Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 11
SEquuntur quaesita pertinentia ad hominem viatorem nondum beatum: & erat vnum pertinens ad opus s naturae, atque alia plura pertinentia ad opus moris. Illud vnum erat. Vtrum homo generatus a vi ro & muliere si assumeretur in vnitate personae a filio dei, esset filius viri illius. Ex arguitur quod non: quia non est aliquis filius alterius, a quo nihil habet. sic generatus nihil habet a viro il lo: quia neque materiam: quia secundum Aristin. xvi. libro de animalibus, illam in generatione mistrat sola mulier, neque formam, quia non anima: intellectualem: illam. n solus deus minstrat per creationem: nec formam aliquam corporeitatis, quia illa in sic generato a spiri sectoto formaretur: sicut fuit formata in Christo: nec dis positiones aliquis, quia omnes dispositiones manentes in generato sequuntur formam substantialem: praecedentes autem illam cor rumpuntur illa adueniente, quaere cum forma substantialis scilicet anima intellectualis non sit ab ipso viro, nec dispositiones quae illam sequuntur. ergo &c. Contra. Qua ratione Maria fuit vera mater Christi, eadem ratione & mulier ista isti us generati, & qua ratione mulier ista foret mater istius vera, eadem ratione esset vir iste verus pater istius. ergo &c.
DIco supponendo, quod filius dei quancumque humanam naturam assumere semper potuit, & adhuc potest: & in hora seu momento assumptionis mundare ipsam aut semen de quo generatur a morbida dispositione: per quam a corpore humano anima cum illi coniungitur, contrahit originale crimen. & hoc mundando ipsam a tali dispositione, & ab ipso originali simul, si post vnionem animae cum corpore assumatur in personalitatem filii dei humana natura prius subsistens in personalitate propria, quam statim amittit in assumptione ad personalitatem filii dei, aut mundando semen de quo generatur, & corpus eius formatur a sola dicta dispositione: priusquam ipsa anima intellectiua vniatur aut in ipsa originale contrahatur: & hoc siue ipsum semen fuisset decisum a muliere sola absque coitu viri: sicut contigit in conceptione Christi de virgie Maria: siue ipsum semen fuisset decisum a viro & muliere simul in eorum coitu, de quaeli semine generatus supponitur ille de quo proposita est quaestio. Ad quam respondens dico, quod ille sic generatus & assumptus foret vere filius illius viri, sicut & illius mulieris: & esset ille vir vere pater illius: sicut & illa mulier esset vere mater eiusdem: & hoc quemadmodum Maria fuit vere mter Christi: & Christus vere filius illius. Et ita possibile actiue deo: & passiue humanae naturae, quantum est ex natura rei, assumere in par sonam filii dei humanam naturam, siue postquam fuit in originali in propria personalitate, siue priusquam fuit sub originali, & hoc siue secundum corpus generata fuit ex solo semine mulieris absque coitu viri, siue ex semine vtriusque per comnitum: siue quocumque alio modo possibili natura humana in esse processerit: licet maior sit congruentia filium dei assumere humanam naturam de sola foemina absque coitu viri, & sit temporaliter filius secundum humanam naturam solius matris, sicut & aeternaliter est filius solius pris secundum diuinam naturam, quam ipsum assu mere humanam naturam de coitu viri & mulieris simul, & esset temporaliter secundum naturam humanam filius patris tem poralis, & aeternaliter secundum naturam diuinam filius patris aeterni. Et hoc quemadmodum magil congruebat, quod so lus filius dei de homine nasceretur, & humanam naturam sibi assumeret, quam pater, aut spiritus sanctus: vt dictum est iam supra in quaestione quarta in fine. Secundum dicta ergo concedenda est ratio secunda. Ad primam in oppositum: quod ille sic assumptus non potest dici filius viri, nec vir piter illius, quia nihil habuisset ab eo: Dico quod hoc falsum est. Et quod ad hoc probandum arguitur, quod non haberet ab illo materiam: quia illam sola mter mistrat: Dico quod lica ita esset: hoc tamen non obstante potuit vir dici prtr illius: quemadmodum illo non obstante caeteri generati non assumpti bene dicuntur fi lii virorum, & viri ipsorum patres, cum tamen non plus pater agit in generatione caeterorum, quam in generatione istius: nec iste minus habet a viro, quam caeteri. Sed non est ita, quod scilicet sola mater ministrat materiam generationis: immo etiam vir. Geneatio, enim propagationis non fit nisi ex aliquo mixto ex semine viri & mulieris, secundum quod de ge ner atione muli ex equo, & asina dicit philosophus. vii. Metaphyhi, quod est similis ex simili. Licet enim mulus non sit similis omnino in specie equo, aut asino, tamen generatur mulus ex aliquo commixto ex semine vtriusque, quid est quodammo mulus, vt exponit ibi Comen. Nunc autem in tali generatione quaedammo aequiuoca non plus mistrat, mas generans: quam in generatione pure vniuoca ex mare & foenia eiusdem speciei. Et quid dicit philosophus: quod sola mulier mistrat mate riam: hoc non intelligitur quae ad generationem: ss solummo quo ad generati nutritionem. Illa, enm ex solo sanguie menstrui est, qui convertitur in lac, ex quo nutritus est foetus iam natus ex vtero: sicut pullus generatus ex oui albumine quod ministrat gallina simul & ex semine galli nutritur ex vitello quod mistrat sola gallina. Quoid vlterius arguitur, quod non haberet ab eo formam: Dico quod verum est de forma completiua, quae est anima rationalis: vt bene probat argumentum: sed non est verum de forma corporeitati quae est in materia dispositiua ad animae rationalis susceptionem prout in aliis Quodlibet declarauimus aliquando. Ista, n non minus in isto generato potuit actiue, virtute se minis viri, quam quam generata fuit in corpore Christi virtute seminis Mariae, & etiam in aliis generatis virtute seminis matrum suarum: quia vis seminis viri magis est naturaliter actiua in generatione prolis, quam vis seminis mu lieris: etiam si in semine mulieris sit vis actiua & generatiua. Illi enim qui dicunt, quod in generatione sola mulier mi nistrat materiam ad generationem foetus, etiam dicunt, quod solus vir ministrat agens, & quod semen mulieris est passiuum & non actiuum, semen vero viri actiuum, & non passiuum, quod non puto esse verum. Non n mulier dicitur mater geniti ex sola materiae ministratione: sed etiam ex actu generationis. Non enim virgo Maria dicitur so lummo mater Christi: quia materiam ministrauit ex qua opere spiritus sancti formatum est corpus Christi: sed quia assistente opere spiritus sancti: ipsa vere & naturaliter Christum secundum formam corpoream de semine suo ge nerauit. Quid ergo assumitur in argumento, quod in assumpto forma corporeitatis formatur opere spiritus sancti: Dico quod verum est quando assumptus generatur secundum naturam assumptam ex sola muliere, sicut Christus fuit ge neratus: sed tamen non ex solo opere spiritus sancti: licet principaliter ex illo. & hoc quo adiduo. Quorum vnum est, quod supplebat illud quod virtus seminis virilis nata fuisset operari in generatione ex semine mulieris. Aliud vero est, quod subito in hora conceptus semins, generatio in Christo perfecta est, quod non potuit fieri opere solius naturae. Si autem assumptus secundum formam corporalem generatus esset ex coitu viri & mulieris: sicut in pro posito: non oporteret quod opere speciali spiritus sancti forma illa formaretur: sed sufficeret semen viri, & mulieris. Vnde si Maria aestimasset se cognituram virum, angelo nuncianti conceptum filii dei, nunquam dixisset: quomoen siet istud, quoniam virum non cognosco. Sciuisset, enm quod solo opere naturae ex viri semine hominem assumendum secundum carnem generare & concipere potuisset per successum temporis generationi aptum: de quo in quaestione sequenti de conceptu Mariae erit sermo: licet. subito in instanti conceptus seminis non potuit sine opere spiritus sancti ex semine concepto per coitum assumptus generari. a cuius tamen generatione si sic subito esset generatus, non excluderetur actio viri, immo ipsa fuisset cooperata virtuti spiritus sancti: sicut cooperata fuit virtus Mariae in formatione corporis Christi: licet in ea generatione cooperata etiam fuisset virtus matris, quam non suppleuisset spiritus sanctus: sicut suppleuit in formatione corporis Christi quid operata fuisset virtus seminis viri, quae ibi non fuit cooperata, si tamen ille, quomodo solus est Christus, generari potuit secundum corpus ex semine coitus viri, & mulieris, & si homo assumendus generari potest naturaliter ex virtute seminis viri & mulieris, absque speciali cooperatione spiritus sancti. Et quocumque modo in hoc res se habeat, propter dictam cooperationem viri in generatione assumpti: de quo est quaestio, vir dici debuit esse verus pater illius, non minus quam beata virgo vera ma ter Christi, & haberet ille duos patres: vnum temporalem secundum naturam humanam: alterum aeternum secundum naturam diuinam, quod bene possibile est secundum naturam rei, licet non tantum congruat: sicut dictum est. Si tamen dicat aliquis, quod possibili posito in esse nullum sequitur inconueniens: si ergo possibile est secundum dicta transi lire proprietates in diuinis personis, posito ergo quod transiliant, nullum sequitur inconueniens: hoc autem est falsum: quia quod transiliant non congruit tantum sicut quod non transiliant: non congruens autem est inconveniens: quod non potest poni in diuinis: quia secundum Ansel, minimum inconueniens in diuinis, est maximum impossibile: Dico quod differt dicere aliquid non congruere simpliciter & absolute, & non tantum congruere quantum aliquid aliquae. Non congruens sim pliciter & absolute non potest esse in diuinis, nec etiam a deo possibile est fieri in creaturis, quia quaecunque a deo sunt (secundum apostolum) ordinata sunt: quaecumque autem ordinata sunt, congruunt. Vnde quaecumque sunt possibilia fieri a deo: etsi non congruunt secundum vnum ordinem facta, congruunt tamen facta secundum alium, sicut & de malis quae permittit fieri. ipse enim vt dicit Augustinus in Homil, mala fieri non permitteret, nisi illa ordiare posset: & de malis bona elicere. Minus etiam congruens respectiue scilicet & in comperatione ad magis congruens, ipossibile est esse in diuinis intra ex parte naturae diuinae. Nihil enim potest esse in illis nisi summe congruens. Minus enim congruum pone re in diuinis secundum se est inconveniens, & maximum impossibile. Hoc tamen bene est possibile ponere esse in di uinis in ordine ad creaturam extra, & ex parte naturae creatae, puta quod deus pater esset incarnatus, & se cundum diuinam naturam esset pater verbi ab aeterno: & secundum humanam naturam assumptam esset fili us matris ex tempore. Est etiam bene possibile a deo fieri minus congruum in creaturis, & hoc respectu alicuius partis, seu aliquarum partium vniuersi, quale illud erat in euangelio de caeco nato: nequaquam autem respectu totius vniuersi: quia nihil conuenit in parte vniuersi: quin decorum sit, & congruum vniuerso. Vnde minus congruum secundum vnum ordinem, vniuerso secundum alium ordinem esset magis congruum: puta redemptio humani ge neris alio modo quam per incarnationem & passionem filii dei potuit fieri, & magl congrue secundum alium ordinem: cum tamen secundum ordinem vniuersi, quem deus modo instituit, nullus alius esset ita congruus. Hinc dicit Plato in primo Timaei. Nihil est ortum, cuius non legitima causa, & ratio praecedat. operi porro formam dat opifex suus optimus erat ab optimo: porro inuidia longe relegata est: itaque consequenter cuncta sui similia prout cuiusque natura capax esse beatitudinis potuit, effici voluit. volens siquidem deus bona cuncta prouenire, nullius por ro mali, prout eorum quae nascuntur natura fert, reliquit propaginem, redegit in ordinem. Quod vero vltio proponi tur in argumento: quod assumptus praedictus a viro non potuit aliquam habere dispositionem: Dico quod falsum est Licet. nm forma substantialis quae est anima intellectualis, non sit ab ipso, & ideo neque dispositiones siquae per se sequuntur illam: vt assumit argumentum: est tamen ab ipso forma corporeitatis, & per illam omnes dispositiones: siue quae eam sequuntur sub ratione esse terminati, siue quae eam praecedunt sub ratione esse interminati. Nec est verum velt as sumptum in argumente scilicet quod in generatione dispositiones praecedentes omnes corrumpuntur forma substantiali generata Hoc enim non est verum nisi de contrariis dispositionibus, aut incongruentibus illi, omnes enim congruentes manent secum dum essentiam suam, quia sunt communes generato & corrupto secundum esse suum interminatum: & generantur solummo de nouo secundum esse terminatum, quo congruunt forae generatae, & corrumpuntur sim esse terminatum, quo congruebant corrupto.
On this page