Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 1
DIsputatio nostra omne Quoli bet vltimo habite. scilicet quintadecima, continebat quaestiones. xvi. Quarum vnica erat de deo: Caeterae autem omnes erant de creaturis. Illa vnica de deo erat: vtrum deus posset facere quod vacuum esset. Ex arguebatur quod sic: quia deus posset facere materiam quae est sub forma substantiali & quantitate, subito esse absque forma huiusmodi & quantitate, quo facto necessario sequitur vacuum esse, aut motum fieri in instanti. sed motum fieri in instanti est impossibile secundum philosophum. vii. Physicorum: vbi probat quod omne quod mouetur in tempo re mouetur, & nihil in instanti: ergo &c. Probatio suppositi est, quod deus posset abstrahere vim qua conseruat res in esse a forma & quantitate: & non a materia: quo facto for ma & quantitas qua compositum ex materia & forma spatium occupauit, puta inter partes aeris contentum, caderent in non esse, remanente materia in esse: & tunc partes illae aeris aut subito concurrerent & in instanti ne esset vacuum: sed sic non possent concurrere nisi per spatium aeris circunstantis dictum spatium per rarefactionem successiuam, ad quam sequitur partium concursus ad replendum dictum spatium non nisi per motum localem in dicto instanti: aut concurrerent in tempore, & esset vacuum inter partes in roto illo tempore vsque ad perfectam reconciliationem earum: licet continue minus & minus: cum nuilum esset ibi corpus persecte implens illud spatium: aut non concurrerent illae partes omnino: sed starent in - eodem statu quo prius absque omni rarefactione: & sic perfecte maneret illud spatium vacuum aequalium dimensionum separatarum cum dimensionibus in materia quae prius illud occupauerunt.
CONtra. si deus facere posset quod vacuum esset, posset facere quod essent contradictoria simul: puta quod partes com tinentes vacuum essent simul & non simul: quod deus non potest facere: quia est omnino infactibile: ergo &c. Probatio consequentiae suppositae est: quod si vacuum factum esset a deo dicto modo, partes dicti continentis essent simul: eo quod ipsarum nihil est medium per definitionem eius quod est simul. v. Physic. Nihil autem est medium inter partes dicti continentis: quia nihil est medium nisi vacuum, & vacuum nihil est secundum philosophum. iii. Physic. Partes etiam dicti continentis non essent simul: tum quia vacuum est medium per quid distant, tum quia materia manens est medium: tum quia ipsae ante materiae denudationem non erant simul: quare nec ipsa denudata statim sunt simul: cum nihil ex illa materiae denudatione circa partes continentis immuta tum sit.
ISTAquaestio vt existimo introducta est quia aliquis nuper posuit quod materia non potest esse sine forma & quantitate: & quod deus hoc non posset facere: cuius contrarium alias determinaui. & illud posuit ea videlicet ratione: quia sequeretur aut quod vacuum poneretur esse, aut motus esse in instanti prout procedit primum argumentum: & supposuit, vt tactum est in eodem argumento, quod motus non potest esse in instanti, quod procul dubio verum est etiam in proposito: posito quod sit vacuum secundum dictum modum. Licet enim in vacuo non posset esse motus grauis aut leuis secundum se: sed tantummodo motus progressiuus ani malium secundum Conment. iiii. Physic. posita tamen materia subito spoliata forma & quantitate secundum tactum modum, dictae partes aeris in vacuo quod ibi procul dubio partibus dictis intercideret, per motum conmcurrerent: quia non concurrerent nisi manentes connexae in continuo: & hoc non nisi per suam rarefactionem: quae non subito in instanti sed successiue & in tempore fieri posset, quousque toto spatioreple to omnino exclusum esset vacuum. Probauit autem ille quod vacuum omnino esse non potest etiam deo agente& hoc per secundum argumentum. Ex quo vlterius conclusit impossibilitatem illius quo posito sequeretur vacuum esse: cuiusmodi est materiae denudatio a forma & quantitate etiam deo agente. Seddico ego quod licet alias impossibile esset materiam dicto modo denudari, ponere tamen hac de causa siue rationeiam dicta ab ille. scilicet deo eam non posse denudari dicto modo, est valde debile motiuum: quod nec deberet quemquam rationabiliter mouere ad negandum dicto modo materiam posse deo agente denudari. Cuius debilitas appa ret applicando causam illam quaestioni qua quaeritur: vtrum deus posset annihilare & secundum materiam & secundum formam substantialem & secundum omnia accidentia aliquod corpus contentum inter partes aeris, puta lapidem aut totam speciem contentam inter terram & ignem: & hoc continendo ignem superius ne rate factione descenderet: & terram & aquam inferius ne rarefactione ascenderet. quo etiam posito secundum philosophum. iiii. caeli & mundi. ignis non descenderet: quia est in omni loco leuis. Similiter nec terra aut aqua ascenderent: quia secundum ipsum ibidem sunt in omni loco graues: licet aer amota terradescenderet eo quod in suo proprio loco grauis est: vnde nec ascenderet eleuata sphaera ignis secundum philosophum ibidem. Etiam an posset annihilare totam sphaeram elementarem sub sphaera lunae absque complicatione partium illius. Et constat quod non est negandum quin deus haec & consimilia facere posset: quia qua ratione posset vniuer sam creaturam mundi annihilare, eadem & quamlibet partem eius annihilare posset, & vnam altera manente. Omnis enim creatura ex se caderet in nihilum sicut de nihilo facta fuit, nisi manu conditoris teneretur in esse: qui manum suam potest subtrahere, siue a toto vniuerso, siue a quacumque parte eius ad libitum suae voluntatis: quia non de necessitate vllam creaturam conseruat in esse, sicut nec de necessitate vllam in esse produ xit: sed solummodo libertate arbitrii voluntatis suae. Contra hoc tamen posset argui ex causa, siue ratione praedicta eo modo quo ille arguit contra ponentes deum posse dicto modo denudare materiam. Argueretur enim sic. Si deus posset lapidem existentem in aere aut totam sphaeram aeris aut etiam totam sphaeram quatuor elementorum annihilare, sequeretur vacuum esse, aut motum esse in instanti sicut prius. Et suppo sito vt prius quod partes circunstantes concurrere non possent subito: sicut suppositum est prius: concludi posset modo quo prius: si deus annihilaret aut annihilare posset aliquid praedictorum, quod sequeretur va cuum. & tunc vlterius: sed impossibile est vacuum esse secundum philosophum. ergo impossibile est illud ex quo hoc sequitur scilicet deum posse aliquid praedictorum annihilare. Sed non puto quod sit aliquis catholicus qui propter fugam inconuenientis quod est vacuum esse, aut posse esse, duci deberet ad negandum antecedens, dicendo quod deus nul lum praedictorum annihilare posset: immo potius deberet a quolibet concedi vacuum posse esse: & deum posse facere quod vacuum esset: quam negari deum aliquid praedictorum posse annihilare. Consimiliter ergo & ad propositam quaestionem descendendo dico quod deus posset facere si vellet quod vacuum esset: & hoc sic vt perseueraret in esse absque omni spatii separati repletione, aut per partium corporis circunstantis concursum, aut per aliquid corpus quid deus de nouo produceret loco corporis annihilati, aut per materiae prius denudatae restitutionem per formam & quantitatem: licet natura hoc facere non posset: quia ipsa materiam non potest omnino denu dare: nec corpus aliquid annihilare. Vnde quia Philosophi putabant nihil posse fieri nisi natura agente vt medio sine quo ponebant deum nihil posse de nouo agere: iuxta dictum Philosophi. viii. Physi. Voluntas anti qua nihil noui operatur nisi mediante alio antiquo: & quia natura non potest materiam omnino denudare aut corpus aliquid omnino annihilare: sine quibus vacuum fieri non potest: & cum hoc non potest habere esse sicut aliquod ens per se existens: & per se in esse productum: idcirco ponebant quod vacuum esse esset impossi bile simpliciter. Sed licet hoc sit simpliciter impossibile, scilicet quod vacuum habeat existere agente natura: & sicut aliquod ens per se existens & per se in esse productum, prout bene procedunt rationes philosophi: quia vacuum esse non potest: bene tamen possibile est vacuum esse agente deo: & hoc sicut quiddam ens per accidens, secundum modum quo declarauimus vacuum esse ens per accidens in quodam alio quo libet praecedenti. Et secundum hoc concedendus est processus primi argumenti. Ad argumentum secundum in oppo situm, pro eo quod probat quod impossibile est vacuum esse: quia ponere vacuum esse est ponere contradictoria esse simul: puta partes continentis vacuum esse simul & non esse simul: Dico quod hoc falsum est: immo pro toto tempore quo vacuum est, partes circunstantis & continentis illud non sunt simul: sicut neque erant simul prius quando corpus erat contentum in situ vacui. per cuius annihilationem aut materiae eius denudationem generatum est vacuum: secundum quod processit secunda pars illius argumenti, & bene. Quia autem arguebatur secunda parte eius: quod etiam non essent simul: quia nihil esset medium illarum: dico quod reuera nihil est medium quod est aliquid ens per se & positiuum: est tamen medium vacuum sicut aliquid ens per accidens & priuatiuum. secundum modum quo expositum est vacuum esse ens per accidens & priuatiuum in dicta quaestione. Et sic dicendo quod inter partes continentis vacuum nihil est medium: negando aliquid generaliter tam pro eo quid est ens per se positiuum quam pro eo quid est ens per accidens priuatiuum, illud simpliciter falsum est. Sed talis negatio est in dicto philosophi de simul: quod simul sunt il la quorum nihil est medim. scilicet nec aliquod ens per se: nec ens per accidens. Negando vero specialiter pro eo quid est ens per se solummodo, verum est quod nihil est medium inter partes continentis vacuum. Sed non est talis negatio praecisa in definitione eius quod est simul: & ideo non sequitur quod simul sint partes inter quaes non est medium inter vacuum.
On this page