Quaestio 6
Quaestio 6
SEquuntur quaedam pertinentia ad substantiam spiritalem corpori coniunctam specialitur: cuiusmoni est anima humana. Vbi quaerebatur primo vnum quod pertinet ad ipsam animam principaliter: deinde quaerebantur plura alia pertinentia principalitur ad coniunctum ex corpore & anima: sed per animam. llud vnum erat: vtrum esse quiditatiuum sit ab intellectu possibili per actum intelligendi. Ex arguitur quod non: quia intellectum & intellectus sunt relatiua: quorum secundum philosophum in praedicamentis neutrum est cam alterius vt sit. esse quiditatiuum est obiectum intellectus ab eo intellectum. ergo &c.
CONtra, omne quiditatiuum est vel: quia est definitiua ratiovniversalis & conuertibile cum ipso. sed vel est ab operatione intellectus: quia supe illud primi de anima, vel aut nihil est aut posterius est, dicit Commentator: quod intellectus operatur vel in rebus.
DIco quod duplex est actio intellectus possibilis. Vna quae intelligit prima intelligentia & simplici: ad quam determinatur per obiectum. Alia vero est eius actio secunda quae se exercet & discurrit ab vno in alterum diuidendo congregando & conferendo. Et dico quod loquendo de primo actu intelligendi nequaquam esse quiditatiuum est ab intellectu possibili per eius actum: aut etiam vel intellectum quod est eius, proprium obiectum immo econverso ipse intellectus possibilis quo ad talem actum habet esse ab ipso vnielal quid formatum est in phantasia per sequestrationem conditionum particularium lumine intellectus agentis. secundum modum pluries a me exposi tum. Ab vniversal enim sic existente in phantasmate primo immutatur intellectus & determinatur ad primam intellectio nem confusam simplicissimam. Loquendo vero de secundo actu intelligendi: dico quod ab ipso habent esse vel & quid quid est. Licet ei quidquid est sit vel: quia est ratio definitiua vniversalis, proprie dicti & conuertibil cum ipso, sicut dictum est opponendo: differunt tamen proprie loquendo: quia ipsum cone esse definibile per genus & differentias, vt consideratur sub ratione confusi & indistincti secundum partes quae cadere debent in definitiua ratione, sic, proprie dicitur vel: & de esse eius quiditatiuum esse definitum continens ipsum distinctum secundum partes, vt homo animal rationale: & habet ipsum vel esse ab actu intelligendi intellectus possibilis per abstractionem eius a singularibus intellectis in phantasmate ab hoc & ab isto abstrahendo & intelligendo hominem simpliciter, non cointelligendo hoc & illud. Et de tali vniversa verum est quod ipsum posterius est, vt dicit secunda ratio, & ab opere intellectus: quae secundum hoc concedenda est. Similiter dico quod esse quiditatiuum habet esse ab intellectu diuidendo & congregando. Cum enim intellectus operatus fuerit vel quod est primum in ipsa cognitione confusa: intellectus primo concipit in eo genus supremum sub ratione maxime confusi: & secundum artem definitiuam primo diuidit illud genus per duas differentias: & illam quae convenit vnversal definibili aggregat ad genus: & subdiuidit aggregatum: semper addendo differentiam convenientem vel quousque habeatur conuertibile. & illud appellatur quidquid est & definitiua ratio: & est opus intelligentiae simplicis: quid cum formatum fuerit ab intellectu per vltimam differentiam aggregatam praecedenti, tamquam vll distinctum & determinatum per partes mouet intellectum possibilem tanquam eius obiectum: & format in eo intellectionem declaratiuam, quae intellectio appellatur verbum de eo quodquid est. Propter quid Augustinus etiam quidquid est de re appellat verbum eius. & sic ipsum quidquid est ab intellectu simplicis intelligentiae formatum causat intellectum & informat ipsum quo ad intellectionem declaratiuam determinatam.
AD primam rationem quod intellectus & intellectum sunt relatiua &c. Dico quod haec ratio st transcendens, & habent locum in omnibus relatiuis: quo inquantum sunt relatiua vnum non habet esse nisi in ordine ad alterum, & per alterum: tamen in creaturis considerando id quod est in eis vnum bene habet esse sinealtero, vt filius sine patre. & sic contingit in pro posito, vt patet ex dictis.
On this page