Quaestio 34
Quaestio 34
SEquuntur quaestiones pertinentes ad doctores. Et proponebantur tres. Vna perti- e nens ad actum docentis: Vtrum doctor intendens principaliter honorem suum in decendo peccet mortaliter. Alia pertinens ad actum discendi: Vtrum melius est i manere in studio spe plus proficiendi, quam ire ad animas intentione salutem eis procurandi. Tertia pertinens ad eorum doctrinam: Quid est quod intendunt Hieronymus & Beda, cum dicunt de numero centenario quod incipit a dextra: & tendit in laeuam: & iterum reuertitur a laeua in dextram.
CIRca primum arguebatur, quod licitum sit intendere honori proprio in docendo, quia dicitur in Ecclesiastico de actu docendi. Propter hoc habeo honorem apud seniores.
CONtra, qui vtitur principaliter aliquo ad quod non ordinatur, in quo deum contemnit, peccat mortaliter. actus enim docendi sapientiam per se ordinatur ad honorem dei & non ad honorem sui: secundum quod dicit Augustinus libro primo de doctrina Christiana. Ad fidem, spem, & charitatem tota militat diuina scriptura, quae principaliter ad honorem dei ordinatur: in quo deus contemnitur si principaliter ad alterius honorem ordinetur ergo &c.
DIcendum ad hoc quod quaestio secum importat suam solutionem. Etsi enim doctor aliquo modo in docendo quaerere posset honorem suum, vt in ipso deus amplius honoraretur: & status doctoris in deo: quod est quaerere principaliter honorem dei: quaerere tamen in docendo principaliter honorem suum: & sic praeferre honorem suum honori diuino: hoc omnino est illicitum: & abusus sacrae doctrinae: & ita peccatum mortale. De talibus dicitur Matthaei. xxiii. Super cathedram Moysi sederunt Scribae & Pharissaei. Glos. i. docentes doctrinam quam Moyses docuit. de quibus sequitur. Omnia opera sua faciunt vt videantur ab hominibus. Glos. eo fine vt venentur gloriam. vbi dicit Chrysostomus. Tolle vitium de clero: ne velint hominibus apparere, & sine labore omnia vitia re secantur. Per dicta patent omnia obiecta.
On this page