Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 12
SEquuntur quaesita de peccatis. Et erat vnicum de peccato omissionis: Vtrum videlicet doctores ecclesiae deberent facere conscientiam de peccato eo quod non laborant ad conuersionem infidelium. Alia vero duo de peccato commissionis. Quorum primum erat in tutelis Vtrum pupilli a tutoribus custodientibus bona sua praesent aliquid absque peccato recipere occasione bonorum illorum vltra fortem salua forte. Secundum vero erat in con tractibus, vtrum liceat vendere rem aliquam plus debito propter indigentiam emen tis.
CIRca primum arguitur quod doctores ecclesiastici deberent facere conscientiam peccati eo quod non laborant ad conuersionem infidelium, sic. quod doctores ecclesiastici non laborant ad conversionem infidelium hoc non omittunt nisi propter metum mortis, sed propter hoc non deberent omitter exemplo apostolorum, quos misit deus sicut oues ad lupos, dicens eis. Nolite timere qui corpus occidunt. de quo plurima Matth. x. Talis autem omissio non est fine peccato ergo &c. Contra, non est bonum sumere panem filiorum & dare cani bus ad manducandum, panis filiorum qui sunt Christiani est verbum doctrinae & praedicationis sanctae quod mittitur illis quibus proponitur. infideles autem canes sunt. ergo &c.
DIco quod doctores ecclesiasti ci si accessus eis esset aptus proponendi verbum praedicationis, maxime si cum hoc probabiliter credere possent quod ad praedicationem eorum infideles conuerterentur, licet cum hoc etiam probabile esset eis quod si in praedicatione verita tis persisterent, ab illis quibus conuersio aliorum displiceret, deberent occidi (uncut patuit apostolis, & sicut probabile fuit eis quod ad eorum praedicationem infideles conuerterentur: tum quia ad hoc specialiter eos misit Christus & miracula concessit dicens eis illud. Videte regiones quomodo albae sunt ad messem. Regiones quidem albae ad messe erant infidelium multitudines paratae ad conversionem, magnam deberent sibi facere conscientiam peccati si ad infidelium conversionem non laborarent. Sed nunc postquam sectae infidelium in sua infidelitate sunt obdu ratae contra fidem christianorum, vt non sit spes de illorum conversione, nec signum conuersionis eorum futurae percipiunt, nec ad hoc missionem specialem susceperunt, nequaquam super ista omissione debent sibi facere peccati conscientiam, & hoc maxime idcirco, quia ad liberam praedicationem contra ritus & legen suam infideles neminem admittunt, sed capitali sententia plectunt statim praedicare contraria illis attentantes. sm quod super hoc Sarracenorum expressum hentedictum. Vnde in tali statu Sarracenos adire nihil aliquae esset quam propriam mortem sine fructu procurare, quod non licet, dicente Augustinus in casu quasi consili ad Bonifacium. Quando adhuc cultus idolorum fuerat, ad Paganorum celeberrimas solennitates ingentia turbarum agmina venie bant, non vt idola faterentur: sed vt interficerentur a cultoribus idolorum. Illud si accepta licentia a potestate facere vellent, siquid eis accidisset possent hairne qualemcumque vmbram nominis martyrii, sed ad hoc veniebant vt integris idolis ipsi perimerentur. Vnde sicut Iudaeis in sua pertinacia induratis per Paulum dixerunt apostoli illud Actum. xiiii, quia in dignos vos fecistis verbo dei, ecce convertimur ad gentes, nec de caetero visi sunt regulariter praedicare lu daeis, sed gentibus tantum: sic omnibus infidelibus modo in sua perfidia induratis, dicere debent illis ecclesiae doctores, quia indignos vos fecistis verbo dei, ecce convertimur ad fideles nios. Si tamen admitterentur absque legis edicto de eorum punitione festina, sicut admittebantur apostoli quando licuit cuique sectam & ritum viuendi eligere quem voluit: secundum illud quod dicit Tullius libro primo de officiis. lpsi autem gerere quam personam velimus anostra voluntate proficiscitur, vt nonnulli omissa imitatione maiorum suum quiddam institutum consequantur. Hoc igitur cum quaerimus, hoc in primis constituendum est quos nos & quales esse velimus, & in quo genere vitae: quae deliberatio est omniumdit ficillima. Nam Herculem Prodicus dicit vt est apud Xenophontem: cum primum pubesceret, quid tempors anatura ad eligendum quam quisque viuendi viam sit ingressurus datum est, exisse in solitudinem, atque ibi sedentem diusecum multumque dubitasse cum duas cerneret vias, vnam voluptatis, alteram virtutis, vtram in gredi melius esset. In qua deliberatione ad suam cuiusque naturam omne consilium est reuocandum vt constare in pear petuitate vitae possimus nobismetipsis, nec in vllo officio claudicare. Si inquam praedicatores nunc dictomodo admitterentur, non video quind doctores ecclesiae deberent sibi facere conscientiam peccati si non aliquando laborarent & tentarent an possent eos conuertere: qualem sibi tunc debuissent fecisse apostoli si tunc non laborassentur ad infi delium conuersionem. Per quod patet responsio ad primum obiectum. Secundum autem quod est in oppositum, non procedit bene quia nititur probare, quod nec apostoli debuissent laborasse ad conuersionem infidelium, quia canes erant and suam conuersionem. Nisi forte velimus distinguere de canibus, dicendo quod sunt canes rabidi qui mordent panem eis apportantes, nec volunt illum comedere, sed potius pedibus suis eum conculcant, & sunt canes non rabi di qui non mordent panem eis afferentes, sed potius applaudunt, & panem eis oblatum libenter comedunt. Primo modo canes spiritaliter sunt infideles moderni temporis, quibus doctrina veritatis proponenda non est, quia contu meliis & blasphemiis quasi pedibus suis conculcarent: insuper & praedicantem illico occiderent, sicut dictum est Secundo modo canes fuerunt infideles tempore apostolorum: quibus doctrina veritatis proponenda fuit: quia absque in iniuria praedicantium cum gaudio illam erat multitudo susceptura & comestura, vt de canibus fierent per fidem rationales homines.
On this page