Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 11
Irca quartum arguitur quod habens sufficienter vnde possit sustentarism statum suum non: tenetur re ceptum in eleemosynam titulo paupertatis restituere. Primo sic. talis eleemosyna ab apostolo ii. Corinth. ix. vocatur benedictio. Error autem personae non facit irritam benedictionem, vt patet in benedictione quam Isaac contulit Iacob vice Esau. Gen. v, quaere etsi conferens dictam eleemo synam erret circa personam credendo conferre illam pauperi idigenti: rata tamen est eleemosyna quam tal non indigens rncipit. sa quando collatio rata est collatum non debet institui. ergo &c. Secundo sic, meretrix acquirens pecuniam ex fornicatione, ligcet eam ex peccato luxuriae acquirat, non tamen tenetur eam vlli restitue re. ergo & similiter iste l: acquirat eleemosynam expeccato cupiditatis, nulli tamen tenetur eam restituere. Tontra. cle ricus acquirens beneficium ex peccato simulationis bonitatis tenetur illud restituere, quiae non intrauit per ostium, ergo & similiter istae acquirens eleemosynam ex peccato simulationis paupertatis illam tenetur restituere.
DIco simpliciter: quod nullus tenetur restituere conferenti receptum titulo eleemosynae quantumcunque habeat sufficientiam sustentationis, eo quod conferens liberaliter contulit intendens proui dere indigentiae personae, cui conferre posset libere etiam si indigens non esset. & hoc quemadmodum lsaac potuis set libere & sufficienter scienter contulisse illam benedictionem Iacob quam ei contulit propter quod non obest error personae, quemadmodum pater qui libere potest haereditare filium quem elegit, & non nisi vnum ex filiis suis, si hae reditando vnum crederet haereditare alterum, rata esset haereditatio, quae tamen rata non esset si haereditaret ex traneum. Et sic processit prima obiectio: quae secundum hoc concedenda est. Sed vtrum iste qui talem eleemosy nam recipit poterit eam sibi reseruare, & in vsum proprium conuertere, de hoc maior est dubitatio, & credo quod non, dum tamen recipienti sufficienter secundum statum suum sit prouisum non tam pro tempore praesenti quam etiam futu ro: de quo probabiliter potest praesumere quod pro illo poterit ei sufficienter prouideri ex iam habito aut ex propria industria seu labore. Sinautem, poterit illam eleemosynam sibi reseruare pro futuro: vt tunc de illa viuat dum senio vel aliquo alio incommodo oppressus lucrari non poterit, vel dum diuino obsequio sine distractione liberius vacare intendit. In quo casu credo quod illam eleemosynam fine peccato sibi poterit reseruare. alias vero nequaquam, sed debet illam pauperi alicui restituere, quia in illa pauperem aliquem defrauda uit qui eam erat accepturus: in quo in pauperem illum peccauit, & quid illius futurum erat per fraudem subtraxit. In quo tamen dantem in nullo defraudare potuit, quia intentio illius illi apud deum ad recipiendum remunera tionem suffecit, propter quod illi nihil restitui debuit. Quietiam etsi ille eleemosynam restituere deberet, quia per ipsum pauperi non conferretur: meretrix tamen nequaquam acquisitum per fornicationem deberet restituere illi a quo recepit. vt non valeat ad propositum secundum argumentum, quia non est simile: eo quod meretrix aliquid de suo dat forni catori. scilicet vsum sui corporis: pro quo per conmutationem pecuniam sumit, & secundum aequitatem iusti tiae commutatiuae illam recipit, licet per opus iniustitiae quod committit. lste autem accipiens eleemosynam nihil de suo reddit, praeter dolum: qui non debet ei patrocinari. Ad argumentum in oppositum per simile de ac cipiente beneficium per simulationem bonitatis, quod tenetur illud restituere, ergo & iste eleemosynam, Dico quod non est verum quod acquirens beneficium per simulationem bonitatis teneatur illud restituere, dum tamen non obsit aliud. Ad cuius intellectum sciendum est: quod cum aliquis acquirit beneficium per simulationem, decipit conferentem illud, & facit illum in conferendo errare contra eius intentionem. Et tunc simulatio & er ror hincinde possunt esse, aut quo ad personam simulantis & beneficium recipientis, aut quo ad personae conditi onem. Si quo ad ipsam personam, puta si conferens beneficium intendit illud conferre alicui certae personae, & si mulans simulat se esse illam personam, puto quod non valet collatio, nec recipiens ius habet in beneficio sibi sic col lato, propter errorem conferentis. & hoc adinstar matrimonii quod contrahit aliquis per errorem cum aliqua per sona, & intendit contrahere cum alia. Sicut enim ibi error personae impedit matrimonium, sic & hic impedit receptionem iuris in beneficio, & tenetur recipiens per talem simulationem illud restituere conferenti, vt conferat illi quem defraudauit. Et hoc idcirco praecipue: quia in collatione beneficiorum ecclesiasticorum non tam debet esse intentio prouidentis prouidere personae cuiquam de beneficio, quam ecclesiae de seruitore Beneficia enim sunt propter seruitia. Et ideo quia sic recipiens defraudauit ecclesiam de seruitore, de quo conferens intendebat prouidere, & praesumitur quod de idoneo, omnino iste qui sic recipittenetur restituere beneficium: non sic autem recipiens dicto modo eleemosynam, quia conferens eam non intendebat per eam prouidere nisi personae. Vnde quia ecclesiae cui debet prouideri multum posset dero gari per errorem personae in collatione beneficii: nulli autem in collatione eleemosynae, quia dan ti ad meritum sufficit sua bona intentio: & pauperi defraudato simpliciter sufficit si pauperi restituatur: dum defraudans non est indigens, nec pro praesenti, nec prao futuro: aut si indigens est pro futuro, etsi non praesenti, in hoc conferens non debet credere se fuisse deceptum, quia saepe fructuosius est tali conferre quam indigenti in praesenti. Si vero sit error quo ad conditionem personae si mulantis & beneficium recipientis: aut ergo conditio ista talis est, quod propter illam factus est insusceptibilis beneficii, aut talis est quod per illam factus est inidoneus ad exequendum beneficium Si primo modo, puta si sit excommunicatus, & simulat se non esse talem, adhuc non valet collatio sicut non valet matrimonium foeminae cum foemina quae se finxit esse virum. & tenetur restituere beneficium. Si secundo modo, subdistinguo tripliciter. aut ergo est conditio talis, quod per illam est omnino impotens implere seruitium ad quod confertur beneficium, puta si finxit se scire literas & literas omnino ignorat, & beneficium requirit literaturam: aut si beneficiatus in vna ecclesia tacens de beneficio impetrat a papa beneficium aliud in alia ecclesia, cum non possit simul seruire in duabus ecclesiis. Et dico quod non valet collatio, & tenetur restituere beneficium, sicut nec valet ma trimonium cum viro carente membro virili, sed deberet separari. Aut est conditio talis quod per illam potest impleri seruitium, licet non ita eminenter vt credebat conferens, & vt ille se simula- uit posse implere. Et tunc dico quod bene valet collatio & non tenetur restituere, quia sufficit idoneom dare quantum est ex parte ecclesiae cui seruiendum est. & hoc sicut valet matrimonium cum viro qui quoquo modo va let actum matrimonialem exequ, licet non ita viriliter vt multi alii. Aut est talis conditio quod stante illa non potest impleri salubriter seruitium ipsi seruienti maxime, puta si non sit bonae vitae, de qua conditione sit mentio in argumento, & quae solet esse regulariter in beneficiis impetrandis per simulationem. Dico quod va let collatio, & non tenetur restituere beneficium, & hoc quia super tali conditione, quia respicit occulta nuiius conferens beneficium ad plenum certificari potest: & variantur homines m talem conditionem frequenter: nec a tali conditione omnino dependet seruitii executio. Et est simile de matrimonio cum paupe re qui simulauit se diuitem: propter qualem fictionem non est minus ratum mrimonium. Et in praedictis casibus in quibus non valet collatio beneficii acquisiti per simulationem, non est simile de receptione eleemosy nae per simulationem secundum praedicta.
On this page