Text List

Quaestio 10

Quaestio 10

Equuntur quaesita specialiter circa creaturam intellectualem quae est homo: vbi quaerebantur quaedam pertinem tia ad hominem beatum comprehensorem: & quaedam alia circa hominem non dum beatum, sed viatorem. lllud vnum erat: vtrum anima gloriosa resumpto corpore glorioso possit videre obiectum sensibile absque sesu medio. Ex arguitur quod sic hoc modo, quid potest anima beata videre fine cor pore: hoc poterit videre resumpto corpore glorioso, quia illud non erit aliquo modo impedimento animae in sua operatione: sed magis iuuamento: quia secundum Augustinus ipsa per corporis sui ab sentiam a perfecta beatitudine retardatur. sed anima sine corpore pont videre obiectum sensibile: quia ipsa bene cognoscit illud: sed hoc non nisi videndo: & absque sensu medio: quia non est sensus nisi in corpore. ergo &c. Contra. Omnia non mutat ordinem naturae: si ordo naturae est quod anima videre non potest sensibile sine sesu medio. ergo &c.

DIco distinguendo de videre obiectum sensibile: quia aut intelligitur de videre immutatione sesibili & a sensibili sub ratione sensibilis: aut de immutatione intellectuali a sensibili sub ratione intelligibilis. Omne. n. sensibile habet ratio nem intelligibilis: licet non econuerso omne intelligibile habeat rationem sensibilis. Si secundo modo, dico quod non est dubium quin anima beata fine corpore possit videre sensibile absque omni sensu medio. & hoc sumendo videre large pro quacumque cognitione intellectuali. Duplici en cognitione intellectuali anima beata sine corpore potest cognoscere sensibile, & sic absque sensu medio: sed vna naturali: altera vero gratuita. Naturaliter, n. absque sensu corporis medio videt & cognoscit sensibilia: sicut & angelus. Gratuito etiam videt & cognoscit illa sine sensu corporali medio, cognitione gloriosa in verbo, prout procedit prima obiectio, quae secundum hoc concedenda est. Si secundo modo, siue videre sumatur stricte mediante scilicet ensu oculorum, siue large pro quacumque perceptione mediante quocunque sensu organico: quia quantum ad propositum, idem est iudicium de sensibili visus, & de sensibili tactus, aut cuiuscumque alterius sensus: & eadem quaestio posset formari de illo: Videtur mihi sm quod de sensu doloris ab anima separata alias determinaui, quod alius est omnino modus sentiendi illum ab anima separata, vt ab angelo apostata, & ab anima coniuncta corpori & in corpore mediante corpore, siue ab homine per animam mediante corpore. Et sic illo etiam modo posset anima absque sensu corporeo medio sentire quidcumque sensibile, laetando vel dolendo ex illius sensu, & non solum anima separata, sed etiam coniuncta: quia ille modus sentiendi non trahitur a sensu corporali & si possit etiam trahi a sensu, siue fieri mediante sensu supernaturaliter, bene placet quod hoc concedatur: sed quod possit trahi a sensu corporali, & fieri mediante illo naturaliter, non video. Si vero loquamur de sensu quo modo anima coniuncta corpori sentit mediante sensu modo naturali: Dico & credo quod illo modo non posset sentire nisi aliquo sensu corporali medio: & ita neque videre sensibile a quocumque sensu. Et de isto modo sensibile sentiendi scilicet naturali, falsa est minor primae rationis scilicet quod anima sine corpore & sensu medio pont videre sensibile. Licet enim ipsa vt sic existens bene cognoscat sensibile quidcumque, & hoc videndo intellectualiter, & naturali cognitione vel gratuita sicut dictum est, & vt procedit vlterius argumentum, non tamen ipsa cognoscit sensibile quodcumque videndo sensibiliter, & naturali cognitione: quia hoc non est nisi mediante sensu ipsa autem absque corpore & sensu existens non potest quicquam videre mediante sensu: quia hoc includit com tradictoria. Et de isto modo videndi praecise procedit, & bene, secundum argumentum, quod secundum hoc concedendum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10