Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 7
SEquuntur quaesita de substantia. vbi quaerebatur vnicum pertinens ad substantiam crea tam generaliter. Deinde plura pertinentia ad diuersas substantias intellectuales creatas specialiter. Illud vnicum erat, vtrum aliquod agens creatum in agendo posset attingere substantiam primae materiae. Ex arguitur quod sic, hoc modo. Quod aliquid educit de substantia materiae, actione sua attingit illam, quia omne agens attingit illud in quid agit: quia agens & patiens debent esse simul, vt dicitur in primo de generatione. agens autem creatum educit per generationem substantialem formam non de subiecto existente in actum, sicut educit per altera- tionem formam accidentalem, sed de materia existente in potentia tantum, vt dicitur in eodem. lpsa enim inest materiae immediate. forma autem accidentalis non inest materiae nisi mediante forma substantiali. ergo &c. Contra. cum agens naturale non sit nisi quantum, non agit nisi in quanto: quia non agit nisi per contactum, & quantum non tangit nisi quantum. Quantitas autem semper in subiecto media est inter agentem & substantiam materiae. agens autem non attingit substantiam materiae, quando aliquid aliud est medium inter ipsam & materiam. ergo &c. Dico quod agens naturale in trasmutatione dicitur illud attingere, quid praecise manet vnum & idem in tota transmutatione, scilicet & sub forma quae corrumpitur in termino a quo, & sub forma quae producitur in termino ad quem. Idcirco alterans dicitur attingere sua actione non substantiam nudam primae materiae in sola potentia existentem, sed solummodo subiectum existens in actum compositum ex materia & forma substantiali. licet enim substantia materiae maneat in alteratione, non tamen manet sola, vt praecise vnum conmune vtrique termino trasmutationis. Et sic idem est quaerere quid sit subiectum cone manens in tota transmutatione, & quaerere quid sit illud quod agens sua actione attingit. Et quia super hoc est maior dubitatio in transmutatione quae est generatio, quam in aliis, circa generationem ergo quaestionis difficultatem prosequamur praecise. Circa generationem autem variatur responsio ad quaestionem secundum diuersos modos ponendi modos generationis naturalis: Qui sunt. vi. quorum primus est ponentium formarum lati tantiam, qui posuerunt generationem fieri sola congregatione & segregatione partium materialium pu ta atomorum. Dicebant enim, quod omnia secundum formas suas essent contenta in omnibus, & commixta, puta lignum, lapis, plumbum, aurum, caro, os, homo, leo, album, nigrum, dulce, amarum, & caetera huiusmodi, & quod generatio nihil aliud esset quam ad superficiem exteriorem congregatio partium ad eandem formam pertinentium, & aliarum partium segregatio ab illis ad interius: & quod sic vnumquodque denominaretur, puta lignum, vel lapis, aut aliquid caeterorum, prout partes formas vnius eorum, vel alterius continentes, abundantius exterius apparent, sicut in olla bulliente in qua sunt commixta pisa, faba, vicia, seminium, & caeterae species leguminum, quandoque abundantius apparent superius in orificio ollae pisa, quandoque fabae, aut aliquid caeterorum: & per hoc modo apparet quod olla illa contineat sola pisa, modo quod solas fabas, & sic de caeteris. Secundum talem modum ponendi generationem dicendum esset quod agens in generatione sua actione non attingit materiae substantiam nudam, sed quoddam admixtum continens in diuersis partibus materiae singulorum formas. Secundus est ponentium gradum formarum substantialium in quolibet generabili, & corruptibili, & aliquam formam. symbolam manentem communiter in generato, & corrupto. qui ponebant generationem fieri per appositionem formarum posteriorum, quibus generatum & corruptum inter se distinguuntur. Secundum talem modum ponendi generationem fieri, dicendum esset, quod agens in generatione sua actione attingit non substantiam materiae, sed subiectum quoddam compositum ex substantia materiae, & forma substantiali incompleta, quae est forma generalissimae substantiae, puta substantialitas sola, aut cum hoc forma secundi generis sub substantia, quae dicitur corporeitas. Tale enim compositum secundum illos manet in tota transmutatione generationis, & solum fiunt generatio & corruptio secundum formas posteriores completiores. Tertius est ponentium gradus non formarum substantialium secundum sub & supra secundum di uersitatem generum & specierum in linea praedicamentali, sed ponentium vnius formae manentis gradus secundum esse perfectius & completius penes illam generum & specierum diuersitatem, qui dicebant generationem fieri per acquisitionem ex generatione esse perfectius, & completius vsque ad vltimum completiuum ipsi formae manenti. Et secundum talem modum ponendi dicendum esset, vt iam prius, quod agens in generatione non attingit substantiam materiae, sed subiectum quoddam compositum ex substantia materiae & forma sub stantiali sub esse incompletissimo competens vel generalissimo substantiae, vel alicui sub illo. Illud enim composi tum manet, & sit solummodo generatio secundum esse perfectius. Quartus est ponentium inchoationes for marum in materia, quas vocabant potentias actiuas in materia, praecedentes omnino trasmutationem genera tionis, quas quasi excitatas per actum generationis ponebant pullulare in formas perfectas, & ipsas non esse formas, sed quaedam semina formarum, quod aliqui ponebant sensisse Augustinum. Secundum istos dicendum esset quod agens in generatione non attingeret compositum ex materia & forma, nec nudam substantiam ma teriae, sed medium quoddm scilicet substantiam materiae cum seminario formae. Quintus est ponentium datores formarum & generationem esse non productionem formae de materia, sed in materia tantum, quasi generatio non esset aliud quam creatio formae in materia, prout Auerrois imponit Auicennae. secundum quem dicendum esset quod agens sua actione generandi attingeret nudam substantiam materiae: quod secundum illum ipsa manet conmu nis sola generato & corrupto. Sextus est ponentium quod nihil sit formae aut seminarium eius, nec omnino forma aliqua in generabilibus & corruptibilibus quin sit generabile & corruptibile, & quod generatio non est per si formae, sicut nec materiae, sed solius compositi ex materia & forma, secundum totum quod est in illo, manem te sola substantia materiae conmuni in generato, & corrupto, quae secundum istos talis naturae est, quod ipsa disposi ta ad praesentiam agentis naturalis sibi proportionalis, nata sit stati affici dispositione formali, ad quam ordinatur actio agentis: quemadmodum caera mollis afficitur figura sigilli sibi impressi. Nec refert, nisi quod ista impressio est violenta passibili contrariante: illa vero est naturalis passibili per naturalem obedientiam conferente ad impressionis susceptionem. vt sic quantum est ex parte materiae conferentis, forma sit ab intra: & quantum est ex parte agentis ipsa sit ab extra. vt secundum hoc sit forma partim ab intra, & partim ab extra: pro ut posuerunt Peripatetici. quorum positionem puto continere verum modum generationis naturalis. Aliorum autem positiones praetactas sigillatim reprobare non est praesentis intentionis. Secundum istum vltimum & verum modum ponendi naturalem generationem, Dico quod agens naturale generans sua actione attingit puram & nudam substantiam primae materiae absque omni forma, & formae sbalis inchoatione existente: sic quod nihil formae sbalis maneat in materia, quid sit commune generato & corrupto: sed ipsa sola materia subiectum est generationis nalis, ex qua generans producit compositum ex materia & forma: vt procedit primum argumentum. quod se cundum hoc concedendum est. Adiargumentum secundum, quod erat in opposit. scilicet quod agens naturale, quia est quantum, non agit nisi in quanto: materia ergo in tota transmutatione generationis est sub quantitate: & sic agens & generans sua actione non attingit nisi quantum, non autem nudam substantiam materiae, quae de se indiuisibi lis est, non quanta. secundum philosophum in. i. Physic. &. iii. Metaph. Dico quod reuera substantiam materiae nudam, vt ha bet esse sub ratione simplicis & indiuisibilis absque omni ratione partibilis eius, quod est praeter suam substantiam, nul lum agens naturale sua actione attingere potest omnino de ipsa aliquid producendo, aut vsque ad ipsam aliquid corrumpendo, & ipsam denudando omnino. Sic enim ipsam attingere, & eam denudare, vt etiam maneat in esse exi stentiae denudata, solummodo possibile est agenti increato. Sed agens naturale ipsam solummodo ab omni forma substantiali, & etiam accidentali determiata formae substantiali denudare potest: non tamen sic, vt ipso agen te in existentia maneat denudata etiam per momentum absque omni forma substantiali: quia nihil corrumpere po test nisi generando, nec sic etiam denudare potest, vt omni forma accidentali indeterminata spolietur. immo necesse est, vt omnes dispositiones accidentales symbolae generato, & corrupto sub esse indeterminato maneant. In omni autem generatione dispositio symbola vtrique est quantitas, quia non generatur, aut corrumpitur nisi quantum. Idcirco ergo in omni generatione: coomune manens generato & corrupto necessario est quantitas indeterminata & sic necesse est quod subiectum generationis sit quantum interminatum, siue indeterminatum, prout procedit argumentum: nec attingit substantiam materiae nudam ab omni dispositione formae accidentalis, attingit tamen nudam substantiam ab omni dispositione formae substantialis, qua ipsam denudat, non sic tamen, quod in aliquo momento sit sine omni forma, pout infra in quaestione de conceptione virginis gloriosae declarabitur. Circa subiectum igitur generationis, eo quod oportet quod sit quantum, est aduertendum: quod cum esse quantitatis continuae, qua subiectum ge nerationis oportet esse quantum: consistit non nisi in ratione dimensionali, & diuisibili: ratio autem diuisibilis di mensionalis est quod habeat partem extra partem: secundum igitur duplicem rationem dimensionis duplex est esse quantitatis continuae. Dimensio autem, aut est terminata, siue determinata secundum gradum, & extensionem penes magnum & peruum in longo & lato & profundo, aut est interminata, siue indeterminata per indifferentiam se habens ad extensionem in magnum, & paruum secundum longum, & secundum latum, & secundum profundum. Secundum hoc ergo est vnum esse quantitatis, quo habet esse determinatarum dimensionum, & aliud quo habet esse dimensionum indetermiatarum. Quorum primum non habet quantitas continua, nisi ex composito ex materia & forma, & non nisi a forma substantiali, quae quantitas ex se non est determinata. Vnde & secundum diuersitatem formarum substantialium diuersas habet terminationes: quia ex parte formae substantialis prouenit, quod omnium natura constantium statuta est ratio, & terminus magnitudinis, & augmenti: sicut dicitur. ii. de Aima. Determinat enm sibi quaelibet forma substantialis quantitatem terminatam, siue determinatam in maius, sic quod non posset esse aut conseruari in maiori: similiter & in minus, sic quod non posset esse aut conseruari in minori. Quantitatem tamen simpliciter fora quaelibet substan tialis sic sibi determinat, quod possit esse, & conseruari in maiori, & minori inter illud maius in termino, & illud minus in termino: sed tamen non nisi in quanto & in diuisibili. Esse autem secundum, quantitas continua haberet etiam ex se si esset separata a composito, & a materia & forma. Et vtrumque istorum materia habet a quam titate continua, a qua habet & partibilitatem, siue diuisibilitatem: cum ex se sit impartibilis, & indiuisibilis diuisibilis tamen & partibilis est, vt est sub quantitate secundum partibilitatem & diuisibilitatem quantitatis. Vt enim est sub quantitate continua, partes materiae respondent partibus quantitatis. Vnde materia vt est sub quantitate simpliciter non determinata per formam substantialem, interminata siue indetermina ta est in suis partibus materialibus: sicut est quantitas in suis partibus quantitatiuis. vt vero est sub quantitate determinata per formam substantialem, ipsa similiter est determinata in suis partibus: vt est ipsa quantitas. Et sic agens naturale creatum non attingit substantiam materiae: vt est omnino indiuisa, & simplex, atque impartibilis: sed solummo vt est sub ratione quanti indeterminati & partibilis sub partibus talis quanti, quae ad instans enim in quo completur generatio, & materia spoliatur vna forma, & induitur alia, illam qua materia induitur praecedunt natura et si non duratione dimensiones interminatae in materia. Duratione. n. sicut nunquam est sine vna forma substan tia aut alia: sic nunquam duratione aliqua temporis aut instantis est sine terminatione quantitatis ab vna forma vel ab alia. Et est aduertendum quod licet ipsum non sit subiectum generationis sicut dictum est, nisi sub ratione quanti interminati: quia tamen quantitas illa interminata non sequitur ad rationem materiae: vt sit subiectum generatio nis, tanquam cam per se, & quasi sit aliquid de ratione subiecti per se: sed solummo tanquam cam sine qua non posset mate ria habere rationem diuisibilis, & partem extra partem in sua substantia, & de sine qua non posset omnino esse subiectum formae naturalis: idcirco sentiendum est secundum hoc, quod naturale agens non attingit substantiam, nisi vt est sub quantitate interminata: hoc contingit per accomens iam dicto modo, per se autem attingit nudam substantiam materiae: vt per se subiectum generationis: non vt in sua simplicitate existit: sed vt habet partes extra partes interminatas sub partibus quantitatis interminatae, quod tamen non est nisi attingere per se solam substantiam materiae. Vt enim di cit philosophus in fine quarti Metaph,. si vltima materia sumatur, nihil est praeter ipsam. Materia enim siue suma tur per considerationem sub ratione simplicitatis qua caret partibus, siue sub ratione partibilitatis qua habet partes extra partes:, ipsa non est aliquid praeter ipsam. Et sic per se simpliciter & absolute loquendo: Dico quod agens naturale sua actione attigit substantiam materiae: licet non ratione illius simplicitatis quae illam attingit agens increatum: sed quod non attingit nisi quantum interminatum, hoc non contingit nisi per accidens. Et per hoc patent ambo obiecta.
On this page