Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 5
Equuntur quaesita de creaturis non vnitis diuinitati. vbi quaerebatur vnicum pertinens ad relatiua, scilicet vtrum relatio habeat debilius esse quam caetera praedicamenta. Et plura alia pertinentia ad absoluta. Circa illud vnicum arguitur quod relatio habeat debilius esse caeteris praedicamentis, sic. Ex eo quod verius esse habet fun damentum, verius esse habet id quod fundatur in illo: quam quod fundatur in illo quod habet minus verum esse. verius autem habent esse absoluta quae sunt substantia, quantitas, qualitas: quam relationes. quare cum praedicamentum relationis fundatur super tria praedicamenta absoluta: aliorum vero sex quaedam fundantur super relationes: vt actio & passio super rationem actiui & passiui. ergo &c.
IN contrarium est Commentator super. xii. Metaphysicae. vbi probat Philosophus: quod eadem sunt principia substantiae & accidentis. ergo & caete.
DICO: quod in quolibet genere praedicamenti est duo considerare, scilicet rem prae dicamenti & rationem eiusdem, quae in hoc differunt: quod decem praedicamenta in nulla re conmuni eis conueniunt: tamen in vna ratione communi conueniunt quae est esse ab alio, vt effectus a causa. in quo generaliter differt ratio omnis eius quod est in praedicamento, a ratione diuinae naturae. praeter hoc: quod realitas omnis eius quod est in praedicamento, differt a realitate diuinae naturae multo amplius quam differat realitas vnius praedicamenti a realitate alterius. Sed illa ratio communis decem praedicamentis, quae est ab alio esse, primo in duas distinguitur: secundum quas praedicamentum substantiae cum hoc quod caeteris praedicamentis veriorem realitatem importat, diuiditur contra nouem praedicamenta acci- dentium: quae vt distinguuntur contra substantiam: in vna ratione communi conueniunt: licet non in vna realitate. Illarum autem duarum rationum vna est esse in se, non in alio: & est propria substantiae. Alia vero est esse in alio: & est communis. ix. praedicamentis accidentium. Vnde cum hoc quod praedicamentum substantiae veriorem realitatem caeteris importat, etiam habet esse verius. propter quid a Philosopho vii. Metaphysicae dicitur ens simpliciter. Caetera vero nouem respectu illius dicuntur entia aliquid & quasi secundum quid & diminute: quia non dicuntur aut sunt entia, nisi quia sunt dispositiones entis simpliciter quid est substantia. Ratio autem conmunis illis nouem praedicamentis accidentium distinguitur in duas, quia esse in alio aut conuenit alicui absolute: aut non nisi in ordine ad aliud. Et est prima istarum duarum rationum communis duobus praedicamentis absolutis scilicet quantitati & qualitati. Secunda vero est communis septem praedicamentis respectiuis, quorum esse, quia dependet ab absolutis, & realitatem trahunt ab illis: puta a substantia, quantitate, & qualitate: idcirco illa absoluta & quidlibet eorunm scilicet substantia & accidentia quae sunt quantitas & qualitas, verius esse habent, quam quodcumque illorum septem: quibus non conuenit aliqua realitas communis omnibus: aut aliquae propriae singulis, quantum est ex natura sui praedicamenti. Vnde & distinguuntur solummodo penes diuersitatem modorum fundandi illa super res praedicamentorum absolutorum & referendi secundum illos aliquid ad aliud, hoc modo. Quia ille respectus qui est ad aliud esse, aut conuenit rei absolutae ex se sola: & sic est respectus praedicamenti relationis proprie dictae: aut conuenit rei absolutae non nisi ex connexione quadam sui cum aliqua re alia: & sic est respectus aliorum sex praedicamentorum. De quibus idcirco dicit Boetius in libro suo de trinit. quod maxime ex aliquo alieno aduentu constare videntur. cuiusmodi alienum est motus aut dispositio acquisita per motum. Motus enim aut dispositio acquisita per mo tum non conuenit mobili nisi coniunctione eius cum mouente & aduentu illius: nec econuerso com uenit mouenti nisi ex coniunctione eius cum mobili & aduentu illius. Et secundum hoc sex praedicamen ta respectiua distinguuntur inter se, prout in quaestionibus nostris ordinariis declarauimus in quadam quaestione generali de praedicamentis decem: nec oportet hic iterare: quia non proprie pertinet ad propositum.
ET quia in his sex praedicamentis res illa super quam fundantur, inquantum super illam fundantur, est ad aliud se habere: vt secundum hoc in his sex praedicamentis res illa super quam fundantur, inquantum super illam fundantur, circa se rationem respectus quodam modo includit quasi materialem ad respectus in quibus consistit ratio illorum sex praedicamentorum: non sic autem res super quam fundatur praedicamentum relationis, circa se talem respectum includit vt super ipsam fundetur respectus qui est proprius praedicamento relationis: eo quod res super quam fundatur praedicamen tum relationis, inquantum huiusmodi, omnino absoluta est absque ordine ad aliud. Idcirco dico. prout statim declarabitur, quod ex hoc, dicta sex praedicamenta relationis plus realitatis important & verius esse habent quam praedicamentum relationis. Et vlterius: quod praedicamentum relationis inter omnia praedicamenta debilius esse habet. Et secundum hoc., concedenda est secunda ratio ad hoc probandum inducta. Ad primam, quae est in oppositum: quod relatio verius habet esse quam alia sex praedicamenta re spectiua: quia verius habent esse illa in quibus fundatur, quam illa in quibus fundantur alia sex: Dico ad hoc & simul ad declarationem iam suppositi: quod praedicamentum respectiuum non ex hoc dicitur verius esse habere, quod super verius ens fundatur: sed solummodo ex hoc, quod ab illo verius & perfectius esse & realitatem trahit. Quamquam ergo relatio super verius ens fundetur quam alia sex: si tamen verius & perfectius il la sex ab illo super quod fundantur realitatem contrahant, non impedit quin habeant verius esse. Quod reuera ita est, quid & declarandum est ex fundatione respectuum praedicamentorum actionis & passionis per motum. Et paer hoc idem intelligendum est in aliis quatuor: quae sunt quando, quod fundatur in re temporali ex motu & adiacentia temporis, quod est mensura motus, & eius cui tempus adiacet, quid est omne existens in tempore: & vbi, quid fundatur in re locali ex adiacentia loci simpliciter per hoc quod locatum simpliciter habet esse in loco: & de situ, qui fundatur in re locali per hoc quod partes eius diuersimode se habent ad lo cum: & de habitu, qui fundatur in habente aliquid circunstans ipsum corporaliter ex applicatione eius quid habetur ad habentem, prout haec plenius exposita sunt in dicta quaestione generali. De actione igitur, & passione, vt etiam declaratum est in eadem: dico quod verius esse habent, quam praedicamentum relationis. quoniam fundamenta relationis, quae sunt praedicamenta absoluta, & absolute, ex eo quod sunt fundamenta illius, & ad hoc quod in eis fundetur relatio, non respiciunt aliquid aliud a se, sed illa solummodo, & praecise. & sic ipsa, quantum est ex se, inquantum sunt subiecta relationis, vel fundamentaiomnino aliena sunt a natura relationis, & modicum idcirco subintrant rationem respectus in relatione, quia non nisi quasi characterizando, & quodammodo afficiendo. Fundamentum autem actionis & passionis, cuiusmo di est motus, semper respicit aliquid aliud a se, vt in ipso fundetur respectus actionis & passionis: quia respicit passum vt in ipso fundatur respectus actionis: & econuerso respicit agens, vt in ipso fundatur respectus passionis: & sic semper plura, inter quae est relatio fundata in motu. Est enim secundum philosophum. v Physicorum, motus actus huius scilicet agentis, quia est ab ipso, in ho scilicet in passo existens vt in subiecto. Et per hoc licet motus sit simpliciter absolutum quid, pertinens ad praedicamentum absolutum quantitatis, aut qualitatis, aut vniuersaliter ad praedicamentum illius rei ad quam est motus: tamen vt fundatur in alterutro, semper diuersorum est, quae diuersimode respicit. Cum enim est in aliquo, vt in subiecto puta in passo, necessario cum illo respicit aliquid aliud, vt a quo est, sicut agens: & econuerso cum est alicuius vt a quo est, necessario cum illo respicit aliquid aliud vt in quo est aliud differens re, vel ratione: sed hoc mediante alio extremo, vt in praecedenti Quolibet determinaui de motu voluntatis a seipsa. & quod sic mo tus semper respicit aliquid aliud praeter seipsum, vt in eo fundentur respectus actionis, & passionis, in hoc quasi omnino subintrat rationem respectus illius qui supe ipsum fundatur. & per hoc vlterius motus potius est de signifi cato actionis & passionis, quam substantia, quantitas, & qualitas sit de significato relationis fundatae super illam. Actio enim est motus, vt est ab agente, & passio est idem motus, vt recipitur in passo. Et propterea in entibus creatis contentis sub praedicamentis verius esse habent actio & passio, quam relatio: & consimili ratione etiam alia quatuor, quia vt dictum est, fundamenta illorum semper aliquid aliud a se respiciunt, vt in illis respe ctus importati per ipsa fundentur. Quid autem arguitur, quod actio & passio fundantur super relationem quia super rationem actiui, & passiui &c. Dico quod non est verum. Non enim fundantur super potentiam actiuam, & passiuam, quae sunt propriae rationes actiui, & passiui, neque etiam supe relationes de primo genere relationis fundatas in illis, immo fundantur fuper motum solummodo, qui per potentiam actiuam ab agente procedit in passum, in quo recipitur per potentiam passiuam. Qui quidem motus, quantum est ex se, simpliciter absolutum est, praeter hoc, quod necessario respicit aliud a se, vt in ipso fundetur respectus actionis, & passionis, vt dictum est. Propter eandem etiam causam illa sex dicuntur esse accidentia extrinsecus aduenientia, cum relatio dicatur esse de accidentibus intrinsecus aduenientibus.
On this page