Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 5
CIrca secundum arguitur quod aeque liberae potentiae sunt intellectus & voluntas: quia libertas potentiae consistit in hoc quod suum actum possit elicere seipsa primo: quod aequaliter convenit intellectui & voluntati: quia hoc conuenit ipsis eo quod potentiae spirituales sunt, quod pa tet ex hoc quod super illud. viii. physicorum. Impossibile est quod illud quod mouet se moueat se secundum totum. dicit Commentator sic. Hoc non est ipossibile nisi in motoribus qua sunt corpora aut virtutes in corporibus. Intellectus autem & voluntas per hoc quod sunt potentiae spirituales non sunt corpora nec virtutes in corporibus. per hoc ergo convenit eis quod non est impossibile in eis sed potius possibile quod moueant se secundum totum, in quo libertas consistit. quare cum sint aeque spi rituales potentiae, sequitur quod aequem liberae sunt. Item nono metaphysicae & in secundo peri hermenias dicit phi losophus quod potentiae rationales valent ad opposita: quod non contingit eis, nisi per hoc quod sunt rationales: quia ex hoc distinguuntur contra irrationales & naturales potentias quae non valent ad opposita, quaere cum intellectus & vo luntas sint aeque rationales: aut si altera sit magis rationalis ista est intellectus: quia ipse ratiocinatur & sibi & voluntati: aut ergo aeque sunt liberae, aut intellectus est magis liber quam voluntas. Item ista potentia est magis libera quae secundum suum actum minus dependet ab alia, & ab actu illius: quia dependentia ab alio impedit libertatem in actum suum exequendo: intellectus autem in suo actum non dependet omnino ab actu voluntatis: sed magis econuerso voluntas in actu suo dependet ab actu intellectus: eo quod intellectus potest intelligere nullo actu voluntatis praeuio. sed voluntas nihil omnino pont velle nisi praeuio actu intellectus. ergo &c.
CON tra. ista potentia est magis libera quae seipsam determinat ad actum suum libere, quam quam ad actum suum ab alio determinatur necessario. voluntas libere seipsam determinat ad actum suum: intellectus autem necessario deter miatur ab obiecto. ergo &c. Hic oportet ando alia videre quid non sit libertas & quid sit libertas: & in quo con pia sistat, & per hoc patet intentum: & hoc iuxta artem definitiuam in quae supponitur genus supimum: supponendo quod libertas sit facultas quaedam: quaequidem facultas secundum se nihil aliud est quam habilitas quaedam indif ferenter se habens ad patiendum & ad agendum. Nunc autem vt statim infra videbitur, libertas non est in potentiis pure passiuis. Prima ergo differentia adiicienda facultati est, quod sit ad agendum. Vlterius au tem dico quod libertas non est facultas ad agere vel posse agere bonum: & posse malum: nec in hoc consistit: quia secundum Anselu. de libero arbitrio posse malum non est libertas nec pars libertatis. Est ergo libertas facultas quae quis potentia aliqua potest bonum agere siue operari. vnumquodque enim ens in creaturis secundum speciem suam ad aliquod bonum ordinatur quod natum est sibi acquirere sua, propria operatione. secundum quod de homine dicit philosophus secundo caeli & mundi. lpse non est cum integra bonitate. Res enim integra bona non indiget opere quo sit bona: quoniam ipsa est illud. & addit Commentator. Cuius substantia est actio. Vnde etiam ista quorum nobilitas est in actione sunt diminuta: vnde ad istam diminutionem supplendam quaelibet creatura secum dum suam speciem, propriam actionem habet quae bonum speciei suae, proprium sibi acquirit. & haec est secunda differentia addem de scilicet quod libertas est facultas ad agendum bonum. Vlterius autem quod frequenter potentia quae potest agere bonum, potest etiam non agere, illud libertas autem non est posse hoc, & posse non hoc: vt posse aliquod bonum velle & posse illud non velle: quia pro quanto potest aliquod bonum non velle pro tanto est defectibilis. sicut ergo in ordine ad malum non consistit libertas, nec pars libertatis secundum Anselues nec similiter consistit libertas in posse non agere seu non velle id quid bonum est. Vnde & libertas est ipsius voluntatis circa finem praesentem: quem tamen non potest non velle. Quia autem possit bonum velle & non velle: hoc non pertinet ad libertatem simpliciter: sed solum ad liberum arbitrium: & sic libertas est facultas qua quis potest bonum non dico non facere: sed facere. & haec est tertia differentia. Vlterius autem sicut iuxta dictum philosophi in primo metaphysicae, dicimus quod homo liber est cum suiipsius causa, sit: & non alterius: sic sola ista potentia libera est quae suiipsius cau sa est: & quae magis est talis, ista magis est libera. Est autem homo ille suiipsius causa: & no alterius: quem non oportet causari seu sollicitari de aliquo alio: sed de seipso tantum, quaeliter homo dominus liber est respe ctu hominis serui: quia seruum oportet sollicitari de domino suo & de eis quae sunt domini sui: & hoc ex conditione seruitutis quae est contraria libertati: & non econuerso: & hoc ex absolutione & conditione ser uitutis quae libertas est. Vnde seruus est vtilis domino suo vtilitate seruili, qua nequaquam est dominus vtilis seruo. de qua dicit Auicenna primo metaphysicae. Minus communiter vtilitas est vt sit adducens ad excelsiorem qui est ei sicut seruus: quia est propter eum: sed non conuertitur. vtilitas enim minus communis pene seruitus. sed vtilitas quae procedit ex nobiliore in ignobilius, non est similis serui- tuti. Seruiens enim vtilis est ei cui seruit: & ille cui seruitur vtilis est seruienti. Sed cuiusque vtilitatis pro prius modus est: & alia maneria: & hoc quia vtilitas qua superior vtilis est subdito, est profectus subditi sine quo non posset esse: vtilitas vero quae inferior vtilis est superiori, est necessitas sine qua non posset be ne esse: sed a suo fine exequendo in casu impediretur. Propter quid cum dicit philosophus quod sapiens per se sufficientissi mus est, apponit. Melius autem forte cooperatores habere. vbi dicit Commen. Hoc autenm. scilicet forte, adiacet quoniam circa necessaria corpori non ad felicitatem ipsam sunt cooperatores, non ad eam quae secundum intellectum est speculationem: sed ad imperturbamentum speculationis. Indiget enim elixante olera: & aquam ferente: & vestem mundante, & totalitur necessitatem faciente: & si his indiget vel extreme esuriens corpus: vel difficultur aegrotans impedit speculationem: per se tamen sufficientissimus est propter paucissima indigere. Hauriet enim & ipse aquam & olera elixabit. Si quidem enim perdicum & phasianorum elixatione indigeret, tunc vtique esset indigens si cut seruus scilicet cupiditatis: sicut secundum Tullius de paradoxis sunt omnes improbi & fracti animi & ab iecti & arbitrio carentes. Nunc autem iste vere diues est: isti autem vere indigentes: secundum quod dicit idem ibidem. Quem intelligimus diuitem, aut hoc verbum in quo homine ponimus: opinor in eo cui tanta possessio est, vt ad liberaliter viuendum facile contentus sit: qui nihil quaerat, nihil appetat, nihil optetr amplius. Sed qui innumerabiles cupiditates habet, hunc quando appellabo diuitem cum ipse se egere sentiat: Et sic libertas hominis qua liber dicitur, est facultas quae solun: modo ordinatur ad seipsum & non ad alium. & hoc quemadmodum dicit Auicenna de libera scientia primo metaphysicae. Haec scientia adeo alta est quod ipsa non dignatur esse vtilis aliis scientiis: caeterae vero scientiae sunt vtiles ad eam, quemadmodum etiam vbi supra secundum philosophum sola scientia ista libera est quae suiipsius cauam est desiderata: & non alicuius commodi gratia: sed omnibus existentibus necessariis quaeritur propter seipsam: & non propter aliquam aliam vtilitatem quae in ipsa prouenire posset ex ea. vnde non est nisi liberorum quibus omnia suppetunt necessaria, vt sicut homo liber non est propter alios vt pro illis oporteat eum sollicitari, sic nec indiget aliis vt pro pter eum tanquam vtiles sibi oporteat aliquos sollicitari. Vnde de felici felicitate speculatiua secundum scien tiam liberam quae sapientia dicitur, qua etiam vere liber homo est, dicit philosophus. x. ethicorum. Per se est sufficientis simus. vbi dicit Commentator. Propter paucissima indigere. Hauriet enim ipse aquam & olera elixabit. Vnde apostolus qui dixit tanquam vere liber primae Corinthi. ix. Cum essem liber ex omnibus. Glos. id est nullius meritis obnoxius, dicit Actuum. xx. Argentum & aurum aut vestem nullius concupiui quoniam ad ea quae mihi opus erant ministrauerunt manus istae. Hinc dicit Hieronymus ad Heliodorum Apud Graecos philosophos ille laudatur qui omne quo vtebatur, manu sua factum gloriatus est. Ex quibus sumuntur aliae duae differentiae: & sic coniungendo differentias quinque cum facultate quod est genus libertatis, dico quod libertas est facultas quae quis actiue potest bonum facere sibi non indigens altero ad hoc. & sic oportet si sit libertas quod opus quo bonum acquiret suum agat ex principio quod est in ipso per se & primo. & haec est quita differentia. Sed & hoc contingit adhuc potentiae pure naturali. Vt enim dicitur in fine quarti Meteororum, vniuersa sunt determinata, & vt dicitur. ii. caeli & mundi, ex eis sunt qui recipiunt rem bonam per operationem vnam: & ex eis sunt qui recipiunt eam per operationes multas. Propter hoc in descriptione libertatis oportet addere & dicere quod scilicet est facultas qua quis potest bonum operari sibi absque alterius indigentia ex prin cipio in ipso: & hoc vltraneo. & est sexta differentia, per quid excluditur impetus quo potentia pure naturalis per operationem suam potest in suum proprium bonum. Sed quia & hoc potest intellectus quo ad actus sui exer citium quando factus in actum, per intellectionem simplicem discurrit diuidendo, componendo, & conferendo: ita quod si nihil addendum esset ex parte libertatis in voluntate quod non esset in libertate intellectus: pariter & aeque libere essent, excepto tamen aliquo, vt iam dicetur. quia constat quod intellectus ab exercitio sui actus potest retrahi per voluntatem & impelli in ipsum. Voluntatis enim imperio intellectus a dictis operibus suis retrahitur: & in ipsa impellitur ad libitum voluntatis secundum quod experimur in nobis. Voluntas autem tantam libertatem habet quod a nullo in actum suum impelli potest: nec ab ipso ab alio retrahi: sed absque impulsu vadit in suum actum: & absque alio retrahente ab isto cessat a suo actu vltraneo. Quod aliqui quantum apparet ex suo dicto concedunt de voluntate quantum ad actus sui ingressum: licet negent hoc quantum ad actus sui cessationem: dicentes quod voluntas sequitur necessario iudicium rationis: quia, vt dicunt, etsi necessario mo ueatur ad aliquid volendum adhuc non excluditur libertas. Non enim sequitur: hoc est necessarium: ergo non est voluntarium siue liberum, quia enim actus actiuorum sunt in patiente & disposito: ideo cum vo luntas secundum se sit libera recipit motionem volitionis secundum modum naturae suae scilicet libere: quamuis necessario. & est exemplum de seruo: qui inquantum mouetur ad praeceptum domini sui quodammodo mouetur necessario & tamen libere: quia complacenter illud exequitur. & sic in voluntate est ratio mo uentis: & ratio moti in eodem simplici: & sic mouet seipsam: & tamen necessario sequitur iudicium ra tionis siue intellectus qui pensat rem in suis principiis: & per seipsum iudicat libere. & ex hac liber- tate, vt dicunt, est libertas in voluntate: & ideo mouetur liberaliter secundum ipsam rationem. Et secundum hoc di cunt quod voluntas si non moueretur secundum rationem non moueretur libere: & sic libertas voluntatis non est nisi a libertate intellectus. Et quod idcirco intellectus magis libet est quam voluntas. Sed si ita est de motu voluntatis quo ad ingressum atque inchoationem actus volendi a voluntate, in nullo differt motus voluntatis in finem: & in eis quae sunt ad finem: immo sicut in finem praesentem per iudicium rationis mouetur libere: sed non libero arbitrio: sic similiter ad ea quae sunt ad finem. Quamuis ergo voluntatis libertas saluari posset cum motus eius necessitate, nequaquam tamen libertas arbitrii: quia voluntas liberi arbitrii nec inchoa re posset actum volendi nec cessare ab ipso contra iudicium rationis: cuius contrarium semper exprimur cir ca nos in eis quae sunt ad finem. sed de hoc alias sufficienter disputatum est. Quantuncumque ergo ratio pen set & iudicet, nihil hoc pertinet ad liberum arbitrium voluntatis: nec per consequens ad libertatem eius: quia eodem cursu currunt libertas & liberum arbitrium semper respectu eorum quae sunt ad finem. Sic ergo licet nihil ad intellectum de motu voluntatis inchoando ipsum: quia sine motu voluntatis praecedem te posset inchoare actum suum intellectus: multum tamen de motu exercitii intellectus inchoando ipsum: & cessando ab ipso: quia nec potest inchoare nec exercere potest ipsum contra imperium voluntatis. Et cum hoc etiam multum deficit intellectus a libertate voluntatis: quia intellectus non mouetur ad exercitium actus nisi prius motus ad actum intelligentiae simplicis per actus primi intelligendi determinationem ab obiecto, vt saepius dictum est, & iam dicetur iterum. Voluntas autem mouetur ad actum primum nec mota nec determinata ab alio: & etiam ad omne exercitium actus atque ad imperium actuum aliarum virium. Idcirco igitur simpliciter dico quod licet intellectus quodam modo sit liber, prout iam patebit, multo magis tamen libera est voluntas quam intellectus: & ideo in definitione libertatis quae propria est voluntati, super libertatem intellectus aliquid oportet addere: septimanm scilicet conditionem: & di cere quod libertas voluntatis est facultas qua potest in suum actum quo acquirit bonum suum ex prin cipio intra se vltraneo: & absque omni impulsu & retractione ab altero. Et in hoc deficit intellectus quia per determinationem actus in primum actum intelligendi simplicis intelligentiae impellitur ab ob iecto: & vlterius a voluntate impellitur libere vel non impellitur in actus exercitium, & libere illum retrahit ab insto. Ex quibus constat quod intellectus nihil habet libertatis nisi quo ad exercitium actus, donec vo luntas permittat. Propter quid dico simpliciter quod voluntas multo liberior est quam intellectus. Et concedenda est vltima ratio ad hoc adducta: & dictam libertatem puto intellexisse philosophum circa volunta tem quando dixit. ii. ethicorum: quod est domina suorum actuum. Et est talis libertas voluntatis tanta circa ea quae sunt ad finem: quod non solum potest in ista libere: sed etiam libero arbitrio: cum tamen intellectus et si aliquid possit agere libere, nihil tamen potest agere libero arbitrio. Hinc Tullius de paradoxis. Quid est libertas: potestas viuendi vt velis. Quis viuit vt vult nisi quirecta vult: qui nec legibus propter metum paret: qui nihil dicit: nihil facit: nihil cogitat nisi libenter ac libere: cuius omnia consilia, resque omnes quas gerit ab ipso proficiscuntur: nec est vlla res quae plus apud eum polleat, quam ipsius voluntas atque iudicium: Soli igitur hoc contingit sapienti vt nihil faciat inuitus nihil dolens nihil coactus. Igitur confitendum nisi qui ita est affectus liberum neminem. An ille liber qui nihil imperanti negare potest: Ad primum in contrarium: quod voluntas & intellectus seipsis actus suos aeque primo & per se eliciunt: Dico PE quod non est verum. Et quod addunt ad eius probationem: quia hoc conuenit potentiae per hoc quod spiritalis est: dico quod verum est. Sed non oportet quod si non sit impossibile quod aliquid moueatur a seipso nisi in mo toribus qui sunt corpora aut virtutes in corpore, quod sequatur a contrario: ergo aequaliter est possibile in omnibus virtutibus quae non sunt in corpore, nec etiam necessarium est quod aequaliter sit impossibile omni bus motoribus quae non sunt corpora. Angeli enim liberius se mouent & secundum voluntatem: & secundum intellectum quam homines. Est autem mirum quod aliqui nituntur dicere: quod Commen. ibi solummodo loquitur de spiritalibus separatis: in quibus idem sunt intellectus & intellectum: eo quod de illis in fine con menti illius facit mentionem. Quod reuera non facit, de illis solum intendendo facere exceptionem a dicto Ari stotelis: sed quia circa ista spiritualia reprehendit quendam errorem quem imponit Platoni, vt patet inspiciendo & ponderando literam suam quae talis est. Hoc non est impossibile nisi in motoribus quae sunt corpora aut virtutes in corporibus. & non pertinet plus in dictis commentatoris ad verificationem dictae propositionis Aristotelis quam istud. Caetera autem quae adiungit non pertinent ad expositionem dictae propositionis Aristotelis: sed in illis solummodo se conuertit ex dictis in sua expositione breui ad quaedam dicta Platonis, quibus in parte concordat, & a quibus in parte discordat. & primo ex sua expositione conclu dit quiddam in quo Platoni & expositioni suae concordat dicens. Et ideo aestimauit Plato quod mota ex se mo uentur a motoribus abstractis &c. quia. scilicet ponebat quod mouens se est mouens abstractum, & abstractum est mouens se. Vt enim dicit Commentator parum ante expositionem suam iam dictam, vide batur Platoni quod motum ex se componitur ex moto & motore qui mouet se. quod procul dubio, vt dicit Comentator, verum est de moto & motore non moto omnino ab alio: qualiter mouetur caelum, & ho mo ab anima. A motore enim caeli non mouetur caelum, neque homo secundum corpus ab anima, nisi quia moto res primo mouent se motu voluntatis. Bruta autem quod non mouent se secundum locum, hoc non est nisi quia prius mota sunt ab alio secundum appetitum. vnde sequitur in Commen. & verificat dictum Platonis quid iam posuit: Et ideo aestimabat Plato &c. subdens. Si autem ita fuerit, tunc mouens & motum illic dicuntur aequiuoce cum motu qui est hic. Et reuera motus qui est illic. i. in abstractis, quo mouent se primo per voluntatem: & motus qui est hia. scilicet in corporibus motis ab illis, puta caelesti & humano, multum aequiuoce dicitur: secundum quod patet ex supradictis in quaestione secunda de motu voluntatis a se motu volitionis: & motu ca lefacti a calefaciente. Sed quia istam aequiuocationem non vidit Plato prout imponit ei Commentator, ideo in hoc statim reprehendit eum subdens. Et error hic contigit Platoni ex hoc. Sed primo antequam explicet in quo errauit, praemittit quiddam in quo ipsum commendat dicens. Quia opinabatur quod primus motor in corpore qui mouet ex se, non est corpus: & vera est opinio. Et statim adiungit id inquo ipsum reprehendit dicens. Et opinatus est cum hoc quod omnis motor siue fuerit corpus siue non: non mouet nisi moueatur vno motu & dicto vniuoce, quod proculdubio falsum est, vt in secunda quaestione praecedenti exposuimus. Ni hilominus Aristoteles etiam hoc imponit Platoni circa animam: arguendo contra eum in primo libro de anima super hoc quod ipse Plato posuit animam mouere seipsam, inducendo argumenta contra verum motum corporalem, ac si Plato posuisset animam moueri a se tali motu vniuoce quali ab ista mouetur cor pus. Sed Macrobius in fine libri sui respondet rationibus Aristotelis per aequiuocationem motus ad motum animae a se & motum corporis: & dicit quod non fuit de mente Platonis quod anima moueret se vniuoce tali motu quam li mouetur corpus. Et per eundem modum respondendum est omnibus rationibus acceptis ex dictis Aristotelis: & aliorum de motibus corporum, ad probandum quod anima siue voluntas non possit mouere se. Vnde cum Aristoteles. viii. physicorum ante dictam propositionem dicit sic. Quomodo est possibile vt aliquid omnium naturaliter convenien tium moueat seipsum: sed necesse est vt motor in quolibet eorum sit distinctum a moto: & vt dicit Com mentator debet esse distinctum a moto: aut secundum definitionem & esse simul, sicut ista quae mouentur ab extrinseco: aut secundum definitionem tantum, vt est dispositio in habentibus animas. Anima enim quam est mo tor in eis, distinguitur a corpore quod est motum, secundum definitionem: licet non distinguatur secundum e scilicet quia impos sibile est animam esse sine corpore, nisi aequiuoce. Si quis ergo dictum hoc Aristotelis & Commen. vellet applicare ad spiritalia quo ad motum voluntatis eorum: Dicendum secundum quod hic dicit Commentator, quod illud non est impossibile in spiritualibus: sed loquitur Aristoteles solum de motu corporum, sicut etiam manifestant exempla Commentatoris. Nunc autem aequiuoce diei motus de motu corporalium & spiritalium, vt dictum est. Deinde Commentator repetit illud in quo iam Platonem commendabat, vt addat aliquae quid similiter imponit ei dicens Et fuit impossibile apud ipsum vt motor qui est corpus moueat se: & similiter qui est virtus in corpore. & tunc conclusit Plato ex hoc quod anima non est in corpore: & quod est aeterna, cum moueat se. Quod Commenenor dicit esse distinguendum in eo quid continuo subdit. Et hoc esset verum si anima moueret se essentialiter. Vbi apte innuit hancdi stinctionem, quod mouens se aut mouet se essentialitur aut non essentialiter. & dicendo quod hom scilicet quod anima non est in cor pore esset verum, si anima moueret se essentialiter: dat intelligere quod non esset verum si anima moueret se non essentialitur: sed quod tunc bene posset esse in corpore: & mouere se. Et exponendo quid sit mouere se essentialitur, subdit dicens. Et moueret se motu proprio abstractis scilicet vt intellectus & intellectum in ea essent idem, vt declara tum est de primo motore: & de caeteris motoribus abstractis. per quod intendit econtra quod moueret non essentialitur motu non proprio abstractis scilicet vt intellectus & intellectum non sint idem. vt intelligat illa sola moueri a se essen tialiter in quibus sunt idem intellectus & intellectum: & illa moueri a se non essentialitur in quibus non sunt idem intel lectus & intellectum: & quod mouens se primo modo abstractum est solummo: & non est in corpore nec virtus in cor pore, vt sunt secundum philosophum omnes motores separati: sed mouens secundo modo non est abstractum: sed est virtus in cor pore: licet non de corporis potentia educta sicut forma materialis. vt sunt secundum philosophum anima & motorcaeli coniunctus. vnde, vt iam dictum est. secundum Conmentatorem impossibile est animam esse sine corpore nisi aequiuoce, quid similiter intelligit de motore caeli coniuncto. Ex quo patet quod dictum suum de mouentibus se in quibus est idem intellectus & in tellectum, impertinens est ad expositionem dictae propositionis Aristotelis. Impossibile est quod illud quod mouet se moueat se secundum totum. Nec potest dici quod Commentator in exponendo illam propositionem per hoc quod dicit: Hoc non est impossibile, nisi in motoribus qui sunt corpora aut virtutes in corpore: intendit quod illud solum sit possibile in spiritalibus in quibus idem est intellectus & intellectum: immo expresse insinuat. secundum iam dicta quod omnia spiritalia in quibus sunt aliud itellectus intellectio & intellectum, similiter volens volitio & volitum, siqua essent talia, qualia licet secundum ipsum & secundum philosophum nulla erant, sunt tamen talia omnia spiritalia citra vnum deum existentia, possent mouere se non essentialitur: & quod nullum esset ipossibile quod aliquid illorum esset actus corporis, puta anima: non tamen vt virtus corporalis educta de potentia materiae. Et idem est de motore caeli coniuncto: quid etiam expresse insinuauit iam supra vbi dixit. Amotore caeli non mouetur caelum &c. & sic intelligit Commentator quod illud sit possibile in omnibus spiritalibus: quorum motus dicitur aequiuoce respectu motus corporis: & in hoc conueniunt. Pro pter quid subdit Commen. in fine dicti commenti. Sed iste motus dicitur aequiuoce cum motu qui est a cor poribus aut a motoribus qui sunt corpora aut virtutes in corporibus. Constat enim ex praedictis in secunda quaestione quod non solum dicitur motus aequiuoce de eo in quo idem est intellectus & intellectum, vo lens & volitum: & de corporalibus: sed etiam dicitur aequiuoce de voluntate in qua est aliud volens vo litio & volitum, & de corporalibus, quamuis etiam, vt dictum est ibidem, aequiuoce multum dicatur motus & de motu voluntatis in anima, & de motu dei. Vnde motus corporum & voluntatis in hoc conueniunt cooniter: sed differunt a motu dei quod in deo idem sunt re mouens motum & motus: in voluntate autem sunt idem mouens & motum: a quibus secundum rem differt motus. In corporibus autem differunt secundum rem mo uens & motum, & similiter motus ab vtroque. Ad secundum quod potentiae rationales ex hoc quod sunt rationales valent ad opposita: dico quod verum est quando sunt actiuae pure: & in eo quod sunt actiuae. Vbi enim hoc di cit Aristoteles, loquitur solummodo de comparatione potentiarum actiuarum rationalium, & non ratio nalium: sed naturalium. valere autem ad opposita non arguit libertatem nisi in potentiis actiuis. po tentiae enim passiuae quantumcunque valeant ad opposita: libertas tamen ex hoc non potest eis compe tere: quia non posset eis competere nisi in ordine ad passionis: secundum quod potentiis actiuis non com petit libertas nisi in ordine ad actionem. nunc autem omne patiens inquantum patiens impetu naturali pa titur: nec posset non pati praesente actiuo, siue illud naturaliter agat siue libero arbitrio. illud autem re pugnat libertati. Vnde multum mirabile est dicere quod voluntas est virtus passiua, libere tamen: sicut mi rabile esset dicere quod aliquid esset vis actiua naturalis, libere tamen. Ex quo prouenit quod contingens aequa liter potest inueniri a voluntate fieri pro altera parte: non sic autem ab agente naturali. dicente Commentatore super secundum physicorum. Contingens aequaliter impossibile est quod inueniatur ex eo altera duarum actionum nisi ex altera causa adiuncta cum eo. quoniam neutra actio est dignior vt sic reliquam: & cum ista sit actio, non in uenitur ex eo nisi ex alia causa extrinseca coniuncta cum eo. Acontingente autem aequaliter nulla actio prouenit secundum quod est contingens aequaliter: quando natura eius est natura materiae: & non natura formae ldem super secundum de anima. Nulla potentia actiua potest se habere ad vtrumlibet in respectu contrario rum: immo omnis talis potentia est passiua: & se habet vt materia, qua reducitur ad actum secundum alterum illorum ab alio agente siue sit vera materia siue anima. Vnde etiam mirum est quod aliqui hoc adducunt ad probandum quod voluntas est potentia valens ad contraria: de hoc enim dicimus sicut supra, quod hoc non est impossibile nisi in motoribus qui sunt corpora aut virtutes in corporibus: eo quod illa non nisi naturaliter agunt. In spiritalibus autem quae libere agunt, hoc nequaquam est impossibile: & ideo in illis aequae liter se habere ad contraria non est nisi ratio materiae & passiui. In spiritualibus autem bene potest esse ratio formae & actus. Licet ergo intellectus aeque rationalis sit quam voluntas aut etiam magis: cum tamen non sit actiua potentia, nisi prius passiua: nec etiam actiua quo ad exercitium actus etiam in iudicando quod est opus quod magis libere agit, nisi secundum complacentiam voluntatis secundum praedicta: ideo non tam libere valet ad opposita vt voluntas. Sed dicunt quod si voluntas mouetur libere hoc contingit ipsi quia mo uetur secundum rationem: quia si non moueretur secundum rationem non moueretur libere. Dico quod ratio est no men potentiae spiritalis distinctae contra substantias corporales, communiter in se continens potentiam appeti tiuam quae est voluntas, & potentiam cognitiuam quae est intellectus: licet secundum nominis vsum ratio approprietur intellectui: quae distinguntur contra potentiam appetitiuam & cognitiuam in corporalibus: & a ratio ne communiter dicta qua ambo & intellectus & voluntas dicuntur rationales, non magis est intellectus rationalis, quam voluntas: quia sicut intellectus rationaliter siue rationabiliter intelligit sibi & voluntati: sic vo luntas rationabiliter vult sibi & intellectui. Aratione autem qua intellectus proprie dicitur ratio, non ma gis dicitur voluntas rationalis quam intellectus volitiuus. Sicut enim intellectus non dicitur volitiuus ex hoc quod sequi tur imperium voluntatis quod non potest non sequi: sic non dicitur voluntas rationalis ex hoc quod sequitur iudicium rationis: maxime cum possit ipsum non sequi. Quia si ratione aliquo mod dicitur rationalis, hoc est ex accidenti quia eligit sequi rationem cum posset non sequi, nec tamen sequitur econuerso: quod ex accidenti quia intellectus sequitur imperium voluntatis, dicatur volitiuus: quia non potest non sequi. Vnde cum voluntas moueatur in finem praesentem eo quod non potest non moueri in illum, potius dicitur naturaliter moueri in illum quam rationabiliter licet libere: ita quod voluntas hoc modo non dicitur proprie rationalis, nisi quia electio ne liberi arbitrii sequitur rectum iudicium rationis sicut causam sine qua non. Vnde videntur mihi aliqui deficere in eo quid dicunt quod libertas voluntatis non est nisi a libertate rationis: quia ratio cadit in definitione vo luntatis: & per hoc ex libertate rationis qua iudicat libere, est libertas in voluntate: & ideo mouetur voluntas libere secundum rationem. Hoc enim falsum est, quod ratio cadat in definitione voluntatis, nisi sumendo rationem comoniter, vt continet intellectum & voluntatem. Quia si dicatur quod cadit saltem in definitione voluntatis liberae: dico quod & hoc falsum est, nisi per accidens. inquantum enim voluntas sequitur rectum iudicium rationis, potest dici voluntas rationa lis: & similiter libertas rationalis, a ratione quae propria est intellectui, vt dictum est, non tamen ex hoc siue ex ratione autem libertate iudicii eius est libertas in voluntate. Et sic non dicitur voluntas moueri libere secundum rationem quia libertas eius essentialiter est a ratione: sed quia per voluntatis electionem accidit eam sequi rectum iudicium rationis. propter quid solummodo definitur liberum arbitrium quod sit facultas voluntatis & rationis.
AD tertium quod intellectus est magis liber quia in actum suo minus dependet a voluntate quam econuerso: dicoquod licet hoc verum sit quantum ad determinationem actuum suorum in hoc quod voluntas requirit actum primum si de beat determinari ad actum suum: & non econuerso: secundum quod procedit obiectio: multo magis tamen intellectus quo ad actus sui determinationem dependet ab obiecto voluntatis quam voluntas ab intellectum: quia intellectus non requirit solum praesentiam obiecti vt eo praesente seipsum faciat in actum absque omni passione ab obiecto, sicut voluntas requirit praesentiam actus intellectus: sed etiam requirit vt patiatur ab obiecto prius quam pote rit aliquem actum intelligendi elicere. qualiter nequaquam requirit voluntas pati ab intellectu primo secum dum suum actum: prout alias saepius hoc declarauimus exponendo quomodo voluntas non dependet ab intellectu nisi sicut ex causa sine qua non. Intellectus autem dependet ab obiecto sicut ex causa propter quam sic. & hoc de intellectu speculatiuo. Specialiter autem intellectus practicus nec determinationem sui actus habet, nisi a motu voluntatis: quia bonum non est obiectam intellectus vt practicus est inquantum est bo num simpliciter: sed solum inquantum est bonum volitum. alias enim qualitercumque intellectus intelligat bonum etiam sub ratione boni, non intelligit illud nisi vt ipse est speculatiuus. Sed si intellectus speculatiuus intelligens primo bonum sub ratione boni simpliciter intelligat postmodum ipsum sub ratione boni voliti, per quod de proximo habet rationem operabilis: tunc primo intellectus speculatiuus extensione quadam factus est practicus.
On this page