Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 3
CIrca secundum arguebatur quod caro Christi mortua & viua non fuit eadem numero. quoniam ab eadem forma re caro est caro: & caro viua. quoniam etsi ab alio dicatur caro & alio viua, il a se habent per ordinem: & formae per ordinem se habentes sub eodem genere necessario comncidunt. si ergo caro Christi desinit esse viua: ergo desinit esse caro. sed si diceretur caro, hoc esset aequiuoce.
IN oppositum est fides. quoniam sicut tenet quod erat idem corpus ita & quod erat eadem caro: dicente Dauid in psal. Caro mea requescet in spe.
IN hac quaestione plus docet nos fides quam rerum natura, quia si ex natura rei eadem esset numero caro viui & mortui, hoc est ponendum in aliis hominibus. Quid perscrutari ad phiaesenus assumptum non est. Sed quodcumque se habeat in aliis, circa carnem Christi firma fide tenendum est vt credo: quod eadem erat numero viua & mortua: & hoc quia anima separata caro illa secundum formam illam quae erat caro mansit: nec iuit in interitum quo ad formam carnis: dicen te Dauid in psalmo in persona Christi. Caro mea requescet in spe. Glossa. i, non deficiet in interitum: sed dor miet: & hoc somno mortis in spe resurrectionis: qua quidem resurrectione, reuersa est in eam forma vitae: vt anima separata id formae substantialis quod recedens in carne & corpore Christi reliquit mortuum, id ipsum reuer sa inuenit in eadem disponne substantiali: & eidem iterato coniuncta est: & fecit viuum. Vtrum autem in separatione animae aliquid corruptum fuit in interitum, propter quod corpus suum factum fuit improportionale: quid restaurabatur in eius reuersione: nondum est manifestum: sed tantum ad praeosenus sit manifestum quod eadem numero omnino erat caro Christi prius viua & deinde mortua & postmodum iterato viua. Hinc dicit Augustinus de fide ad Petrum De matris vtero idem homo factus exiuit: & in cruce idem homo factus pependit: & in sepulcro idem factus iacuit: & ab inferis idem homo factus resurrexit. sed in sepulcro secundum carnem idem deus iacuit: & in infernum secundum solam animam descendit de inferis ad carnem tertia die reuertentem. ldem deus qui in sepulcro secundum carnem iacuit, de sepulcro surrexit: & quia caro Christi sicut in morte reman sit, ideo nec corporeitatis continuatio per putrefactionis incinerationem discontinuata fuit. Vnde sequitur in eodem psalmo. Nec dabis sanctum tuum. Glossa. Corpus meum a te sanctificatum. Videre corruptionem. Glossa, putrefactionem. Et sic patet quis gradus formae mansit in corpore Christi anima separata. Ex quo ve re & perfecte sicut alius homo fuit mortuus, nullum actum vitae in se habuit: neque vegetabilis, neque sensibilis, neque rationalis. Sed si in hoc terminatur gradus naturalis formae in homine eductae de potentia materiae quae ani mam intellectiuam praecedit, ex hoc non est manifestum: sed quod anima rationalis secundum intellectualem potentiam ab extriseco est, nulli dubium est. Nec restat dubium nisi de vegetatiuo & sensitiuo an in homine pertinent ad substantiam animae intel lectiuae: & sic tota vita corporis humani separatur cum anima, manente solo corpore carnis: vt sic ex duabus formis naturaliter constituatur homo: vna naturali educta per naturam de potentia materiae quae est forma conmixtionis aliqua: in qua vltimus gradus intentionis est eius quod per naturam eductum est de potentia materiae: in quo con sistit ratio carnis: sub quae secundum gradus intentionis inferiores habent esse ratio mixti simpliciter vt mixtum est: & corporis simpliciter vt corpus est: & substantiae simplicitur vt substantia est: & altera supernaturali supna turaliter infusa: quae est anima rationalis: quao id quid iam perfectum secundum quaedruplicem gradum per formam naturalem vnitam & simplicem secundum rem perficiat alio triplici gradu: vegetabilis: sensibili scilicet & rationalis, quorum supsmus est rationalis dans actum vitae perfectum qui est, proprius hominibus, medius est sensibilis quem habet conmunem cum bestiis. vltimus sed supra supremum gradum formae inductae per naturam est vegetabilis: quem habet conmunem cum plantis, quia ab ipso est primus actus vitae imperfectus, et ideo occultus, qualis est in plantis: dicente philosopho in libro de plam tis. Vita in animalibus & plantis inuenta est. In animalibus manifesta apparens. In plantis vero occulta non eui dens. An vero vegetabile & sensibile pertineant in homine ad formam mixti, vt sint duo gradus in ea super rationem carnis: an pertineant ad vnam formam mediam vel duas inter formam carnis quae manet coniuncta materiae, & animam rationalem quae manet separata: & sic sit ponere in homine tres gradus vel quaetuor ad minus formarum diffe rentium secundum rem: vt in morte Christi ponantur vegetabile & sensibile secundum substantiam corrumpi: & ideo ratio nale separari: & manere quod insimum est non vitale: vt sic facile sit ostendere quomodo Christus mortuus sit vere & naturaliter sicut alii homines. Quod valde difficile sit ostendere secundum alios duos modos. Sed de hoc ni hil ad philosopnus: neque etiam de illo: quomodo manet in corpore Christi forma carnis eadem numero: am scilicet naturalitur vt idem ponendum sit de aliis hominibus: an miraculose solum: vt hoc fuerit singulare in Christo. sed hoc dixeri vt declararem qualitur in labyrinthum nos ponimus istam materiam nimium perscrutando. quia vnica difficuitate deci sa statim pullulant grauiores. propter quid ab initio mihi displicuit eam alio anno inchoare: & quasi intactam reliqui. Quantum autem pertinet ad propositam quaestionem sufficit dicere quod caro remansit eadem numero in forma carnis. In ipsa enim est primus gradus in quo deficit ratio vitae. Vnde inter prima mixta post simplicia elemen ta enumerat philosophus carnem in fine quarti metaphysicae: & hoc inter mineralia & quae ex se sunt inanimata, dicens. Dicamus quid caro aut os aut aliorum homogeneorum, habemus namque ex quibus homogeneorum natura consistat per generationem. ex elementis namque homogenea. Ecce vult quod homogenea omnia inter quae sunt ca ro & os, mediate sint ex elementis: & talia non sunt nisi illa quorum esse consistit in forma mixti. vnde etiam subdit ibidem post modicum dicens. Igitur tales particulas algore & calore & eis quae ab istis sunt motibus contin git fieri coagulata. Dico sane quaecumque homogenea vt carnem & os & crines & neruum. cuncta enim differunt prius dictis differentiis: & aliis talibus motibus fiunt mixtis. & in secundo de generatione dicit. Quoniam autem agunt & patiuntur contraria. est enim actu calidum potentia frigidum: & actu frigidum potentia calidum. Quapropter si non coaequantur, transmutantur in inuicem. Similiter autem & in aliis contrariis. & prius ita elementa transmutantur: ex his autem caro & ossa & quae talia quando ad medium veniet. hoc enim neutrum. Similiter autem siccum & hu midum & alia talia secundum medietatem faciunt carnem & os & alia. Ecce quam plane quod esse horum consistit in for ma mixti. & loquitur ibi ad literam de modo generationis mixti ex elementis, cum immediate subiungit, Omnia autem mixta corpora. &c.
AD Argumentum in oppositum dicendum quod ponentes vegetabile & sensibile esse gradus intentionum in forma mixti & intellectu separato manere in re formam illam vnicam eductam de po tentia materiae in qua sunt diuersi gradus intentionum, necesse habent dicere aut quod separato intellectu ma net sensitiuum & vegetatiuum propter formam illam manentem: cuius vegetabile & sensibile sunt gradus: aut licet non ab alia forma differenti re est caro & viua: est tamen caro ab alia intentione secundum quam manet for ma mixti anima intellectiua separata: & quod corrumpatur per intentionem vegetabilis & sensibilis. propter quod necesse est intellectum separari tamquam a subiecto sibi indisposito. Secundum autem ponentes vegetabile & sensibile esse gradus intentionum in anima rationali: vel esse gradus vnius formae mediae: vel esse duas formas medias: patet quod fal sum assumitur, quia omnino ab alia forma est caro: & ab alia viua: & quod illae formae per ordinem se habent non tantum ordine intentionum sed ordine rerum. & ideo non possunt coincidere. formas enim coincidentes sola intentione differre necesse est, vt dictum est.
On this page