Text List

On this page

Quaestio 37

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 37

Quaestio 37

Equuntur quaestiones circa religiosos. Et proponebantur duo. Primo. vtrum religiosus mortuus resurgens teneatur ad pristinum votum. Secundo: vtrum liceat monachis nigris carnes edere.

CIRca primum arguebatur primo quod non: quia non minus est viculum naturae in matrimonio viri & mulieris inter se, quam sit vinculum gratiae religiosi ad obseruationem ordinis sui. sed mortuus resurgens non tenetur ad pristinum matrimonium cum vxore: secundum Apostolum Ro. septimo ergo neque religiosus ad votum religionis suae.

CONtra. Religioso iusto & moriente & resurgente, nihil gratiae euacuatur in ipso. Status voti est status magnae gratiae: ergo in ipso per mortem & resurrectionem non euacuatur. sed euacuaretur si resurgens ad pristinum votum non teneretur. ergo &c.

DIcendum ad hoc quod homo per votum perfecte reformatur & conformatur deo secum i dum omnes vires & potentias animae, in rationabili per obedientiae promptitudinem, in irascibili per paupertatis humilitatem, in concupiscibili per castitatis puritatem. Quarum paupertas & castitas pertinent magis ad vires sensitiuas annexas corpori: obedientia autem ad vim intellectiuam abstractam a corpore: ita tamen quod obligatio principaliter sit ex parte rationabilis per obedientiam: ex parte autem aliarum virium per paupertatem & castitatem mediante obedientia. Ita quod obedientia maior portio & principalior sit in voto religionis: secundum quod dicit Augustinus in sermone quodam: de obedientia. Melior est obedientia quam omnes aliae virtutes. Licet ergo fortassis illa obligatio quae est quo ad paupertatem & castitatem, inquantum actus earum non habent esse nisi in viribus sensitiuis vt affixae sunt corpori: non maneret in anima separata a corpore per mortem: sed absolueretur simpliciter: quia actus paupertatis & continentiae non nisi in corpore exerceri possunt: & intelligatur obligatio quo ad ista duo stante anima in corpore: sicut sit obligatio matrimonialis: quia principaliter est illa obligatio corporalis propter quam vir non habet potestatem sui corporis sed mulier neque econverso: sed anima hanc potestatem non habet nisi quaetenus dependet a corpore: & ideo omnino soluitur obligatio anima separata semel a corpore alterius coniugatorum: ita quod semel ablata, licet mortuus resurgat: non reuertitur pristina obligatio: tamen illa ob ligatio quae est deo in voto obedientiae quia actus eius qui est in ipsa parte rationali, indifferenter manet anima separata, & coniuncta: semper manet siue anima fuerit coniuncta siue separata. Et quia voto obedientiae non solum subiicitur pars rationalis deo, & obligatur quo ad se solum subiiciendum deo: sed etiam ad subiiciendum omnia illa quae regimini suo sunt commissa: vt sunt vires sensitiuae & etiam membra corporis: ideo etiam ad hanc obligatur vis rationalis semper: licet non ad exercendum semper actus obedientiae in viribus sensitiuis & membris corporis: nisi cum fuerit coniuncta corpori. & quo ad hoc non solum ad votum obedientiae obligatur in rationali: sed etiam in irascibili & concupiscibili: in custodiendo paupertatis humilitatem & castitatis puritatem. ldeo di co absolute quod religiosus mortuus resurgens ad pristinum votum religionis obseruandum manet obligatus.

AD argumentum in oppositum de obligatione in matrimonio corporali: Dicendum secundum iam dicta quod non est sim ile. quia in matrimonio non obligatur anima nisi quo ad corpus suum quod habet regere in actum: non quo ad seipsam. & ideo cum semel ab illo separata fuerit: per hoc soluitur omnino illa obligatio: & reuersa ad id non tenetur ad pristinam obligationem: nisi ex nouo consensu. In voto autem principaliter obligatur anima rationalis quo ad seipsam: & ideo vbique, & quandocumque, & quocumque modo habet esse, semper est & manet in illa obligatione vt teneatur licet non semper, vt actu illud ad quod tenetur exequatur: vt actum obedientiae in viribus sensitiuis & membris corporis vt dictum est. Vel fortasse dicerent aliqui quod etiam resurgens tenetur reuerti ad vxorim: sed de hoc nihil ad praesens.

PrevBack to TopNext