Text List

Quaestio 38

Quaestio 38

Irca secundum arguebatur: quod non licet monachis nigris carnes edere. Dico sanis. quia G quod non est concessum: vbi alia concedenda conceduntur: videtur esse prohibitum. In re gula enim nigrorum monachorum non est concessum edere carnes nisi debilibus: ergo est prohibitum. sed tale non licet eis. ergo &c. In oppositum vero (dixit monachus niger opponens) est abusus omnium nigrorum monachorum.

DIcendum ad hoc: quod in religionibus duplex est concessio esus carnium. Vna regularis: alia dispensationis. Regularis est illa quae est ex concessione regulae. secundum quam quidam religiosi carnes edunt etiam in refectorio. Dispensationis est illa quae posita est secundum regulam in dispensatione abbatis: vel quae indulgetur a prae lato superiori vniuersalis ecclesiae. Quantum autem ad primam concessionem non licet omnino carnes comedere monachis nigris nisi, infirmis aut illis qui reputantur infirmi: vt minutis, debilibus, forte etiam & antiquis: secundum quod arguebatur in primo argumento. Quantum autem ad secundam concessionem, bene licet aliis. quoniam (ut dicitur) in regula nigrorum monachorum scribitur quod beatus Benedictus finaliter omnia de quibus regula non expressit reliquit in dispositione abbatis. & si non erat dimissum in dispositione abbatis, tamen dimissum fuit in dispositione summi pontificis. Vnde si monachi nigri comedant carnes sani: non credo quod sit abusus: salua pace eius qui opposuit: sed magis dispensatio superioris. Et sic patent obiecta vtriusque partis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 38