Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 2
Equuntur quaesita de creaturis. Quorum quaedam erant de creatura humana vnita diuini tati in Christo: & quaedam alia de creaturis absolutis non vnitis diuinitati. De pri mo quaerebantur tria: Duo de quibusdam actionibus procedentibus a Christo secundum eius naturam humanam. Quorum primum erat: vtrum Christus ascendit super omnes caelos. Secundum erat: vtrum omnis actio Christi humana sit supernaturalis. Vnicum autem & tertium erat de quadam actione terminata in corpus Christi scilicet vtrum operatio qua convertebatur cibus in corpus Christi, erat naturalis. Circa primum arguitur quod Christus non ascendit super omnes caelos, sic. secun dum philosophum. v. Physi, omnis motus est a termino in terminum. illuc ergo vbi nullus est terminus nihil moueri potest: quia esset motus fine termino. super omnes caelos nullus est terminus: quia super omnes caelos nihil est nisi quid est extra omnes caelos, non enim idem sunt esse supe omnes caelos & extra omnes caelos. extra autem omnes caelos nihil est omnino, nec plenum, nec vacuum, nec tempus, nec locus. secundum philosophum. i.t caeli & mundi, terminus autem motus non est nihil. ergo &c. Confirmatur autem ratio ista per illud quid Dauid propheta loquens in psal. de Christi ascensione dicit sic. Asummo caelo egressio eius: & occursus eius vsque ad summum eius. occursus iste ascensio eius fuit. Ascensio ergo Christi fuit vsque ad summum supremi caeli, quid est supe omnes caelos. ergo &c. In contrarium est illud quod dicit Grego. in praefatione pentecostes de Christi ascen sione. Ascedens super omnes caelos sedensque ad dexteram &c. quid assumpsit de ad Ephe. iiii. vbi dicit aposto lus. Qui descendit ipse est qui ascendit super omnes caelos. Dico quod hoc quod Christus super omnes caelos ascendisse scribitur: sanum requirit intellectum & pium expositorem. Quia enim ascensus motum dicit ad superius: superius autem semper dicitur respectu inferioris: et superius atque inferius duplici ter possunt intelligi, vel loco vel dignitate: vtroque modo Christus intelligendus est ascendisse super omnes caelos. Super illud Ephe. iiii. Ascendens Christus in altum. dicit Gloss. Et loco & dignitate: quod Christus vna persona deus & homo ascendisse dicitur, secundum humanitatem eius dictum intelligitur. Super illud Ephe. iiii. Quia autem ascendit quid est nisi quia & descendit. dicit Glossa. Secundum corpus & animam ad caelos ascendit. Ad caelos spirituales trinitatis diuinarum personarum ascendit quando in sua incarnatione ad aequalitatem dei patris humanitas eius est assumpta per vnionem naturae humanae cum diuina, secundum quam est aequalis patri. Vnde super illud psal. xviii. Occursus eius vsque ad summum eius, dicit Augustinum. Occurrit ple nitudini diuinitatis vsque ad aequalitatem patris. vt enim super illud loan iii. Nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo. dicit Beda, filius hominis quod in sua natura habere non potuit hoc in dei filio a quo assumptus est habuit. Et per hoc ascendit Christus vna persona existens in duabus naturis in cae lum per eius humanitatem: sicut econuerso descendit de caelo secundum eius diuinam naturam. Vnde supe illud psal. xvii. Inclinauit caelos & descendit. dicit Augustinus Descendit ad hominum infirmitatem. De vtroque autem simul dicit Glossa super illud. Quia autem descendit &c. sic. Quomodo humanitas ascendere potuit nisi quia diuinitas primum descendit: descendit quidem diuinitas non localiter: sed per exinanitionem sua. scilicet in assumpta humanitate. Sic etiam econtra isto modo iam dicto ascendit humanitas non localiter: sed per re pletionem sua. scilicet ex assumpta diuinitate quae est ascensio non loco sed dignitate: & per istam ascensionem ad cae los spirituales trinitatis ascendit super omnes caelos spiritales spiritalis creaturae & loco & dignitate. secundum illud psal. xvii. Ascendit super cherubin & volauit super pennas ventorum. Super cherubin dicit August. exaltatus est super plenitudinem scientiae: & super virtutes animarum: quibus se velut penis a terrenis timoribus in auras libertatis attollunt. Hinc dicitur in psal. cxii. Excelsus super omnes gentes dominus & super cae los gloria eius. vbi dicit Augustinus Gentes homines sunt. Sed non solum excelsus super omnes gentes dominus, verum etiam super caelos gloria eius. Sicut autem per gentes intelligit homines: sic per caelos intelligit angelicos spiritus: inquantum respectu illorum homines dici possunt terra. Communiter tamen & homines & angeli caeli dicuntur. Super quos Christum ascendisse intellexit Greti, quando dixit. Qui ascendens super omnes caelos. Quid bene declarauit describendo terminum ascensionis vbi ascensus ille stetit, subdens. Sedensque ad dexre ram dei patris, quod est in plenitudine diuinitatis aequalem patri residere. vnde super illud psal. xlvii. Asce dit super caelum caeli. dicit Augu. Ergo super caelum caeli sedet ad dexteram dei patris. & hoc est quod dicit apostolus. Ascendit super omnes caelos. Quid amplius exponens loan. Damasce. libro iii. ca. xxxi. dicit sic. Ad dexteram dei patris sedere aimus Christum corporaliter. Dexteram autem dicimus patris gloriam & honorem diuini tatis, in qua corporaliter sedet glorificata eius carne. Et sic loquendo de ascensione dignitate super omnes cae los omnis spiritualis creaturae bene procedit vltima obiectio. De ascensione autem eius loco super omnes caelos si intelligamus super caelos iam dictos creaturae spiritualis, adhuc bene habet veritatem caelos appellando bonos homines qui creduntur post corporum resurrectionem in paradiso caelesti in diuersis sedibus corpo ralibus corporaliter residere dispositi pro qualitate meriti: inter quas sedes Christi sedes erit supre ma, vel situ locali, vel dignitate, vel potius vtroque modo. Vt sicut Christus corporaliter & circunscri pto corpore creditur ascendisse secundum Damalis. libro iii. ca. xxxi. in exponendo illud Actuum primo. Veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum. dicentem. Ascendere autem ex terra ad caelos, & rursum descem dere actiones sunt circunscripti corporis: Sic in corpore circunscripto a loco determinato creditur in aliqua parte determinata caeli residere quaecumque sit illa. & in quocumque situ. Si vero intelligere conetur aliquis ascendisse Christum supe omnes caelos corporales vltra convexitatem extremi caeli: nescio qua auctoritate aut ratione illud firmare poterit. Sed quin sic super omnes caelos corporales ascendisse potuis set, si voluisset, non dubito. Vnde quod arguitur in primo argumento: quod Christus non ascendit super omnes caelos, quasi super omnes caelos corporales dicto modo ascendere non potuisset, eo quod omnis motus est ad terminum, & vltra omnes illos caelos nullus est terminus: Dico quod hoc vltimum verum est de termino qui est aliquod ens positiuum & secundum se: quia vt procedit argumentum & bene: extra caelum nullum tale ens est. De termino autem qui est ens per accidens & priuatiuum, cuiusmodi ens potest esse vacuum secundum praedicta: Dico quod bene est aut potest esse terminus super omnes caelos: ad quem Christus potuit ascendisse. Si enim Christus dicto modo super omnes caelos corporales ascendisset: etsi prius in termino ascem sus sui neque plenum neque vacuum fuisset: extunc tamen plenum spatium ibi fuisset, quod quantum est ex se natum fuisset fore vacuum: & capabilitas erat corporis absque corpore existens.
On this page