Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Irca quartum arguitur: quod ad desitionem specierum in altari, non desinit ibi esse verum corpus Christi. quoniam accidens non habet esse hic vel alibi nisi per suum subiectum: non econuerso subiectum per suum accidens, proprium, quare multo minus neque per accidens alienum. sed species sacramenti sunt accidentia aliena corpori Christi. ergo per illa non habet esse alicubi. sed res non desinit esse alicubi desinente illo ibi esse per quod ipsa non habet esse ibi. ergo &c.

IN contrarium est fides nostra.

DIcendum ad hoc: quod esse vbi, sequitur ipsum esse rei simpliciter. & ideo secundum additionem esse rei simplicitur, res habet esse vel non esse alicubi. Vnde incorporalia quia in suo esse ratione suae substantiae sunt absque situ & positione: quia simplicitas in eis rationem vnitatis habet non puncti per quam res determinatur ad situm: vt infra dicetur. ideo vt dicit Boetius de hebdomadibus, in loco non sunt secundum sniam episcopi. Quod intelligendum est ratione substantiae: vt substantia eorum dicatur eis esse ratio essendi in loco. Quare cum corpus Christi non habet esse sacrarmaliter in altari nisi quia habet esse sub speciebus vi consecrationis: idcirco species sacrmein existentis in altari sunt ei ratio eistendi sacramenaliter in altari. abstracto autem a re illo quod ei est ratio existendi alicubi: non amplius est ibi: vt si auferatur substantiae quantitas dimensiua per quam a loco describitur: non amplius est circunscriptiue in loco. Ablatis ergo & desinentibus speciebus esse in altari: statim desinit per hoc corpus Christi sacramaliter esse in altari.

AD argumentum in oppositum dicendum: quod esse alicubi pont esse vel in loco naturali: qui sumitur ex determinata substantia rei corporalis cuiusque a circunferentia mundi. secundum quod naturale est terrae remotissimam esse a circunferentia: & ita in centro mundi: & post terram aer: & sic de caeteris, semper nobilibus supponendo vilius: vel sicut in loco mathematico: qui sumitur ex hoc quod superficies vnius corporis circunscribit supficiem alterius corporis vbicumque sit, non enim in hoc est differentia. Primo modo substantia non habet esse in loco per suum accidens: sed econverso. Vnde substantia terrae per se nata est esse & generari in centro maxime. & ideo dicit philosophus: quod quanto res acquirit de forma, & de loco proprio sibi. Secundo autem modo econuerso non habet substantia esse in loco nisi per suum accidens quod est quantitas, quia non nisi ratione quantitatis ab alio ambitur & circunfertur. & hoc modo sicut suba panis per sua accidentia habuit esse sicut in loco non naturali sed mathematico in altari & suba corporis xproi non habet ibi esse nisi quaetenus † transubstantiata est suba panis sub illis speciebus ibi existens in corpus xproei. Idcirco per illa accamentia licet aliena bene potest poni ibi esse corpus proeni.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5