste esset principium generationis ad quem aspiceret natura in generando homines istos sicut ad exemplar quod etiam principium esset cognitionis hominum qui sunt hic: ad quem respiceret intellectus. In qui bus reprobat Platonem Aristo. ostendendo quod vniuersale & principium generationis & cognitionis rerum est in rebus, & quod ratio hominis vniuersalis est per abstractionem intellectus a particularibus homini bus qui sunt hic: & quod ideo vel aut nihil est aut posterius. propter quid vocat ideas Platonicas modostra: quia sunt quidam errores & exorbitates a naturis rerum: & cum hoc si esset illa ponere: esset necesse ponere aliud vniuersale per abstractionem intellectus ab hominibus qui sunt hic. & praeterea cum quaelibet illarum idea rum esset quoddam singulare per se subsistens limitatum in gradu, necessario esset particulare vel singula re alicuius speciei, sub qua plures tales esse possent: quarum quaelibet in se haberet perfectum gradum speciei & nullam totalitatem essentiae illius: secundum quod aliquando determinauimus de angelis. Tertio autem modo est abstractio per positionem impossibilem, qualis est ista de qua loquimur: quae non est rerum quae sic habeant esse per naturam: sed quae per naturam habent esse in corpore & materia participate,. quae licet in multis haberent rationem idearum Platonicarum: tamen quia esse naturale non habent ni si in participatione, respectum habent ad ista a quibus sunt participantis: qualem non habent ideae Pla tonicae. Habent autem formae istae respectum ad participans, non quidem determinata ad determinatum, puta hic calor separatus ad hoc corpus a quo intelligitur abstractus: tunc enim non excederet gradum illum quem habuit in corpore: sed ad corpus simpliciter: & ad indiuiduum illius vagum: propter quod necessario calor abstractus vniuoce esset calor cum calore in materia: licet formae ideales separatae se per aequiuocationem haberent cum formis quae sunt hic, vt dictum est. Et sunt formae istae separa tae eiusdem speciei specialissimae: & si posset esse vnus calor numero separatus eadem ratione possent & plures: sed essent omnes in aequali gradu sub specie sua sicut sunt angeli sub sua: sed sub illis in gradibus essent calores participati in caloribus: respectu quorum illi essent imparticipati: & per essen tiam. Veruntamen intelligendum quod triplex est participatio in qua participans dicitur habere formam aliquam per participationem: & econtra est aliquid per essentiam tripliciter. Est enim quaedam participatio formae a materia vel quae est materia tantum, qualis est participatio omnium formarum substantialium materialium, vel quae est materia & subiectum, qualis est participatio omnium formarum accidenta lium. & ex opposito huic participationi forma separata tertio genere separationis esset tale per essentiam & imparticipata. Alia vero est participatio formae vniuersalis a particulari in eo quod nullum particularium continet totalitatem essentiae illius: licet contineat totalitatem gradus ipsius. Et tali participatione forma illa separata esset participans formam speciei licet non esset ab alio perti cipata: & forma existens in materia esset participans forma speciei: & participata a subiecto. Tertio modo est participatio vnius formae singularis ab alia forma singulari: & hoc aut per naturalem existen tiam, aut per quandam positionem aut fictionem. Primo modo quaelibet forma creata participat formam increatam, vt mensuratum mensuram suam. & hoc maxime secundum illud quod est omnium conmunissim. scilicet esse propter quod forma diuina dicitur esse mensura in genere entis simpliciter: sub qua est ponere specialem mensuram in vnoquoque genere vsque ad specialissima: sub quibus sunt sola indiuidua: inter quae nuilum est men sura aliorum: sed omnia sunt aequalis gradus sub specie in substantiis separatis. & ideo esse in crea turis dicitur quaedam diuina participatio secundum quod supra expositum est in prima quaestione. Secundo autem mode scilicet non per naturalem existentiam: sed per positionem aut fictionem quaelibet forma in materia participaret ideam Platonicam & formam de qua loquimur: & ipsa forma talis vel idea esset quid per essen tiam imparticipatum. Et quia tale quid non habet esse per naturam, quia sub specie specialissima non est participatio nisi per aequalitatem, nisi forte in animabus humanis: quid dico propter quendam articulum episco pi qui ponit quod anima Christi in substantialibus nobilior est quam anima Iudae: quem negare non volo: Gregorius tamen libro xxi. mora. exponens illud lob. xxxi. Numquid non in vt ero fecit me qui & illum operatus est: dicit sic. Magna est virtus humilitatis considerata aequalitate conditionis. omnes namque homines secundum naturam aequales sunt: sed accidit dispensatorio ordine vt quibusdam praelati videantur. Si ergo hoc a mente deponimus quod temporaliter accessit, inuenimus citius quod naturaliter sumus. Si emapud seipsam descendit de virtute culminis, citius planitiem inuenit naturalis aequalitatis. Nam omnes ho mines natura aequales genuit. homo quippe animalibus irrationalibus: non autem caeteris omnibus hominibus natura praelatus est. Dico ergo reuertendo ad propositum: quod participatio quae est in mensurato se cundum formam quae est mensurae, non est nisi secundum formam quae est generis. propter quod dicitur mensura vni genea mensurato: & est semper nobilior species sub quocumque genere mensura omnium illorum quae continentur sub specie minus nobili: & semper mensura inferior est mensurata a superiori: vt omnem mensuram sit re ducere ad vnamquae deus est: a quo omnia alia & mensurata & mensurae sunt mensurata: & maxi me secundum esse: in quo metitur gradum suae essentiae: & ipsa a nullo est mensurata: sed ipsa est in se immensa.
AD rationem in oppositum quod magnitudo separata non habet rationem omnis magnitu dinis existentis in materia: quare nec forma talis omnis formae existentis in materia: Dico quod non sequi tur eo quod non est simile: quia magnitudo omnis per se extensa est habens partem extra partem ex eo quod in magnitudo: & non habet aliquos gradus maioris & minoris nisi maius & minus in extensione non au tem in formae perfectione propter quod non recipit magis & minus nec in vigore nec in principatione. Propter quod ipsa separata etiam eundem gradum extensionis secundum numerum retinet quem habuit in materia eo quod nec a materia nec per materiam habuit illam. Forma autem de qua loquimur econtra ex se non habet exten sionem nec partem extra partem nec magis aut minus: quia hoc solum, vt iam dictum est, habet in subiecto ab efficiente: sed quantum est ex se est in simplici & inuariabili essentia consistens: vt dicitur in principio sex principiorum: licet ista accidant ei secundum quod est compositioni contingens: & ideo ex se nullum gradum potest habere ni si gradum speciei suae, vt dictum est. & ideo forma abstracta a diuersis differentibus in subiecto secundum maius & minus aut magis & minus, puta a magis calido & a minus calido, necessario aequalis gradus & continentiae est. propter quid licet quantitas separata non possit habere in se secundum gradum rationes omnium magnitudinum quae sunt participatae sub sua specie: bene tamen potest illas habere forma nia separata quae qualitas est.
On this page