Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 6
Equuntur quaesita pertinentia ad causata absoluta. vbi primo quaerebatur vnum de accidente. Vtrum scilicet sit possibile ponere plures & diuersas formas accidentales differentes solo numero simul in eodem subiecto indiuisibilitur. Deinde quaerebantur plu ra alia de substantia. Circa illud vnicum arguitur quod sic. Primo sic. Diuersa visibilia, puta alba, vel lucida, aequaliter multiplicant species, siue similitudines, siue intentiones suas in eadem parte medii: ita quod intentione vnius corrupta ad eius absentiam manet inten tio alterius in illo. hoc autem non posset esse, nisi a diuersis essent diuersae intentiones simul in eadem parte medii. ergo &c. Secundo sic. Si esset eadem species, siue intentio in medio diuer sorum alborum, cum per illud quid ab eis diffunditur in medium, mouent visum: essent duo alba, quorum vnum esset magis album, & alterum minus, aequaliter ergo mouerent visum: & per hoc iudicarentur a visu fo re aequaliter alba: consequens falsum est. ergo &c. Tertio sic. Philosophous dicit in. v. Physicorum, quod duo accidentia in eodem subiecto, puta duae sanitates: quarum vna corrumpitur in mane: & altera generatur in vespere, non possunt esse eadem sanitas numero, & hoc propter diuersos motus quibus generatae sunt. quare cum diuersis motibus fiat generatio intentionis in medio a diuersis albis. ergo &c. In contrarium est, quia accidens non numeratur nisi per subiectum, quasi subiecto existente vno, & eodem, & accidens eiusdem speciei non numeratur: sed est idem secundum numerum. Dico quod cum secundum philosophum. xii. Metaph. & cla rius secundum Conmentatorem suum ibidem, omnes formae, quae sunt in primo motore in actum, sunt in prima materia in potentia: & est sermo suus ibidem de generabilibus formis, & corruptibilibus: correspondentiam ergo habent inter se esse formarum secundum actum, & secundum potentiam in prima materia. Sunt autem formae in primo motore in actu per rationes ideales, quae sunt principia actiua & cognitiua, & productiua illarum. In prima autem materia sunt in potentia per potentias materiae receptiuas, siue passiuas. Quare cum respectu vnius speciei, & omnium indiuiduorum illius non est nisi vnica idea in primo motore, qui est deus, vt in quodam alio Quolibet determinauimus secundum beatum Augustinus similiter ergo & in prima materia respectu vnius speciei, & omnium indiuiduorum illius non est nisi vnica potentia passiua, siue receptiua. Ex vnica autem & eadem potentia passiua in eodem secundum numerum non potest produci, aut esse fimul in eodem tempore plus quam vnica forma secundum numerum, quia potentia terminatur per quencumque actum vnum ad quem est. Idcirco igitur mihi videtur, quod plures tales formae differentes numero non possunt simul esse in eodem subiecto. Concedo igitur vltimam rationem. Ad primam in contrarium de intentionibus visibilium in me dio, propter quas, vt puto, mota fuit quaestio, quod diuersa visibilia aequaliter multiplicant suas species in eandem partem medii, sic quod species vnius manet specie alterius corrupta, quod non posset esse, si essent eaedem species numero: Dico quod si illa multiplicatio speciei a diuersis visibilibus esset per migrationem alicu isus permanentis in esse suo a visibili in medium, aliquid valeret maior illa, nec aliter veritatem habere potest. Nunc autem non est ita, quia secundum Boetium super Porphyrium, Accidentia perimi possunt, alterari autem non possunt scilicet a subiecto in subiectum migrando. Nunc autem cum species visibilium non fiant in medio, nisi per naturalem generationem de potentia medii, & hoc, modo generationis aliarum formarum materialium: li cet debilius esse quam aliae habeant: de eadem autem potentia sub eadem specie, vt dictum est, simul in eodem numero nec esse nec generari possunt plusquam vna & eadem species numero: impossibile est ergo, quod diuersae formae secundum numerum solum etiam a diuersis agentibus, siue generantibus habeant esse in eadem parte medii. Immo quodlibet illorum vniformiter alteri mouet medium ad generationem speciei secun dum rationem illius vnicae potentiae, ac si solummodo vnum illorum moueret. & sic ad eandem formam secundum nu merum generandam quodlibet illorum secundum virtutem suam mouet, & concurrunt in eundem effectum numero: sicut concurrunt diuersi trahentes in vnicum tractum eiusdem nauis secundum numerum: & diuersi ignes ad calefaciendum aquam eandem vnico calore secundum numerum & gradum caloris, ad quem nullus illorum attingere per se potuisset. Quid autem arguitur apparenter contra hoc, quod generatum ab vno illorum po test corrumpi, non corrupto, sed manente eo quod generatum est ab altero: Dico quod non est verum. immo to ta species vna & eadem per essentiam secundum numerum manet ad praesentiam vnius generantium illam, licet minus intensa, quam fuit generata ad praesentiam plurium agentium, pro quanto efficacius, & in tensius mouebant ad generationem illius plures simul, quam vnus, aut pauciores tantum. Et hoc quemadmodum plu res simul intensius mouerent nauem motu veloci, quam quilibet illorum per se, aut pauciores simul mouerent motu lento. Vnde species illa generata ad praesentiam plurium, vel pauciorum generantium illam, & conseruantium eam in esse, non differt nisi secundum magis intensum, & minus intensum, quae vniuersaliter in eodem subiecto secundum numerum non possunt differre secundum numerum, sicut in diuersis subiectis non praesent differre secundum speciem. Ad secundum quod videtur directe facere contra iam dicta, quod si eadem species esset in medio, a magis albo, & minus albo, iu dicarentur ergo a visu fore aequaliter alba, dico quod species rei visibilis in medio non tantum ex hoc mouet ad determinate videndum aliquod visibile, quid est species simpliciter ipsius visibilis: sed cum hoc requiritur visibile in oppositione secundum lineam rectam per illud medium ad pupillam visus. Vnde per speciem existentem in me dio secundum veritatem, & non rectam oppositionem ad visum, nullo modo potest visus moueri ad videm dum visibile a quo generata est, dum illud ex obliquo se habet ad pupillam oculi. & sic non potest mo uere visum species in medio, nisi ad rectam oppositionem mediante illa visibile habeat se respectu visus, si cut non potest species ipsum mouere nisi quatenus generata est a visibili se habente ad talem rectam op positionem. Quare cum ad rectam talem oppositionem non sit generata nisi secundum gradum intensionis respondem tis virtuti & intensioni visibilis directe oppositi: idcirco species intensa a pluribus visibilibus in medio ad quodlibet illorum videndum mouet secundum gradum intensionis, in quo nata esset generari a quolibet illorum per se, & ad nullum illorum videndum mouet secundum gradum totius intensionis suae. immo non plus mouet ad videndum quodlibet illorum, quam moueret ad videndum aliquod illorum species generata ab illo solo. propter quod per eandem speciem bene diuersimode iudicatur de magis albo, & minus albo, & vnum illorum iudicatur esse albius altero. Ad tertium, quod non potest eadem species numero in aliquo eodem numero generari diuersis motibus, sicut fit generatio in medio a diuersis visibilibus: Dico quod falsum est, quando sunt mouentia vni formiter, & simul, vt patet in tractum nauis, & generatione caloris in aqua, sicut dictum est. & cum hoc, licet simul non agerent: sed agens posterius inueniret manens quod actum est a priore agente, vt contingere pos set in tractu eiusdem nauis a pluribus successiue: & similiter in calefactione eiusdem aquae a pluribus ignibus successiue, tamen actum a primo augeretur a secundo, & est vnum & idem essentia. Et similiter si vnum album primo generet speciem suam in medio per se absque alio, & maneat, & conseruet speciem a se generatam in medio, tunc altero albo adueniente in recta oppositione ad illud medium, spe ciem illam intendit, & est eadem numero a diuersis motibus, vel ab initio generata, & posterius au cta. Sed si sint diuersa mouentia idem subiectum vel medium, successiue prius corrupto generato ab vno, quam sequatur motus ab alio, in hoc casu solum loquitur philosophus, & bene, quod non potest esse eadem forma: puta sanitas corrupta in mane, & regenerata in vespere.
On this page