Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 9
CIrca secundum arguitur, quod intellectio qua angelus, aut mens intelligunt se: sit sibi essentia lior, quam sit intellectio qua intelligunt deum, sic. illa operatio rei cuiusque sibi est essentia lior quam agit circa obiectum principalius illi operationi, & etiam sibi: quam sit illa quam agit circa obiectum minus principale & operationi & sibi. Cum enim actus habeant distingui per obiecta: magis, & principalius habent distingui per obiecta principalia: & magis esse par consequens, quam ab eo habet res esse formaliter: & distingui ab aliis. Intellectio qua angelus aut mens intelligit se est huiusmodi respectu intellectionis quae intelligit deum: quia angelus aut mens est ali quid creatum, & habens idcirco opus determinatum essentialiter. Opus autem determinatum essentialiter, seu principaliter, habet esse circa determiatum obiectum: & hoc non extrinsecum: quia operatio rei tendens extra se ad extrinsecum, non est ei principalis, aut essentialis: quia secundum philosophum. vii. Metaph. essentia rei totum sibi essen tiale comprehendit intra se. Deus autem per essentiam est obiectum extrinsecum angelo, aut menti, & indeterminatum: sibi autem est obiectum intrisecum & determinatum. ergo &c. Contra. Illa operatio essentialior & princi palior est operanti, quae omnino quietat ipsum ne queat moueri ad aliud operando circa illud, quam quam non quietat ipsum: quia non est motus nisi propter quietem. secundum Commentatorsuper. viii. Physicae. Sed intellectio quae angelus aut mens itelli git deum, omnino quietat ipsum: non sic intellectio qua intelligit se. dicente Augustinus. in principio libri Confessionum. Dinene fecisti nos ad te, & inquietum est cor nostrum donec requescat in te. ergo &c.
DIco secundum alias a me de terminata in quaestionibus de Quolibet, quod angelus aut mens non intelligit se, nisi sicut alia a se: prime scili. intelligendo se sub ratione vniuersalis, proximi sui. Vniuersale, nest per se & primum obiectum intellectus crea ti, sicut singulare est per se & primum obiectum sensus. Igitur si angelus aut mens intelligit se sub ratio ne singularis, hoc non est primo & immediate, & quasi directo aspectu secundum lineam rectam: sed mediante intelle ctu vniversalis sui intellecti primo & immediate: & quasi aspectu obliquo secundum lineam reflexum, put determinat philosophus in iii. de Aima: Rationem autem vniversalis qua intelligit hoc modo se, haurit ex sua memoria abdita: sicut & haurit vniversala quibus intelligit alia a se. Quorum vniuersalium nullum determinat sibi intellectum ad semper mo uendum ipsum: sed quondoque mouet ipsum vnum illorum: quandoque aliud propter quid quaelibet ratio intelligendi per rationem niversalis sibi est accidens, & nulla est per essentiam idem quod intellectus, sed re differens ab illo: & hoc non minus quando intelligit se, quam quoniam intelligit aliud a se. Vnde etsi secundum Augustinus ponat aliquis quod intellectus semper intelligit se quodam abdito actu intelligendi, illa intellectio accidens est in illo, & per rationem vniversalis: quemadmodum & illa intellectio qua se quandoque intelligit: & quandoque non intelligit. & neutra illarum est idem quod ipsum intelligens. Et sic operatio qua intelligit aliud creatum a se, non minus est ei essentialis, hoc est sub stantialis: vt intellectio & intellectus sint idem: quam operatio qua intelligit se. Et si vtraque est ipsum intelligens vtraque aequaliter est essentialis: & etiam si intellectio qua intelligit deum est ipsum intelligens, & ipse similiter, tunc omnis intellectio esset eis essentialis intelligenti aeque. Aut si intellectio qua intelligit se, sit ipsum intelligens sine sua essentia: & intellectio qua intelligit deum, non sit sua essentia: intellectio qua intelligit se, necessario est sibi essentialior quam illa qua intelligit deum. Semper enim est essentialior rei cuique intellectio illa, quae est sua essentia, & idem cum intelligente, quam quamcumque alia quae non est sua essentia, nec idem cum intelligente. & hoc loquendo de essentialitate penes tertium modum eius, quid est per se: la aspiciendo ad rationem quetandi & non quie tandi, quae pertinet ad secundum modum dicendi per se, eo quod sunt accidentia operanti creato, essentialior esset intelle ctio qua intelligit deum: vt procedit secunda obiectio: & bene. Vnde posito etiam per impossibile quod intelligens se sub ratione singularis, intelligeret directo aspectu sicut deus intelligit seipsum: & cum hoc intellectio esset per essentiam ipsum intelligens: nec adhuc essentialior posset dici essentialitate pertinente ad secundum modum dicendi per se, intellectio qua intelligit se, quam illa quae intelligit deum: sicut nec essentialior potest esse amatio qua amat se, quam illa qua amat deum. & hoc quia in deo vt in obiecto cognito & amato est ratio omnis veri: & omnis boni: propter quam quodlibet potest esse cognoscibile, siue intelligibile, aut amabile, siue volibile: ita quod ni hil aliud a deo est intelligibile aut volibile, quin sit cognoscibile aut amabile, nisi sub ratione & effi gie aliqua primi veri & primi boni quod est deus. Tale autem in cuius effigie & ratione caetera cogno scuntur & amantur, est per se primum & essentiale obiectum intellectus & voluntatis. est etiam essentialior & pri cipalior intellectio & volitio qua tale quid intelligit & vult aliquis quam quaecunque alia, qua aliud quodcumque intelligit & vult. Idcirco igitur dico quod simpliciter & absolute principalior atque essentialior angelo & menti humanae intellectio & volitio sunt qua deum intelligit & vult: quam qua intelligit & vult se ipsum. Et secundum hoc concedenda est ratio secunda, quae hoc probat & bene, & hoc a causa finali operis intelligendi: prout hoc idem iam declarauimus a causa siue ratione intelligendi formali. Ad ar gumentum in oppositum: quod intellectio quae angelus vel mens humana intelligit se, essentialior est sibi, quam qua intelligit deum: quia ipse est obiectum principale huius operationis & operantis inquantum eam operatur: Dico quod falsum est: quia tam secundum rationem causae formalis quam secundum rationem causae finalis deus est principale obiectum cuiuslibet intellectus. Et quod arguitur ad illius probationem quod angelus eo quod est creatum quid habet aliquod obiectum suae operationi determinatum, quod est ei essentia le, sicut & habet essentialiter opus determinatum: Dico quod verum est hoc: quod obiectum hoc non est nisi deus. Et quod assumitur quod ipse est obiectum indeterminatum: Dico quod duplex est rei determinatio & similiter indeterminatie scilicet vna respectu aliorum: qua in se ita est hoc quod non aliquid aliorum. Alia respectu suiipsius & eorum quae sunt intra se, qua est tantundem ita quod non amplius. Loquendo de se cunda determinatione & indeterminatione respectu aliorum intelligibilium, dico quod deus est obiectum intelligibile determinatum, inquantum scilicet ita est intelligibile quod est deus quod non sic aliquid alio- rum intelligibilium. Loquendo autem de determinatione & indeterminatione secundo modo, nihil est determinatum nisi ex eo quod est limitatum: cuiusmodi determinatione non est aliquid determinatum nisi creatum: & sic deus est obiectum intelligibile non determinatum sed indeterminatum: & hoc respectu intellectus creati: quia ab intellectu creato non potest deus tantum intelligi, quin adhuc amplius sit intelligibilis. & ad tale intelligibile indeterminatum par se principaliter & essentialiter ordinatur omnis intellectus etiam creatus. Et si essent gradus in determinatione, quanto intelligibile esset magis indeterminatum, & quanto amplius contineret in se omnem rationem intelligibilis, tanto magis esset per se essentiale, & principale obiectum intellectus. Et similiter est de volibili respectu voluntatis. & hoc licet in telligens & volens sit determinatus vtroque modo Intelligens nm & volens creatum per intellectum & voluntatem de ad aliquid altius, quam sit ipsum secundum gradum naturae suae. & sic obiectum intellectionis & volitionis ipsius principa le intellectus creati non est intrinsecum essentiae illius, aut pertinens ad ipsam, sed est omnino extra illam. Quia vero arguitur quod operatio rei tendens ad extrinsecum, non est ei essentialis: quia essentia rei totum quod sibi est essentiale, comprehendit intra se: Dico quod est essentiale quoddam iuxta primum modum dicendi per se, & aliud iuxta modum secundum. Essentiale rei primo modo vocatur substantiale eidem, quid non est nisi definitio tota, aut pars definitionis rei. & de tali essentiali verum est dictum philosophi assumptum in argumento de. vii. Metaphysicae vbi ad literam loquitur de essentiali quod significatur per nomen & definitionem, quae abo totum quod est intrisecum & essentiale rei, comphen dunt. Essentiale autem rei secundo modo non est ei substantiale, sed accidentale: & bene est extra substantiam rei, & extra illud quod est ei essentiale primo modo Aliter enim non esset accidentale, quale essentiale est propria passio respectu sui proprii subiecti. de quali essentiali non loquitur ibi philosophus. Non enio comprehenditur sub essentia rei, quae est ratio in dicatiua quid eius est de illa. & tale essentiale rei est quaecumque operatio eius, quae convenit ei ratione suae formae substan tialis, quae est actus eius secundus: maxime circa suum proprium per se, & primum eius obiectum.
On this page