Quaestio 10
Quaestio 10
CIrca tertium arguitur quod subditus cognoscens quod praelatus suus velit ipsum punire exramcore non debet ei obedire, sic. nullus debet alteri obeditur in eo quid scit ipsum facer iniuste. iste subdi tus: scit praelatum suum facetur iniuste si ipsum puniatur, quia punitio ex rancore non potest esse iusta, ergo &c. Contra, praelatus suus simpliciter praelatus est ei, & absque conditione. & sicut ei praelatus est ita debet ei obedire. ergo &c.
DIco quod praelatus in puniendo talem, autem praecipit ei aliquid contra & suam regulam qua subditus est illi, aut secundum regulam, aut praeter regulam. Si contra: dicosimpliciter quod non tenetur in hoc ei obedire, quia quo ad hoc non est ei subditus. quia cum omnis regula ab ecclesia suscepta facta sit secundum regulam euangelicam & consilia eius: illud quod praelatus subdito secundum regulam praecipit, deus praecipit: & econtra, quod contra illam praecipit: deus prohi: bet: contra quem nemini obediendum est. dicente Bernar. in epistola ad Adam monachum. Liquido apperet mala imperantibus non esse parendum: praesertim cum prauis obtemperans imperiis, in quo homini videtur obediens, deo plane, qui omne quid perperam agitur, interdicit, inobedientem te exhibes. Valde peruersum est profiteri te obedientem in quo nosceris superiorem propter inferiorem diuinam propter humanam soluere obedientiam. Quid enim: quid iubet prohibet deus: & ego audiam hominem surdus deo: non sic apostoli elamant dicentes, melius est obedire deo quam hominibus Si vero praelatus praecipit secundum regulam tenetur subditus in omnibus illi obedire, & similiter in eis quae sunt praeter regulam, dum tamen non sit certum quod vergant contra ea quae sunt secundum regulam. Sed & tunc tenetur obedire quousque in praelatura, permittitur si non poterit als eo impetrari quod desistat. Alias enim debet praesumere quod quicquid praecipit regulae congruat, & ad impletionem eorum quae regula praecipit conferat. Nec in hoc est differentia de inferiori praelato qui praeest. aliis secundum aliam regulam priuatam, qualiter praesunt abbates & caeteri praelati religiolorum, & de superiori praelato ecclesiastico qui praeest aliis secundum regulam publicam Christianae religionis: qualiter praesunt. papa & caeteri sub ipso epsei & curati, de quibus iam habitum est supra: & sm hoc concedenda est secundarotio
AD rationem in oppositum quod subditus scit talem praelatum suum in dicta punitione iniuste agere ergo &c. Dico quod non potest eum: scire in tali punitione iniuste agere nisi sciat eum agere in hoc contra regulam sm quam praeest: & tunc vt dictumest non est ei obediendum. alias autem obediendum est ei, quia non potest scire quod iniuste agat nisi ex praesumptione, cui. inniti non debet, aut recurrendum est ad superiorem, vel per appellationem, vel per conquaestionem. et si non est superiorad quem est recurrem dum, aut per illum non potest hii succursus, stare oportet in obedientia quousque deponatur.
On this page