Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 7
Equuntur pertinentia principaliter ad coniunctum in homine ex corpore & ani ma. Et erat vnicum pertinens ad statum distributionis poenarum & praemiorum in futuro, & alia plura pertinentia ad statum meriti & demeriti in praesenti. Illud vnicum erat Vtrum soli duodecim apostoli cum Christo in die iudicii iudicabunt mundum.
ET arguitur quod sic, quia illis solis dixit Christus verbum illud quo iudicandi auctoritatem promisit quando dixit. Matth. xix. Amen dico vobis, vos qui secuti estis me & reliquistis omnia, sedebitis super sedes. xii. iudicantes duodecim tribus lsrael &c.
IN contrarium est Augustinus super illud psal. xlix. In circuitu eius tempestas valida. vbi exponens illud Matth. xix. Amen dico vobis &c, quaerit sic. Duodecim apostoli sedebunt non amplius. vbi ergo est apostolus Paulus: numquid inde se paratus est: Manifestat quidem scriptura quod in loco Iudae sit ordinatus Matthias. cadente ergo luda impletus est numerus duodenarius. Quod interponit Augustnus ne dicatur obtinere sedem, promissam Iudae, & hoc supposito sequitur, & quaerit. Cum ergo iste numerus duodenarius occupauerit duodecim sedes, non iudicabit Paulus apostolus: an forte stans iudicabit: quasi diceret, nequamquam: quia mioris auctoritatis est iudicare stando quam sedendo: Paulus autem non iudicabit minori auctoritate quam alii. & hoc est quid subdit dicens. Non est ita. Non enim stans iudicabit qui aliis plus laborauit. sedens ergo iudicabit. ergo &c. Item qui eiusdem gradus sunt in statu meriti, eiusdem gradus erunt in statu praemii, dum tamen caetera sunt aequalia, quia prae mium sm aequalitatem respondebit merito. sed praelati maiores vt episcopi & miores vt curati eiusdem graqus sunt in statu meriti in praesenti cum apostolis & discipulis Christi: ergo epsei si merita eis suffragantur in eodem gradu erunt praemii cum apostolis. sed iudiciaria potestas in futuro pertinebit ad praemium. ergo &c. Item Greti. dicit. x. Mora. in fine. Si quis stimulo diuini amoris excitatus hic possessiones reliquarit, illic proculdubio culmen iudiciariae potestatis obtinebit: vt simul tunciudex cum iudice veniatur qui nunc consideratione iudicis sese spotrintanea paupertate castigat.
DIco quod motiuum huius quaestionis ab initio erat perfectio Pauli apostoli & determinatio duodecim sedium duodecim apostolis, prout procedit primaratio, de quorum: nu mero non erat Paulus vt procedit secunda ratio Hic dicit Augustinus super locum iam dictum insinuando dissolutionem quae stionis. Certe iste vnus apostolus Paulus cogit nos diligentius cogitare & perscrutari, quaere dictae sunt. xii. sedes. & inuestigato quod per ministerium dictae sunt. xii. dissoluit quaestionem subdens. Sed in duodecim sedibus non. xii. homines sed magnus est perfectorum numerus. quid sibi volunt fedes: quid significant: omnes vndique qui perfecti esse po tuert, quia perfectis dictum est: sedebitis super sedes duodecim: ipsum vndique quid dicimus de toto mundo. Quod probat per Paulum de se, & de aliis per ipsum subdens. Apostolus Paulus cum argueret fideles laicos quod iudicia sua ad ec clesiam non deferrent, sed ad publicum trahebant quaecumque habebant negotia, ait. Nescitis quoniam angelos iudicabimus: Videte quemadmodum iudicem se fecit, non solum se, sed & omnes qui recte iudicant in ecclesia. Sic ergo ex praecedenti dicto Augustinus videlicet illo, In duodecim sedibus non duodecim homines &c. Dico quod non solum duodecim, aut tredecim apostoli connumerando Paulum cum aliis duodecim, cum Christo iudices erunt, sed omnes perfecti inuenti cuiuscumque status fuerint, vel conditionis. Vnde Greti. x. libro Mora. Neque nmplus quam. xii. iudi ces illa curia non habebit, sed nimirum in duodenario numero quantitas vniuersitatis exprimitur, quia siquis sti mulo &c. vt iam dictum est in vltima ratione. Ex alio vero dicto, Pauli videlicet de quo dicitr Augustinus Apostolus cum argueret. &c. coniecto quod Paulus quia in futuro iudicem se futurum asseruit & Augustinus caeteros ex dicto Pauli, non pro quocumque opere perfectionis, sed pro opere iudiciario quo iustitia exer cetur in praesenti, vt quamuis omnes perfecti tunc iudices erunt: hoc tamen erit praecipue ratione iudiciariae potestatis quam perfe cti hic in operibus iustitiae erga semet ipsos, aut etiam alios exercent, vt qui ibi iudices fieri cupiunt hic iudi cium & iustitiam circa se & alios exercere festinent, iuxta praedictam Pauli instructionem, quae per illos qui iudices expe ctantur in futuro, in praesenti exerceri constituit: concludens quod qui tunc iudicabunt, in praesenti debent homines iudicare. Ex quo etiam dicto Pauli & adiuncto Augustinus vlterius coniecto non solum quod qui hic exereent iudicium & iustitiam eadem debent exercere in futuro, sed etiam quod qui hic superiora iudicia & excellentius iustitiam exercent illic supiores iudices erunt, ita quod quanto sunt superiora iudicia & excellentiores iustitiae quae praelati exercent non tam circa se quam circa alios: quam quam quaecumque persoae priuatae contemplatiuae aut actiuae quae exercent circa seipsas solas tanto caeteris paribus prout ad status suos pertinent superiores in futuro iudices erunt. Vnde iudicium in futuro priuatarum personarum metitur Greti. sm iudicium & iustitiam quae exercent circa seipsos in praesenti, dicens libro xxvi. Mora. super illud lob. ludicium pauperibus tribuit & reges in solio collocat: Sancti viri reges vocantur, quia praelati cunctis mo tibus carnis modo luxuriae appetitum fraenant, modo aestus auaritiae temperant, & sic de caeteris vitiis. & sequitur. Reges ergo sunt, quia tentationum suarum motibus non consentiendo succumbere, sed regendo praeesse nouerunt. Ab hac potestate regis ad potestatem transeunt retributionis: semet ipsos regendo ad tempus fa tigati sunt, sed in regni erectione solio in perpetuo collocantur: eo illic accipiunt alios digne iudicare quo hic nesciunt semetipsis nequiter parcere. Hic dicitur. Donec iustitia convertatur in iudicium. lustitia. in iudicium conuertitur, quia hi qui nunc iuste & irreprehensibiliter viuunt, tunc iudiciariam potestatem nanciscuntur: & ibi dem super illud lob. Causam iudiciumque recipies. dicit sic. Causam iudiciumque recipient, quia ex ea iustitia qua modo viuunt, tunc in culmine iudiciariae potestatis enitescunt: vt tanto tunc potentius cuncta iudicent quanto nunc potentius iudicantur. De iudicio vero publico praelatorum dicit libro xi. Sancta ecclesia non solum tunc de iniquis iudicat cum vltimi iudicii dies aduenerit, sed nunc etiam de cunctis praue agentibus vel stulte sentientibus iudicare non cessat. Quid ergo arguitur primo: quod solum dictum est. xii. apostolis, sedebitis super sedes. xii. iudicantes. xii. tribus Israel: Dico quod hoc quod illis dixit in verbo isto, in illis omnibus perfectis dixit: sicut quod dixit de iudicandis. xii. tribubus lsrael, in illis dixit de imperfectis omnium nationum. dicente Aug. vbi supra. Sicut enim iudicaturi ex toto mundo, sic & iudicandi ex toto mundo. Alia tria argumenta concedenda sunt secundum iam dicta.
On this page