Text List

Quaestio 17

Quaestio 17

CIrca Tertium arguitur: quod multitudo defendens prauam consuetudinem antiquam punienda est, tum quia peccat illam consuetudinem seruando, tum quia peccatum suum ggrauat illam defendendo.

CONtra. assueti & nutriti sunt in illa & generati a progenitoribus suis: vt contrarium diligere non possint nec discernere. in hoc ergo eis percendum est.

DIco quod proculdubio talis consuetudo, quia in peccato est, vt alias determinaui: punienda est, & a deo in futuro nisi poeniteant eam tenentes, & ab ecclesia in praesenti, nisi maius malum a tali punitione prouenturum timeret scilicet populi rebellionem Propter quod in tali consuetudine frequenter tolerare oportet multitudinem: sed tamen debet eis a praedicatoribus & viris iustis reprobari. Sed istud tolerare non est proprie percere: quia non est percere nisi punire cum mitigatione. Vnde de correctione talis consuetudinis puta fori aut commercionis in diebus festiuis aut aliis huiusmodi, dicit Augustinus in epistola ad Aurelium. Non aspere quantum aestimo, non duriter, non imperiose ista tolluntur, magis docendo quam iubendo, magis monendo quam minando. Sic enim agendum est cum multitudine peccantium. et siquid minamur cum dolore fiat de scripturis comminando vidictam: ne nos in nostra potestate: sed dominus in nostro sermone timeatur. itaque prius monebuntur spirituales vel spiritualibus, proximi: quorum auctoritate caetera multitudo frangatur. Et sic patent argumenta primum & secundum: Finis. XIIlL. Quodlibet Magistri Henrici a Gandauo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 17