Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

CIrca tertium arguitur: quod consecrans in triduo mortis Christi consecrasset corpus mortuum quia non consecrare potuit corpus nisi quid erat. Non autem erat tunc corpus Christi nisi mortuum. ergo &c.

CONtra. totus Christus continetur sub sacramento eucharistiae. sed totus Christus comphendit animam & corpus. ergo anima & corpus fuerunt sub sacramento sed corpus cum anima non est nisi corpus viuens. ergo &c.

DIcendum est ad hoc: quod in sacra mento aliquid est ex vi consecrationis principalitur: aliqua vero ex concomitantia ad illud. Primo modo in sacrameon solummo est caro siue corpus Christi, & quid pertinet ad eius essentiam siue substantiam. Secundo modo sunt ibi accidentia & dimensiones eius, & anima rationalis, & diuinitas eius. Nunc autem inter haec illud solum di consecrari: quid vi consecrationis fit in sacramon. hoc autem est ipsum corpus solum secundum modum quo habet esse in rerum natura, quia igitur corpus illud in triduo illo fuit corpus vere mortuum, solummo tunc fuisset consecratum corpus mortuum. sed & nunc ipso viuente consecratur corpus viuum.

AD Argumentum in oppositum quod totus Christus erat sub sacramo, dicendum est quod non est verum: appelland o totum Christum personam in duabus naturis perfectis: siue conium ctis siue diuisis. Sic enim totus Christus non fuit in sepulcro nisi per synecdochem: quia ratione carnis cum diuinitate coniuncta, vt dictum est, per actum. & sic Christus fuisset consecratus secundum carnem mortuam: non viuam vt dictum est. Et cum assumitur quod totus Christus comprhendit corpus & animam: dicendum est quod non est verum nisi quando sumitur, proprie non per synecdochen. & ideo cum totus Christus non fuit sub sacramento nisi per synecdochen nullo modo sequitur quod secundum animam fuit sub sacramento: neque vi conuersionis: neque per concomitantiam & ita nullo modo sequitur quod ibi erat viuus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4