Quaestio 14
Quaestio 14
CIrca tertium arguitur: quod propter indigentiam emptoris licet vendere rem plus debito, sic. tantum res valet quantum vendi potest, quaere cum res possit vendi plus debito propter in digentiam emptoris tantum valet quantum haberi potest pro ipsa ab emptore indigente. sed licet rem quancumque vendere tantum quantum valet. ergo &c.
CONtra. iste vendens in hoc quod rem suam vendit plus propter indigentiam emptoris, vendit quod suum non est scilicet necessitatem vel indigentiam alterius: in hoc videlicet quod illam po nit in parte pretii, rem suam propter illam plus pretiando: quod nequaquam licet. ergo &c.
DIco quod secundum quod alias declaraui in quadam quaestione de Quolibet: am scilicet liceat emere rem pro minori pretio quam valeat propter ignorantiam vendentis, aequalitas debet obseruari quo ad pretium inter emptum & venditum siue datum & acceptum, prout requirit iustitia commutatiua. scilicet secundum qualitatem siue dispositionem aut circunstantiam temporum & locorum in quibus fiunt emptio & venditio, & hoc prout dicta aequalitas de propius potest seruari iuxta aestimationem rectae rationis. Idcirco igitur, quia talis aequalitas in proposito non seruatur, quia indigentia emptoris non est circunstantia propter quam debet augeri pretium venditi, immo est circunstantia qua debet ven ditor moueri ad libentius vendendum rem suam & facilius, & sic propter quam potius pretium excha ritate diminui deberet quam ex aliqua cupiditate augeri, Dico quod omnino illicitum est plus vendere rem suam propter emptoris indigentiam, & pro eo quod accipit venditor vltra iustum pretium ad aestimationem viri iusti, non est venditio, sed extorsio: & ita species rapinae. & secundum hoc concedenda est ratio secunda. Ad primam in oppositum quod tantum res valet quantum vendi potest: Dico quod verum est de potentia iuris quae debet esse recta ratione regulata, quia id solum possumus licite & absque peccato quod de iure possumus, non autem verum est de potentia facti siue de potentia absoluta qua id posse dicimur quod ex circunstantia in aliquo casu licite possumus & in alio non: quae vere dicitur potentia absoluta. Dicitur etiam potentia facti quando per ipsam fit quod non licet pro loco & tempore, licet alias licere possit. Potentia autem facti simpliciter die illa quae sit quid omnino illicitum est & in nullo casu licitum: vt adulterari vel occidere innocentem. Quare cum in proposito res ista non possit plus vendi de potentia iuris, sed solummo de potentia facti, aut de potentia absoluta, quia forte in aliquo casu licitum est ista vendere tantum, puta propter circunstantiam communem temporis aut loci: nullo igitur modo res dicta tantum valet quam tum tali potentia vendi potest: & ideo talis venditio non est licita secundum dictum modum.
On this page