Quaestio 9
Quaestio 9
CIrca secundum arguitur quod generalia interdicta in communitatibus non sunt licita, sic. Innocentius dicit de sententia excommunicationis. c. Romana ecclesia. In vniuersitatem vero vel collegium proferri excommunicationis sententiam penitus ihibemus volentes animarum vitare periculum quod exinde sequi posset, cum nonnumquam contingeret innoxios in huiusmodi scientia irretiri, quid vt dicit Greti. esse non debet: cum peccata tantum suos actores tenere debent. s, quando fiunt genera lia interdicta in communitatibus, etiam multi inoxii huiusmodi interdicto irretiuntur. ergo &c. Item illicitum est accipere beneficium sine seruitio, sed clerici in interdictis accipiunt sua beneficia. ergo &c.
DIco quod quia sim dicta in praecedenti quaestione princeps quodammo repraesentat totam communitatem quo est sub ipso, ideo factum suum interpretatiue censetur factum totius communita tis. propter quod pro deli cto principis contra ecclesiam vt citius ad emendam compellatur, licitum est interdictum in communitatem. in quo nullus omnino innoxius punitur, quia illi qui in multitudine non sunt noxii, propria noxa personali, sunt tamen noxii interpretatiue noxa sui capitis, sm quod membrum reputatur noxium noxa capitis: & quemadmodum quodammodo omnes sumus noxii noxa primi parentis, licet alias multum sit dissimile. Et ratio ista veritatem habet in interdicto terrae ipsius principis. sed si princeps malefaciat contra ecclesiam aliquam: & propter hoc feratur interdictum in terram alienam: non video ibi rationabilem cauam, quia ibi nullus est noxius nec vere, nec interpretatiue. Quod arguitur in oppositum de sententia excommunicationis, dico quod non ⁋ est omnino simile, quia sententia excommunicationis multo grauior poena est quam interdicti, propter quod maiori cautela ferenda est. propter quod licet interdictum feratur in conmunitatem pro delicto solius principis, non tamen sententia excommunicationis, dum tamen non constet euidenter singulos fore in delicto, sicut sunt omnes & singuli graecorum in delicto schismatis contra ecclesiam latinorum, in quam vt puto bene posset potentia iuris sententiam excommunicationis ferre, non obstante edicto Innocentii quid loquitur in casu: cum praesumi potest quod in communitate sint aliqui innocentes. Ad secundum quod in interdictis clerici sumunt sua beneficia, quid non licet: Dico i quod verum est si ipsimet ferrent interdictum in ecclesiam suam absque causam rationabili. sed si cauam rationabili ferant illud quod feratur a suo superiori, non debent perdere sua beneficia, quia non stat per ipsos ne faciant officia.
On this page