Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 13
Irca secundum arguitur, quod pupilli possunt absque peccato accipere vltra fortem, & salua for te a suis tutoribus occasione bonorum suorum quae custodiunt, sic. quod tutores ex parte conmu nitatum bona pupillorum custodiunt, hoc frequenter est contra voluntatem amicorum & parentum illorum, qui libenter de bonis illorum negotiarentur, & de lucro pupillos sustentarent, & quandoque fortem augerent plus lucrando de bonis illorum quam dent tutores ad eo rum sustentationem, puta decem libras annuatim pro centum. & sic quod pupilli illas decem libras pro cetum accipiunt annuatim inuiti faciunt & coacti propter sustentationis necessi tatem: in quo vt videtur nullus peccat. ergo &c. Item sic tenere sub tutela communitatis bona pupillorum frequenter vergit in vtilitatem reipublicae: quae conmodius in suis indigentiis non posset sibi prouidere de tanta pecunia pro tanto. dare autem aliquid pro conmodo communitatis, & similiter accipere: vt videtur: licitum est. ergo &c. ltem. hoc tenet vsus plurium ciuitatum: quod non faceret vt videtur nisi liceret. ergo &c.
CON tra. talibus tutoribus datur pecunia vt numerata: quae vt huiusmodi non habet in emptione & venditione nisi rationem medii: in qua non differunt substantia & vsus, quare non datur nisi sub ratione mutui aut depositi. sed nec ratione vnius nec alterius licet sumere quicquam vltra fortem, quia vsura esset. ergo &c.
DIco iuxta processum vltitni argumenti quod ex quo dicti tutores non tenent bona pupillorum nisi sub forma pecuniae numeratae, quae inquantum huiusmodi differentiam vsus a sua substantia non habet, vt non possit pro eius vsu aliquid sumi, nec pont esse extremum estpti aut venditi vt plus pro eius detentione accipiatur quam valeat, nec plus valere seipsa: & in empto & vendito debet esse valoris aequalitas, prout determinabitur in quaestione sequenti: idcirco dico quod illi pupilli dicti decem libras dictas salua forte centum librarum non accipiunt nisi sicut partem quandam illarum centum libra rum, quod nullo modo quantum video potest esse sine vsura mera. sed si quae modo liceret accipere ibidem aliquid vltra fortem, non video quod aliter possit accipi nisi sub ratione interesse tanquam a violento & iniurioso detentore rei alterius quod bene putolicere ex parte pupillorum recipientium, dum tamen ipsimet potentes & valentes lucrari de pecunia sua, aut parentes ipsorum vellent eam hatrne ad negotiandum, & contra voluntatem eorum a dictis tutoribus detineatur. Sed tunc pro centum libris non deberet esse certus numerus pecuniae recipiendae, videlicet decem librarum, sa solum modo ad arbitrium boni viri iuxta circunstantiam temporis, loci, & personarum quae de pecunia negotiarentur. Nec est tunc dicti tutores dictam pecuniamabsque peccato iniuriae possent detinere. Non enim interesse soluitur nisi pro iniuriosa rei cuiusque detentione. etenim licet de iure ministri reipublicae possent esse tutores bonorum pu pillorum, nec in hoc essent iniuriosi nec detentores violenti, essent tamen si ipsimet pupilli vel amici eorum vellent negotiari de illis bonis, & illi non vellent ista dare sub bona tutela, nec negotiari de illis ad profectum pu pillorum, iiuriosi & violenti detentores quo ad hoc. Quia arguitur primo: quod dicti pupilli necessita te coacti recipiunt dictas decem libra scilicet propter suam sustentationem, Dico quod propter necessitatem sustentationis extremam licet accipere a quocumque & quolibet modo, sed hoc non habendo oculum ad mutuatum vel depo situm. illud enim nequaquam licet. Et sic necessitas pupillorum qui etiam absque necessitate essent dictas decem libras pro centum recepturi, non excusat illos a vitio vsurae: etsi debitum interesse excusaret, quid multo magis inculparet vitio iniuriae ipsos tutores etiam si dictas decem libras persoluant pro interesse. & sic in omnem euentum aut pupilli peccant, & tenentur ad restitutionem accepti vltra fortem, aut ipsi tutores cum hoc quod annuatim soluunt decem libras pro interesse. Ad secundum quod illud vergit in vtilitatem communitatis: Dico quod licet quilibet de ciuitate teneatur succurretur de suo, & hoc bono communitatis, quoniam sicut dicit Tullius libro i. de officiis, vt praecla re scriptum est a Plarone, Non nobis solum nati sumus, ortusque nri partem pria vendicat partem amici. in hoc na turam debemus ducem sequi: communes vtilitates in medium afferre, mutatione officiorum dando & accipiendo. & infra Omnibus inter omnes societas haec est: in qua omnium rerum quas ad communem hominium vsum natura genuit, ista seruanda est communitas, vt sicut in graecorum prouerbio est amicorum omnia esse communia. Quia tamen ciuitas titulo custodiae aliquorum bona contra voluntatem illorum vel amicorum eorum volentium pro illis de eis negotiari detineat iniquitas est gubernantium communitatem. aut si vltro pro. c.libris decem accipiunt vltra fortem, non titulo in teresse, proculdubio vsura est. Ad tertium quod hoc tenet vsus plurium ciuitatum: Dico non vsus sed abusus: nec ob hoc delicta sunt minora quia plures eis irretiti sunt. & si multi sic faciunt credo quod ignoranter fa ciunt, aut male circa hoc instructi sunt.
On this page