Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 35
CIrca Secundum primo arguebatur. quod melius est ire ad salutem animarum procurandum quam stare in studio. Quod dicitur in Ecclesiastico. Quodcumque potest manus tua operari, instanter operare, hoc maxime dicitur de salute animarum procuranda: dicente Augustino. Ille magis in amore dei constituitur qui plures ad amorem dei trahit. hoc potest facere quilibet sufficienter instructus. ergo &c.
DIcendum ad hoc: quod hic primo supponendum est: quod homo sit be ne dispositus ad vtrunque: & ad amplius in studio proficiendum si perstiterit: & ad ani mas, promouendas si prexerit. bene dispositus enim ad curam animarum non autem ad profectum in studio: fatue agit cum dimittit curas animarum transferendo se ad studium. Econuerso autem bene dispositus ad studium, indispositus autem ad animarum curam: multo melius facit se transferendo ad studium vt discat illa per quae ad animarum salutem promouendam fiat idoneus.
SVPposito ergo quod homo sufficienter idoneus sit ad vtrunque: tunc distinguendum est, & ex parte eligentis & ex parte eligibilis. Et ex parte eligi entis primo. aut enim est aeque idoneus & aeque dispositus ad proficiendum sibi & ecclesiae in vno statu & in altero: aut magis est ido neus & melius dispositus ad proficiendum in vno statu quam in altero. "Diuisiones enim gratiarum sunt & diuisiones administrationum sunt: vnicuique autem ad vtilitatem": vt determinat Apostolus primae ad Corin thios duodecimo. Nunc autem vt vult Philosophus in primo Politicae: & Plato in primo Timaeo, tunc optima dispositio est Reip, quando vnusquisque ordinatus est, & deputatus officio ad quod maxime est idoneus quia in illo sibi & aliis maxime proficere potest. In isto ergo casu in quo aliquis est dispositus magis ad vnum quam ad aliud, plana est solutio, quoniam illi qui melius dispositus est studio, & magis idoneus: illi melius est manere in studio spe proficiendi, & magis eligendum: alteri autem reliquum. tunc enim vterque eorum plus potest proficere sibi & aliis. Si vero aliquis quantum est ex parte sua aeque bene dispositus sit: & aeque adoneus ad vtrumque, & aequa opportunitate potest se diuertere ad vtrumque: tunc quaestio est magis dubita bilis: & se tenet difficultas ex parte eligibilis. Aut enim indigent aeque opera sua studium & animae aut alterum eorum magis. Si alterum magis: dico quod tunc melius est se diuertere ad illud vbi est maior indigentia sui. Sl autem aeque idoneus est ad proficiendum in studio, & aeque dispositus, & aeque opera eius indigent studium & animae: tunc distinguo. aut enim tam dispositus est vt in studio legendo & disputando po terit proficere non solum sibi sed & aliis: aut non: sed oportet eum multum temporis impendere studio an tequam deuenire possit ad statum in quo legendo & disputando possit aliis proficere. Si primo modo: tunc vi dendum est quis est maior fructus ecclesiae & multitudini animarum: an bonum & vtilem doctorem vigilare in studio ad alios instruendum, vt vbique terrarum proficiant, & fiant animatum magistri, & ad veritatem fidei & sacrae scripturae illucidandam & corroborandam, & contra impios & haereses defendendam: an ipsum studium dimittere: & ad ecclesiam aliquam se transferre: & ibi praedicando, consulendo, exhortando proficere quantumcunque potest. Certe credo quod in isto casu multo melius est talem doctorem sic vtilem studio spe proficiendi aliis insistere: immo vniuersali ecclesiae: quam ad quamcunque ecclesiam intentione consulendi animabus se transferre. Sl autem studio sufficienter prouisum esset per alios doctores: vt modicum opera eius indigeret, & multum indigeret eius opera ecclesia: ad quam se posset transferre: in isto casu certe credo quod melius est ei dimittere studium, & se transferre, & animabus proficere: quae certe multo adiutorio indigent. Quia enim homo doctor est, hoc est propter alios: non propter seipsum. Quando ergo & vbi non est opus doctrina eius: immo quicquid scholares addiscerent ab eo, eo tempore inuenirent per alios per quos melius discerent: vt praesentia eius fit eis quae si danmnosa: melius est tunc se ad alios transferre: vbi potest singulariter florere, & qui multum indigent doctrina eius opus enim doctoris & magistri nulli quantum est ex parte sui debet esse in desiderio: sed in fuga: propter alios autem assumi debet tamquam necessarium & ex indigentia: sicut est de officio praelationis. hinc dicit Iacobus. Nolite plu res magistri fieri. super quo dicit Gregorius primo Pastoralis. Ne per concupiscentiam culminis: ducatum sus cipiatis perditionis. Vnde antiqui patres postquam essent bene edocti in diuina lege: officium doctoris assumere nolebant nisi molestiis haereticorum compulsi: vt sine peccato silere non possent. secundum quod dicit Augustinus primo de Gen. contra Manichaeos: exponens illud apostoli. Oportet multas haereses esse: vt probati manifesti fiant. Hi inquit deo probati sunt qui bene possunt docere, docere autem nolunt nisi eos qui quaerunt. qui si bonae fidei sunt non cedunt haereticis: sed multi ad quaerendum pigri sunt nisi per molestias & insultationes haereticorum. Qui ergo tales sunt quod opus habent vt scholastici ab eis quaerant quae ignorent: dico quod pro tempore suo, etsi forte non aequi parentur praedecessoribus suis: his multo melius & fructuosius est pro se & aliis studio insistere publico vt faciant magistros & aliorum doctores: quam se transferant & fiant instructores solummodo paruu lorum. Tantum enim distat opus istorum ab opere aliorum: quantum opus architectoris ab opere manuartificis. architector enim docet regulas operandorum quas manuartifex applicat ad opus iuxta regulas sibi traditas: quarum rationes frequenter ignorat. sicut rurales doctores & praedicatores eorum quae praedicant & docent frequenter ignorant rationes. sed tamen docent confidenter: quia sciunt ea quae docent a magistris se accepisse. Quantum ergo vituperandus esset bonus architector: qui multum necessarius esset in directione alicuius magni aedificii, si nollet exercere opus architectonicae: sed insistere lapidum incisioni vel operi caementario: tantum reuera vituperandus esset magnus magister: multum necessarius & vtilis studio, si se transferret ad dolandum lapides spirituales ani marum simplicium. immo multo melius est vt simplices viros doceat regulas dolandi animas. Si autem essent in aliquo opere multi meliores architectores quam ipse de quo est nobis sermo: ita quod eius opere archite:ctonico non indigeretur: sed magis suo opere alios impediret, & minus idonee operarios regeret quam alii regerent si ipse in officio non esset: tunc multo melius esset ei & aedificio erigendo, quod se diuerteret, & ad opus caementarii poneret: vbi multum opportunus esse posset. Similiter etiam de tali doctore: quod multo melius esse posset sibi & aliis: ad inferius officium se demittere, quam locum doctoris occupare.
SI vero aliquis nondum sit sic dispositus in literatura, vt statim possit aliis proficere legendo & disputando: sed oportebit eum multum temporis expendere priusquam ad illum statum possit attingere: iterum distinguo. Aut enim est magna spes in tali quod possit ad summum & arduum gradum doctoris praeeminentis deuenire, si velit studio laborem apponere: aut non est spes talis de ipso: sed merito timendum ne vnquam fiat idoneus ad talem statum promoueri. Sl primo modo: dico quod multo melius est talem studio insistere vt fiat magnus architector, & luminare maius in ecclesia quam si statim dimitteret & permaneret quasi caementarius & luminare minus. Sl secundo modo: quamquam stando in studio possit multum proficere, intantum vt possit in aliquo gradu qualicunque quandoque fieri doctor Theologiae: credo tamen quod tali multo melius est & vtilius pro se & pro ecclesia: cum intantum est instructus vt aliis in ecclesia possit proficere, quod se transferat: & bene vtatur eo quod iam acqsiuit, & ponat se in officio ad quod iam paratus est & idoneus: quam quod amplius expectaret: & ad in certum anhelaret ad quod vix vnquam perueniat, & si forte perueniat hoc est per magnam molestiam: & cum peruenerit, vix tamen modicum in statu proficiet: intantum vt multi dicant ei vt quid lo cum occupas: In hoc enim casu habet locum illud poetae. Nocuit differre paratis. Non dico quin si forte aliquis diu studuerit: & prope sit tempori vt in doctorem promoueatur: etsi magnum gra dum doctoris non praesumat attingere: neque sit spes adhuc de eo: quin melius sit vt expectet suam promotionem: vt ratione status ad quem promotus est, magis credatur ei: & maior confidentia de eo habeatur: & per hoc magis poterit sibi & aliis proficere: vt tamen cum ad statum promotus fue rit se transferat quam cito commode & cum honestate poterit.
ET per hoc patent obiecta: cum obiici tur primo. Quodcunque potest manus tua operari, instanter operare, & certe bonum est. Sed cum duo poterit operari, melius est instantei operari melius. Et cum assumitur quod illud est salus animarum Dico quod verum est, & ad illam debemus omnes laborare: non tamen eodem modo: sed vnusquisque in sta tu in quo magis valet ad proficiendum eis, & in quo excellentius eis proficit. Et iste est status doctoris Theologiae simpliciter & in quibusdam: in aliis autem alius, vt expositum est. Sl autem omnes secundum vnum modum vellent animabus proficere, magnum ex hoc esset eis & ecclesiae detrimen tum. Dedit enim dominus vni quique talenta, alii duo, alii vero vnum: vnicuique secundum propriam virtutem. Matthaei. xxv. Vnde nullus debet ad alium gradum aspirare quam ad illum ad quem se sentiat plus idoneum, quod si sic fieret: optima & conuenientissima esset pax & vnitas ecclesiae. & si secus fi at: hoc non est consuetudo immo corruptela: quae multum modo abundat in ecclesia, vt dicit obie ctum in oppositum. Vnde vt vnusquisque se teneat in ea vocatione qua vocatus est secundum modum praeexpositum: multum hortatur Apostolus cum dicit prima ad Corinthios duodecimo, loquens in parabola quam exponit secundum allegoriam. "Si totum inquit corpus, oculus, vbi auditus: et si totum auditus, vbi odoratus: Nunc autem posuit deus membra: & vnumquodque in corpore sicut voluit. Quia si essent omnia vnum membrum, vbi corpus: Nunc autem multa quidem membra: vnum autem corpus. non potest dicere oculus manui: opera tua non indigeo, aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii". vt non sit schisma in corpore sed in idipsum pro inuicem sollicita sint membra, quod statim explicat & exponit dicens: Vos autem estis corpus Christi & membra, & quosdam pofuit deus in ecclesia: primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores: deinde virtutes. Nunquid omnes prophetae: nunquid omnes doctores: numquid omnes virtutes: Et ad Ephislosohi. Vnicuique vestrum data est gra tia secundum mensuram donationis Christi vt adimpleret omnia. & dedit quosdam quidem apostolos: quosdam autem prophetas: alios vero euangelistas: alios autem pastores: & doctores ad consummationem sanctorum: in opus ministerii: in aedificationem corporis Christi. Et ad Phil. Quicumque er go perfecti. sumus: hoc sentiamus, & ad quod peruenimus in eo maneamus, & in eadem regula permaneamus.
On this page